Petrus Abaelardus
Problemata Heloissae cum Petri Abaelardi solutionibus

[36]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[36]

 

Rogamus quippe et quaerimus, quis fuerit ille uir Dei a Domino missus ad Eli, ut eum corrigeret, et mala domnui eius uentura praediceret? Quid et illud sit, quod inter caetera dicitur, de sacerdote meliore successuro Eli:

 

     Suscitabo, inquit, mihi sacerdotem fidelem, qui iuxta cor meum et      animam meam faciat: et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit      coram Christo meo cunctis diebus. Futurum est autem, ut quicumque      remanserit in domo, ueniat, ut oretur pro ea, et offerat nummum      argenteum, et tortam panis, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad      unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.

 

Scimus quidem Samuelem, qui Eli superuixit, fidelissimum extitisse Domino. Sed quod leuita /282/ potius quam sacerdos extiterit, communis opinio est, nec domum eius fidelem extitisse, cuius filii reprobati sunt. Quod etiam dicitur:

 

     Ambulabit coram Christo meo

 

utrum de ipso sacerdote, an de domo eius accipiendum sit, et quis ille Christus sit, quaerimus. Denique quod supponitur de oblatione nummi argentei, et tortae panis, tamquam oblatione noua, quam lex non habuit, et caeteris, quae adduntur, exponi postulamus.

 

                                          SOLUTIO

 

Vir ille Dei creditur angelus fuisse apparens in humana specie. Sacerdos successurus Eli, non tam Samuel qui leuita fuerit, nec fidelem, sed reprobam domum habuit, quam quicumque alius uir sanctus, qui in ordine sacerdotii Eli successerit, intelligendus esse uidetur, qualis fortassis Abinadab fuit, in cuius domum area Domini Cariathiarim reducta est a Philistaeis, uel Eleazarus filius eius sanctificatus ibi ad custodiendam arcam, uel denique ipse Achimelec, quem cum aliis sacerdotibus Saul interfecit in Nobe ciuitate sacerdotum. Quod uero dictum est:

 

     Ambulabit coram Christo meo

 

non de sacerdote, sed de domo eius accipe sub ipso ministrante. Denique quod additur:

 

     Futurum est enim... etc.

 

ita Hebraeum quemdam audiui exponentem. Nummus argenteus, siclus argenteus est, quo unusquisque redimebat se a sacerdote. Torta panis, quicar, id est quarta panis pars, quae pauperum oblatio erat. Pars sacerdotii armus dexter, et pectusculum, id est superior pectoris pars, maxillae, uentriculus, et cauda, quae tamen non semper eadem erat quia secundum diuersos sacrificiorum ritus, ut in Leuitico legitur, pars sacerdoti dabatur. Nuntiatur itaque Eli, quod domus eius ad tantam uenture sit paupertatem, ut qui modo redemptionum et oblationum susceptores erant, quibus etiam propter ipsum Eli pars sacerdotalis dabatur, ab aliis se redimendos sacerdotibus, alimoniam petant, orantes, ut eis quantulacumque sacerdotii , et buccella panis, quae torta superius appellata est, dimittatur.

 

 ----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License