Petrus Abaelardus
Problemata Heloissae cum Petri Abaelardi solutionibus

[37]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[37]

 

Quid est illud in exordio Marci Euangelistae, quod ait:

 

     Sicut scriptum est in Isaia: "Ecce mitto angelum meum ante faciem      tuam, qui praeparabit uiam tuam ante te. Vox clamantis in      deserto... etc."

 

Cur enim dicit "in Isaia" cum primum testimonium, quod statim addit, sit Malachiae, secundum Isaiae? Sin autem e conuerso fecisset, stare ueritas posset; ita scilicet, ut illud, quod praemiserat:

 

     Sicut scriptum est in Isaia

 

ad primum tantum pertineret testimonium. /283/

 

                                          SOLUTIO

 

Sed quia eadem sententia in uerbis utriusque prophetae continetur, breuiloquus euangelista idipsum, quod Malachias dixit, lsaiae ascripsit, qui maioris erat auctoritatis, et a quo fortassis ille hoc didicerat. Missio quippe angeli, ad parandam uiam Domini, uel ipsa eius praeparatio, et uox clamantis in deserto, Ioannis est praedicatio. Quem etiam diligentius Isaias describit, cum eum non angelum appellat, sed clamantem in deserto praenuntiat, unde et bene euangelista post testimonium Isaiae, quod posterius posuit, statim adiecit:

 

     Fuit Ioannes in deserto baptizans, et praedicans.

 

Quod quidem cum ait: "in deserto et praedicans," apertius uerbis consonat Isaiae dicentis, scilicet:

 

     Vox clamantis in deserto.

 

Prouide quoque Marcus cum praemiserit:

 

     Scriptum est in Isaia

 

addidit: "propheta". Tamquam Isaias testimonio quoque Malachiae propheta potius esset, quam ille: qui hoc, ut arbitror, testimonium ex prophetia Isaiae, quam legerat, non hoc sola inspiratione spiritus acceperat. Ad hunc etiam modum illud posse solui arbitror testimonium, quod Matthaeus inducit de duobus prophetis collectum, Zacharia scilicet et Ieremia, cum ipse totum tribuat Ieremiae dicens:

 

     Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam      dicentem: "Et acceperunt triginta argent eos pretium appretiati,      quem appretiauerunt a filiis Israel, et dederunt eos in agrum      figuli, sicut constituit mihi Dominus.

 

Cum igitur tam primum testimonium Zachariae, quam secundum Ieremiae, irr eadem de Domino sententia sint coniuncta, Ieremiae tamen, qui maioris erat auctoritatis, et a quo Zacharias illud quod dixit accipere potuit, Matthaeus totum Ieremiae tribuit.

 

----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License