IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[42] | «» |
[42]
Utrum aliquis in eo quod facit a Domino sibi concessum, uel etiam iussum, peccare possit, quaerimus. /288/
Quod si, ut oportet, uerum concedatur, quaestione graui pulsamur, quomodo coniuges, uel in antiquo populo, uel in nouo, carnalem concupiscentiam exercentes, in eo peccare dicantur, unde in posteros peccatum originale transfundunt. Priorem quippe populum ad procreationem filiorum Dominus ex praecepto, et legis maledicto in eos, qui semen in Israel non relinquerent, constringebat. Unde non solum primis parentibus ante peccatum dixit:
Crescite et multiplicamini, et replete terram
uerum etiam hoc ipsum Noe et filiis eius post diluuium iniunxit. De supradicto autem legis maledicto, quo ad propagationem filiorum homines cogebantur, illud est Hieronymi contra Heluidium de perpetua Virginitate sanctae Mariae:
Quamdiu lex illa permansit: "Crescite, et multiplicamini, et replete terram" et "Maledicta sterilis, quae non facit semen in Israel", nubebant omnes, et nubebantur.
Hinc et illud est beati Augustini in libro de Bono coniugali:
Continentiam Ioannes et in opere, Abraham uero in solo habitu habebat. Illo itaque tempore, cum et lex dies patriarcharum subsequens, maledictum dixit, qui non excitaret semen in Israel, et qui poterat non promebat, sed tamen habebat.
Idem ad Iulianum de Viduitate seruanda:
Nec quia dixi Ruth beatam, Annam beatiorem, cum illa his nupserit, haec uno uiro cito uiduata diu uixenit, continuo etiam te meliorem putes esse quam Ruth, alla quippe propheticis temporibus sanctarum feminarum dispensatio fuit, quas nubere obedientia, non concupiscentia compellebat, ut propagaretur populus Dei, ex quo nasceretur etiam caro christi.
Ut ergo ille populus propagaretur, maledictus habebatur per legis sententiam, qui non suscitaret semen in Israel. Unde et sanctae mulieres accendebantur non cupiditate concumbendi, sed pietate par iendi, ut rectissime credantur coitum non fuisse quaesiturae, si proles posset aliter prouenire. Et uiris usus plurimarum uiuarum concedebatur uxorum. Proinde sancta Ruth quale quum semen illo tempore necessarium fuit in Israel non haberet in mortuo uiro, quaesiuit alterum de quo haberet. Ab hoc utique legis maledicto, quod praedictus commemorat doctor, et quasi summo fidelium opprobrio, intantum etiam ipsa lex illi prouidebat populo, ut posteriores fratres, etsi de uxoribus suis proprium semen haberent, ad semen quoque priorum fratrum suscitandum, uxores eorum ducere compelleret, et illis iam defunctis potius quam sibi filios generare, ut uel sic a maledicto legis illos absolueret, qui prole priuati non essent. Ipse etiam Dominus obseruatoribus /289/ legis id quoque in remuneratione constituit, ut steriles apud eos non permaneant, tam in hominibus, quam in iumentis. Sic quippe scriptum est in Deuteronomio:
Si postquam audieris haec iudicia, custodieris ea, custodies te Dominus, diliget et multiplicabit, benedicetque fructui uentris tui, et terrae tuae armentis, gregibus ouium. Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.
Unde et nullos sanctorum Patrum legimus semine priuatos, quamuis steriles haberent uxores, quas non ad uoluptatem concupiscentiae carnalis exercendam, sed ad populum Dei propagandum ducebant: ut non tam sibi quam Deo filios procrearent. Quale et illud est Tobiae:
Et nunc, Domine, tu scis, quia non luxuriae cause accipio sororem meam; sed sola posteritatis causa, in qua benedicetur nomen tuum in saecula saeculorum.
