IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[39]
Quaerimus etiam quomodo illud quod de galli cantu Dominus Petro praedixit, tam uarie scriptum sit ab euangelistic. Matthaeus quippe ita scribit:
Ait illi Iesus: "Amen dico tibi, quia in hac nocte antequam gallus cantet, ter me negabis."
Marcus uero, qui Euangelium unum ipso Petro dictante dicitur scripsisse, sic ait:
Amen dico tibi, quia hodie in nocte hac priusquam bis gallus uocem dederit, ter me es negaturus.
Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me.
Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec ter me neges.
Quid ergo sibi uult tanta uerborum diuersitas, si semel unum ex his Dominus Petro dixerit? Quid est etiam quod dicit Marcus "hodie in nocte hac" cum nequaquam nox in die sit, et in cantu galli addiderit "bis" quod caeteri tacent?
Consuetudo est Scripturae, nomine diei pariter diem et noctem comprehendere: ueluti cum dicimus, quia ille uixit, uel sedit tot annis et tot diebus, uel /285/ quia ibi fuit per tot dies. Sic et cum Marcus dixit "hodie" noctem etiam cum suo die comprehendit. Quod uero adiunxit, "in nocte hac" noctem non tempus, sed imminentis noctis aduersitatem dixit. Ut uero utraque soluamus de galli cantu dicta, ponamus Dominum ita temperate Petro dixisse prius, ut Marcus refens, antequam gallus scilicet bis uocem dederit, et postea, tamquam Petrus constantiam suam promitteret, adiecisse, quod etiam illud faceret, antequam gallus cantaret. Nam et Marcus Petrum quasi nimium confidentem saepius uerbis Domini quasi procaciter contradicere commemorat, dicens:
Petrus autem ait: "Etsi omnes scandalizati fuerint, sed non ego." Et ait illi Iesus: "Amen dico tibi, quia hodie in nocte hac, priusquam gallus bis uocem dederit, ter me es negaturus."
At ille amplius loquebatur:
Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo.
Qui prius dixerat se non esse scandalizandum, plus aliquid nunc addit, dicens, se etiam paratum commori antequam neget. Ad quam maiorem suae constantiae praesumptionem et ipse Dominus plus aliquid adiecisse non incongrue creditur, dicendo scilicet, quod priusquam etiam gallus cantet, ter sit negaturus, ut diximus. Sed illud plurimum quaestionis generat, quod negationes Petri, et cantum galli Marcus sic ordinat, ut post primam negationem, gallus primo cantaret; et post duas alias, secundo; ex quo uidetur nequaquam posse stare, quod, sicut dicunt caeteri Euangelistae, Petrus ter negaret, antequam gallus cantaret; nisi forte in uerbis quoque ipsorum subaudiatur "bis" quod Marcus ponendo subaudiendum innuit, et quod Dominus tantummodo dixerit. Cum enim aliquid uno loco magis determinate quam in alio dicitur, saepe determinationem subaudiri oportet, ubi etiam ipsa non ponitur, uel quod alibi est exceptum, diligenter annotandum, ne falsitas confundat sensum. Quod nec ipsos etiam latet infideles. Unde cum Iudaeis nonnunquam opponimus:
Ad usuram non accommodaueris
tanquam nec nobis etiam foenerare debeant; dicunt "proximo tuo" subintelligendum esse, quod alibi legitur determinatum esse. Sed et cum ueritas habeas Euangelica:
Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei
sulbintelligendum est, uel sua passione sanctificatus, cum alibi quoque de martyribus generalem habeamus sententiam, Domino dicente:
Qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam.
Augustinus uero, lib. III de Consensu Euangelistarum, hanc diuersitatem de negatione Petri ita dissoluit, ut quod Marcus ait, ad prolationem uocis referat negantis; quod caeteri dicunt, ad propositum animi iam tanta formidine percussi, atque perturbati: ut paratus esset /286/ tertio negare, antequam omnino gallus cantaret. Quod si quis forte requirat, cur dixerit Dominus, ter, et non quater, uel amplius, quod similiter ex magnituine formidinis facere paratus esset: uidetur mihi nonnulla etiam ratio in hoc negationis haberi ternario, quo comprehenso intelligatur omnis negatio. Omnis quippe Christum negans, uel per errorem id facit, uel timore aliquo, siue cupiditate compulsus id praesumit. Ter igitur negaturus Petrus cum a Domino praedicitur, ad omnem paratus esse negationem insinuatun. Neque enim dubitandum est ex his, quae iam in Domino gesta conspexerat, antequam primum negaret, in desperationis scandalum una cum caeteris ipsum corruisse: a quo postmodum liberatus, Domino eum respiciente, amaro poenitentiae fletu deleuit, quod commisit. Nec illud fortassis absurde dici potest quod ille prior cantus galli, post primam negationem Petri, naturalis non fuit: sed ex aliquo strepitu, uel Petri de atrio foras exeuntis, uel quorumcumque illic deambulantium, gallus aliquis prope assistens, excitatus ante horam, primo cantauerit: ut non esset ille prior cantus naturaliter factus, sed ui quadam extortus. Nec tamen sine ratione id Dominus ordinauit, ut ad primam statim negationem Petri, statim gallus, quasi Petrum arguendo, cantaret, nec sic Petrus negando desisteret, ut ueritas ipsa appareret. Cum itaque Dominus praedixerit Petrum ter negaturum, antequam gallus cantaret, horam naturalis cantus galli intellexisse uidetur. Marcus uero qui solus apposuit bis, tam naturalem quam accidentalem cantum galli indifferenter accepit.
----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------