IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[38]
Illud quoque testimonium Zachariae prophetae, quod Dominus in Matthaeo inducit de se ipso dicens:
Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oues gregis"
nonnullam generat quaestionem. Hoc enim Zacharias de pseudopropheta potius quam de Domino dicere uidetur. Sic quippe in eo scriptum est:
Et erit, cum prophetauerit quispiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuerunt eum: "Non uiues, quia mendacium locutus es in nomine Domini."
Et configent eum pater eius et mater eius, genitores eius, cum prophetauerit. Et erit in die illa, confundentur prophetae, unusquisque ex uisione sua, cum prophetauerit, nec operientur pallio saccino, ut mentiantur; sed dicet: /284/ "Non sum propheta: homo agricola ego sum; quondam Adam exemplum meum ab adolescentia mea." Et dicetur ei: "Quae sunt plagae istae in medio manuum tuarum?" Et dices: "His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me." Framea suscitare super pastorem meum, et super uirum colraerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem, et dispergentur oues."
Quamuis Zacharias illud pro pseudopropheta dixerit, Dominus uero pro se ipso induxerit, tamen tale est illud Domini testimonium ex Zacharia sumptum, quod tam bono pastori, quam malo conueniat. Siue enim bonus pastor, siue malus, aliqua aduersitate per cussus, a cura illa pastorali, quam acceperat, praepediatur; ab eius regimine grex, quem adunauerat, dispergitur, et disgregatus in diuerse uagatur, sine pastore et duce factus. Quia ergo persecutio aduersariorum, tam in bono pastore, quam in malo hanc dispersionem gregis operatur, non inoommode Dominus, quod generaliter de pastoribus dicitur, ad suam etiam passionem applicuit; tamquam si diceret: Quod generaliter de pastoribus uerum est, hoc etiam in se complendum esse, et sic etiam in se futurum, sicut in pseudopastore fuerat praedictum: ut in hoc etiam cum iniquis sit reputatus, quod eis etiam in hoc assimilatus.
----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------