Hac intentione Abraham matrimonio copulatus, de uxore sterili prolem suscipere meruit. Sic quoque Isaac, Manue peter Samsonis, Elcana de Anna, Zacharias de Elizabeth optatam adepti sunt prolem, ne maledictum legis uel opprobrium incurrerent matrimonii. Quod inde matrimonium est dictum, quod ad matrem familias faciendam sit initum. Hoc maledicium legis Iepte filia considerans, uirginitatem suam deflebat; quod uirgo moritura, semen in Israel non esset relictura. Ab hoc opprobrio se liberari Elizabeth exultabat, dicens:
Quia sic fecit mihi Dominus, in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
Haec omnia supra memoratus doctor diligenter attendens, illum coniugatorum concubitum, qui fit propter filios non tam generandos quam in Christo regenerandos, ita commendat, ut ilium magis a peccato immunem dicat, quam eum qui fit causa uitandae fornicationis: quam tamen solam Apostolus causam constituit, ad continentiam plurimum nos adhortans:
De quibus, inquit, scripsistis mihi, bonum est homini mulierem non tangere: propter fornicationem autem, unusquisque suam uxorem, et unaquaeque suum uirum habeat.
Tamquam ergo melius fit, concubitum quoque coniugalem Deo magis quam nobis impendi; ut ei scilicet filios generare magis quam utilitati nostrae intendamus prouidere. Adeo praedictus doctor illam intentionem isti praeponit, ut nequaquam ilium concubitum ad indulgentiam referat, quem a culpa penitus alienat: ut non solum tamquam culpabilis non uitetur, sed tamquam laudabilis expetatur. Qui etiam nuptiarum bonum commendat, ut si causa eua conuenit ineantur, procreandi uidelicet filios: illos etiam concubitus excuses, qui non hac intentione, qua conuenit, fiunt: atque in seipsis, magis quam in operationem uitandae /290/ fornicationis, nuptias esse bonas conuincit. Unde et in praedicto libro, de Bono scilicet coniugali, sic ait:
Bonum ergo coniugii, quod etiam Dominus in Euangelio confirmauit, non solum quia prohibuit dimittere uxorem nisi ex cause fornicationis, sed etiam quia uenit inuitatus ad nuptial, cur sit bonum merito quaeritur. Quod mihi non uidetur propte solam filiorum procreationem, sed propter ipsam etiam naturalem in diuerso sexu societatem.
Item:
Tantum ualet illud sociale uinculum coniugum, ut cum cause procreandi colligetur, nec ipsa cause procreandi soluatur. Posset etiam homo dimittere sterilem uxorem, et ducere aliam, de qua filios habeat, et tamen non licet habere.
Item:
Sane uidendum est alia bona Deum nobis dare, quae propter seipsa expetenda sunt, sicut est sapientia, salus, amicitia: alia quae propter aliquid sunt necessaria, sicut doctrina, cibus, et potus, somnus, coniugium, concubitus. Horum enim quaedam necessaria sunt propter sapientiam, sicut doctrina: quaedam propter salutem, sicut cibus, et potus, et somnus: quaedam propter amicitiam, sicut nuptiae uel concubitus. Hinc enim subsistit propagatio generis humani, in quo societas amicabilis magnum bonum est. His itaque bonis, quae propter aliud necessaria sunt, qui non ad hoc utitur propter quod instituta sunt, peccat, alias uenialiter, alias damnabiliter. Quisquis uero eis propter hoc utitur propter quod data sunt, benefacit.
