IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[02]
Quid est illud in epistola Iacobi:
Quicumque autem totem legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Qui enim dixit: Non moechaberis, dixit et: Non occides. Quod si non moechaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
Omnia simul legis praecepta, non singula sunt lex ipsa. Qui ergo totem legem praeter unum mandatum custodierit, fit reus omnium: hoc est, ex eo damnandus est, quod non omnia custodit praecepta, quae simul, ut dictum est, accepta, sunt lex ipsa. Ac si aperte dicat: Quamuis impletor legis nemo esse possit, unum eius obseruando mandatum; transgressor tamen legis efficitur, si uel unum eius transgrediatur praeceptum. Unde et statim Apostolus exponens quod dixerat: /240/ "omnium reus" subiecit, "factus est transgressor legis", ex eo uidelicet quod unum praetermisit praeceptum, quod aeque, ut caetera, fuerat iniunctum. Alioquin ex eo quod subiungit:
Qui enim dixit "Non moechaberis... etc."
Nequaquam comprobaret illud praemissum, "factus est omnium reus". Cum igitur ait:
tale est, ac si diceret: ideo recte dixi, quia mmm transgrediendo, factus est omnium reus: hoc est, ex hoc damnandus est, quia non omnia seruando, Deum contempsit. Quia ipse Dominus, qui legem tradidit, tam hoc mandatum, quam illud obseruariiussit: hoc est, omnia, non aliquod unum ex omnibus. Ac per hoc sicut transgressor fit legis, uel unum transgrediendo praeceptum, ita fit reus omnium, sicut est expositum, ex hoc etiam damnandus, quod non omnia compleuerit.
----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------