IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[01]
Quid est quod Dominus in Euangelio Ioannis de Spiritu, quem missurus erat, promittit dicens:
Et cum uenerit ille, argues mundum de peccato, et de /239/ iustitia, et de iudicio: de peccato quidem, quia non crediderunt in me; dle iustitia uero, quia ad patrem uado, et iam non uidebitis me; de iudicio autem, quia, princeps mundi huius iudicatus.
Arguet per apostolos, quos replebit, non unam partem mundi, sed totum, de peccato scilicet perseuerante uel retento ab hominibus, propter hoc, quia non crediderunt in me. Arguet de iustitia, scilicet per meipsum praesentem oblata, et non suscepta tunc cum praesens essem, quem iam recuperare non possm iusti ad Patrem, et iam ultra hic non uidendum. De iudicio scilicet praecedentium, in quo erant, hoc est peccati siue iustitiae: cum ea uidelicet quae reos uel iustos faciunt in operibus magis quam in intentione constituent, et merita non tam secundum animum, quam secundum operationem diiudicent, sicut maxime Iudaei faciunt, neminem arbitrantes damnari, quidquid ueldt, dummodo illud opere non compleat. Unde et Apostolus ad Romanos:
Israel, inquit, sectando legem iustitiae in legem iustitiae non peruenit.
Quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Quamuis ergo lex concupiscentiam quoque interdicat, non tamen hoc peccatum esse tantum arbitrantur, ut ad damnationem sufficiat. Quem quidem errorem arguendum esse Dominus nunc dicit, ex eo quod princeps huius mundi iudicatus est. Ipse quippe diabolus, qui carnalibus et amatoribus mundi dominatur, et totius auctor est et origo peccati, non de hoc quod fecerit, sed quod praesumendo uoluerit, statim damnatus tam grauiter corruit.
----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------