Item:
Mihi uidetur hoc tempore solos eos, qui se non continent, coniugari oportere, secundum illam eiusdem Apostoli sententiam: "Quod si se non continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri." Nec ipsis tamen non peccatum sunt nuptiae, quae si in operationem fornicationis eligerentur, minus peccatum esset, quam fornicatio; sed tamen peccatum essent. Nunc autem quid dicturi sumus aduersus euidentissimam uocem Apostoli dicentis: "Quod uult faciat, non peccat si nubat... etc. Si acceperis uxorem, non peccasti, et, si nupserit uirgo, non peccat?" Hinc certe iam dubitare fas non est, nuptias non esse peccatum. Non itaque nuptias secundum ueniam concedit Apostolus; nam quis ambigat absurdissime dici non eos peccasse, quibus uenia datur? Sed illum concubitum secundum ueniam concedit, qui fit per incontinentiamn, non sola cause procreandi, et aliquando nulla cause procreandi: quem nuptiae non cogunt fieri, sed ignosci impetrant: si tamen non ita sit nimius, ut impediat quae seposita esse debent tempora orandi, nec immutetur in eum usum, qui est contra naturam. De quo Apostolus tacere non potuit, cum de corruptelis nimiis immundorum et impiorum hominum loqueretur. Concubitus enim necessarius cause generandi, inculpabilis et solus ipse nuptialis est. Ille autem, qui ultra /291/ istam necessitatem progreditur, iam non rationi, sed libidini obsequitur. Et hunc tamen non exigere, sed reddere coniugi, ne fornicando damnaliter peccet, ad personam pertinet coniugalem. Si autem ambo tali concupiscentiae subiguntur, rem faciunt non plane nuptiarum. Verumtamen si magis in sua coniunctione diligunt quod honestum, quam quod inhonestum est, id est, quod est nuptiarum, quam id quod non est nuptiarum, hoc eis, auctore Apostolo, secundum ueniam conceditur.
Item:
Ille naturalis usus, quando prolabitur ultra pacta nuptialia, id est ultra propagandi necessitatem, uenialis fit in uxore, in meretrice damnabilis; iste, qui est contra naturam, execrabiliter fit in meretrice, sed execrabilius in uxore. Tantum ualet ordinatio creatoris et ordo creaturae, ut in rehus ad utendum concessis, etiam cum modus exceditur, longe sit tolerabilius, quam in eis, quae concessa non sunt, uel unus uel rarus excessus. Et ideo in reconcessa, immoderatio coniugis, ne in rem non concessam libido prorumpat, toleranda est. Hinc est etiam quod longe minus peccat quamlibet assiduus ad uxorem, quam uel rarissimus ad fornicationem. Cum uero uir membro mulieris non ad hoc concesso uti uoluerit, turpior est uxor, si in se, quam si in alia fieri permisemit. Decus ergo coniugale est castitas procreandi, et reddendi carnalis debiti fides; hoc est opus nuptiarum, hoc ab omni crimine defendit Apostolus, dicendo: "Et si acceperis uxorem, non peccasti, et si uirgo nupserit, non peccat; et quod uult faciat: non peccat, si nubat." Exigendi autem debiti ab alterutro sexu immoderatior progressio, propter illa, quae supra diximus, coniugibus secundrum ueniam corrceditur. Quod ergo ait: "Quae innupta est cogitat ea, quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu," non sic accipiendum est ut putemus non esse sanctam corpore christianam coniugem castam. Omnibus quippe fidelibus dictum est: "Nescitis quoniann corpora uestra templum in uobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo?" Sancta sunt etiam corpora coniugatorum, fidem sibi et Domino seruantium. Cui sanctitati cuiuslibet eorum, nec infidelem coniugem obsistere, sed potius sanctitatem uxoris prodesse infideli uiro, aut sanctitatem uiri prodesse infideli uxori, idem Apostolus testis est, dicens: "Sanctificatus est enim uir infidelis in uxore fideli; et sanctificata est mulier infidelis in fratre fidei." Proinde illud dictum est secundum ampliorem sanctitatem innuptarum quam nuptarum.
Item:
Manet uinculum nuptiarum, etiam si proles, cuius cause initum est, manifesta sterilitate non subsequatur: ita ut iam scientibus coniugibus non se filios halbituros, separare se tamen, uel ipsa causa filiorum atque aliis copulare non liceat. Quod si fecerint, cum eis, quibus /292/ se copulauerint, adulterium committunt; ipsi autem coniuges manent. Plane uxoris uoluntate adhibere aliam, unde communes filii nascantur unius commixtione, ac semine, alterius autem iure ac potestate, apud antiquos patres fas erat: utrum et nunc fas sit, non temere dixerim. Non est enim propagandi necessitas, quae tunc fuit: quando et parientibus coniugibus alias propter copiosiorem posteritatem, superducere licebat, quod nunc certe non licet.
