IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[41]
Quaerimus quis illud addiderit in fine Deuteronomii, librorum scilicet quinque Moysi nouissimi, quod de morte Moysi et deinceps narratur: utrum uidelicet ipse Moyses id quoque prophetico spiritu dixerit, ut etiam id libris eius connurmerari possit, an ab alio postmodum sit superadditum?
Sicut Beda super Esdram meminit:
Ipse Esdras, qui non solum legem, sed etiam, ut communis maiorum fama est, omnem sacrae Scripturae seriem, quae pariter igni absumpta est, prout sibi uidebatur legentibus suffrcere, rescripsit,
tam hoc quam pleraque alla scniptis Veteris Testamenti adiecit. Sic et nonnulla scriptis etiam euangelicis superaddita uidemus a translatoribus: quale est illud in Matthaeo:
Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti?
Sic et in caeteris euangelistis, quae non hebraice, sed graece scripta sunt, simul expositio istorum hebraicorum uerborum addita reperitur. Libro etiam Hieronymi de Illustribus uiris, ubi se ipsum in fine operis posuit, eius uitae quantitas et finis a quodam addita reperitur.
----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------