Item:
Quod est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis, et utrumque non est sine delectatione carnali: quae tamen modificata, et temperantia refrenante in usum naturalem redacta, libido esse non potest. Quod est autem in sustentanda uita illicitus cibus, hoc est in quarenda prole fornicarius uel adulterinus concubitus. Et quod est in luxuria uentris et gutturis illicitus cibus, hoc est in libidine nullam prolem quaerente illicitus concubitus. Et quod est in cibo licito nonnullus immoderatior appetitus, hoc est in coniugibus uenialis ille concubitus. sicut ergo satius est mori fame, quam idolothytis uesci: ita satius est defungi sine liberis, quam ex illicito coitu stirpem quaerere. Undecumque autem nascantur homines, si parentum uitia non sectentur, et Deum recte colant, honesti et salui erunt. Semen enim hominis ex qualicumque homine, Dei creatura est, et eo male utentibus male erit, non ipsum aliquando malum erit. sicut autem filii boni adulterorum, nulla defensio est adulteriorum: sic mali filii coniugatorum, nullum crimen est nuptiarum.
Idem supra:
Sunt uiri usque adeo incontinentes, ut coniugibus, nec grauidis parcant. Quidquid ergo inter se coniugati immodestum, inuerecundum, sordidumue gerunt, uitium hominum est, non culpa nuptiarum. Iam in ipsa quoque immoderatiore exactione debiti carnalis, quam eis non secundum imperium praecipit, sed secundum ueniam concedit Apostolus, ut etiam praeter causam procreandi sibi misceantur; et si eos praui mores ad talem concubitum impellunt, nuptiae tamen ab adulterio seu fornicatione defendunt. Neque enim illud propter nuptias admittitur, sed propter nuptias ignoscitur. Debent ergo sibi coniugati non solum ipsius sexus sui commiscendi fidem, liberorum procreandorum causa, quae prima est humani generis in ista mortalitate societas, uerum etiam infirmitatis inuicem excipiendae ad illicitos concubitus euitandos, mutuam quodam modo seruitutem; ut et si alteri eorum perpetua continentia placeat, nisi ex alterius consensu non possit. Et ad hoc enim uxor non habet potestatem sui corporis, sed uir; similiter et uir non habet potestatem sui corporis, sed mulier: ut et quod non filiorum procreandorum, sed infirmitatis et incontinentiae causa expetit, uel ille de matrimonio, uel illa de marito, non sibi alterutrum negent, /293/ ne per hoc incident in damnabiles corruptelas, tentante Satana propter incontinentiam uel amborum, uel cuiusquam eorum. Coniugalis enim concubitus generandi gratia non habet culpam.
Item:
Reddere debitum coniugale, nullius est criminis: exigere autem ultra generandi necessitatem culpae uenalis.
Idem ad Valerianum Comitem, de Nuptiis et Concupiscentia, libro primo:
Quis autem audeat dicere donum Dei esse peccatum? Anima et corpus, et quaecumque bona animae et corporis, naturaliter insita etiam peccatoribus, done Dei sunt; quondam Deus, non ipsi, ista fecerunt. De his quae faciunt dictum est, omne quod non est ex fide, peccatum esse. Absit ergo pudicum ueraciter dici, qui non propter uerum Deum, fidem connubii seruat uxori. Copulatio itaque maris et feminae, generandi cause, bonum est naturale nuptiarum. Sed isto bono male utitur, ut sit ei intentio in uoluptate libidinis, non in uoluntate propaginis... Hac intentione cordis, qui sum uas possidet, id est coniugem suam: procul dubio non possidet in morbo desiderii, sicut gens quae ignorat Deum, sed in sanctificatione et honore, sicut fideles qui sperant in Deum. Illo quippe concupiscentiae malo utitur homo, non uincitur, quando eam inordinat aut indecoris motibus aestuantem fraenat et cohibet, neque nisi propagini consulens relaxat atque adhibet, ut spiritualiter regenerandos carnaliter gignat, non ut spiritum carni sordida seruitute subiiciat.
Item de coniugio Ioseph et Mariae:
Omne nuptiarum bonum impletum est in illis parentibus Christi, proles, fides, sacramentum. Prolem cognoscimus ipsum Dominum Iesum, fidem, quia nullum adulterium, sac amentum, quia nullum diuortium. Solus ibi nuptialis concubitus non fuit, quia in came peccati fieri non poterat, sine illa carnis concupiscentia, quae accidit ex peccato, sine qua concipi uoluit, qui futurus erat sine peccato, non in came peccati, sed in similitudine carnis peccati: ut hinc etiam doceret omnem, quae de concubitu nascitur, carnem esse peccati: quandoquidem, sola quae non inde nata est, non fuit caro peccati. Quam uis coniugalis concubitus, qui fit intentione generandi, non sit ipse peccatum: quia bona uoluntas animi sequentem ducit, nec ducentem sequitur corpus uoluptatem, nec humanum arbitrium trahitur subiugante peccato, cum iuste redigitur in usum generandi plaga peccati.
Item, de eo quod dicit Apostolus: "Hoc autem dico secundum ueniam, non secundum imperium":
Ubi ergo danda est uenia, aliquid esse culpae nulla ratione negabitur. Cum igitur culpabilis non sit generandi intentione concubitus, qui proprie nuptiis imputandus est; quid secundum ueniam concedit Apostolus, nisi quod coniuges, dum se non continent, debitum ab alterutro carnis exposcunt, non /294/ uoluntate propaginis, sed libidinis uoluptate? Quae tamen uoluptas non propter nuptias cadit in culpam, sed propter nuptias accipit ueniam. Quocirca etiam hic sunt laudabiles nuptiae; quia et illud, quod non pertinet ad se, ignosci faciunt propter se. Neque etenim iste concubitus, quo seruitur concupiscentiae, sic agitur, ut impediatur foetus, quem postulant nuptiae; sed tamen aliud est non concumbere nisi sola uoluntate generandi, quod non habet culpam, aliud carnis uoluptatem appetere concumbendo, sed non propter coniugem, quod uenialem habet culpam.
Panem et uinum sic non reprehendimus, propter luxuriosos et ebriosos, quo modo nec aurum propter cupidos et auaros. Quocirca commixtionem quoque honestam coniugum non reprehendimus propter pudendam libidinem corporum. Illa enim posses esse nuba praecedente perpetratione peccati, de qua non erubescerent coniugati. Haec autem exorta est post peccatum, quam coacti sunt uelare confusi. Unde remansit posterioribus coniugatis, quamuis hoc malo bene et licite utentibus, in eiusmodi opere humanum uitare conspectum, atque ita confiteri quod pudendum est, cum debeat neminem pudere quod bonum est. sic insinuantur haec duo, et bonum laudandae coniunctionis, unde filii generentur; et malum pudendae libidinis, unde qui generantur, regenerandi sunt ne damnentur. Proinde pudenda libidine qui licite concumbit, malo bene utitur; qui autem illicite, malo male utitur. Rectius enim accipit nomen mali quam boni, quoniam erubescunt boni et mali. Meliusque credimus ei qui dicit: "scio quia non habitat in me", hoc est in carne mea, "bonum," quam huic, qui hoc dicit bonum, unde si confunditur, cornfit etur malum; si autem non confunditur, addit impudentiam peius malum. Recte ergo diximus, ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari, sicut adulteriorum malum bono naturali quod inde nascitur, non potest excusari; quondam natura humana, quae nascitur uel de coniugio uel de adulterio, Dei opus est; quae si malum esset, non esset generanda, si malum non haberet, non esset regeneranda.
«» |