Petrus Abaelardus
Problemata Heloissae cum Petri Abaelardi solutionibus

[03]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[03]

 

Quid est quod saepe Dominus ab aliquibus interrogatus, respondens illis sigillatim dicat: "Tu dixisti" uel: "Tu dicis" nonnunquam etiam pluribus simul interrogantibus respondeat: "Vos dicitis, " tamquam hoc eos dixisse assereret, quod quasi dubitantes quaerebant? Sic quippe Iudae interroganti:

 

     "Nunquid ego sum, Rabbi, qui te scilicet sum traditurus?"      Respondit: "Tu dixisti".

 

Et interrogatus a pontifice, an sit filius Dei, similiter respondit. Populo etiam quaerenti: "Si tu es Christus, dic nobis palam" uel: "Tu ergo es filius Dei?" respondit: "Vos dicitis, quia ego sum". Denique et a praeside, id est Pilato, inquisitus an sit rex Iudaeorum, respondit: "Tu dicis quia rex sum ego". Quae profecto responsiones non immerito dubitationem excitare uidentur. Qui enim quaerit utrum hoc sit, uel illud, nequaquam enuntiando dicit quod hoc sit uel illud; sed quasi dubitando quaerit utrum ita sit.

 

                                          SOLUTIO

 

Reuera difficilem uel prorsus insolubilem hae responsiones Domini mouerent quaestionem, si quod Dominus ait: "Tu dixisti" uel "Vos dicitis" uel "Tu dicis" ad praecedentium interrogationum uerba referret, ut in eis scilicet haec dicta fuisse assereret, quod nequaquam conuenit. Cum ergo Iudae interroganti, an ipse sit, qui eum tradat, respondit: "Tu dixisti" potius quam "Tu dicis" ad pactum illud respexit, quod iam ille cum Iudaeis inierat promittens se illis eum tradere cupiditate promissae pecuniae. Quod uero principi sacerdotum interroganti an Christus sit filius Dei, respondit: "Tu dixisti" /241/ sic est accipiendum, quod ille, qui eo tempore Christum, quem uidebat, esse filium Dei negabat, saepius olim legem ac prophetas recitando id confessus fuerat. Cum autem Iudaeis interrogantibus an sit Christus, uel an sit filius Dei, respondit: "Vos dicitis" uerbo scilicet praesentis temporis utens ad eos sicut et ad Pilatum, praesentem iam adesse diem significat, in quo id fateantur. Ubi enim illudentes ei dicebant:

 

     Prophetiza, Christe, quis est qui te percussit?

 

uel:

 

     Aue, rex Iudaeorum

 

eum profecto Christum esse, hoc est unctum, quacumque intentione testabantur, in hoc fortassis prophetiam Caiphae imitantes dicentis:

 

     Expedit uobis ut unus moriatur homo, et non tota gens pereat.

 

Sed et turbae testimonio eum cum ramis palmarum suscipientis ipse et filius Dauid est, iuxta Matthaeum: et in ipso regnum Dauid uenit, secundum Marcum: et benedictus est rex qui uenit, secundum Lucam et denique, secundum Ioannem, benedictus qui uenit in nomine Domini rex IsraelQuod nequaquam isti, per , sicut supradicti, sed ex fide dicebant. Tale est ergo quod Iudaeis ait "Vos dicitis" ac si diceret: multi adhuc inter uos sunt, qui hoc non solum ore proferant, sed et corde teneant. Etsi enim illi qui hoc interrogabant, nequaquam id dicerent, uel crederent, cum tamen dixit "Vos dicitis" non ad personas illas, quae aderant, sed ad populum ipsum respexit. Sic et alibi cum ait Iudaeis de Zacharia:

 

     Quem occidistis inter templum et altare

 

nequaquam de illis, qui tunc erant, Iudaeis, sed de populo ipso, de quo erant, accipiendum est. Sic et Iosue cum dicitur filios Israel secundo circumcidisse, non hoc in eisdem personis, sed in eodem populo constat eum fecisse. Legimus quoque in hoc die passionis, quod centurio, et qui cum eo erant custodientes Dominum crucifixum, cum expirasset, et uiderent uelum templi scissum, et terrae motum, et monumenta aperta, dixerunt:

 

     Vere filius Dei erat iste.

 

Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et uidelbant quae fiebant, percutientes pectora sua reuertebantur. Tale est ergo, ut diximus, quod Iudaeis quaerentibus, an esset filius Dei, respondit "Vos dicitis" -- hoc est, iam praesens dies uel tempus adest, in quo id de me confiteamini. Similiter Pilato quaerenti, an sit rex Iudaeorum, respondit "Tu dicis" potius quam "Tu dixisti". Homo quippe gentilis prophetias ignorabat, non ea legerat uerba, ubi Christus fuerat promissus, et regnum eius prophetatum iuxta illud:

 

     Et regni eius non erit finis

 

uel illud:

 

     Dicite filiae Sion, ecce rex /242/ tuus uenit

 

quod tamen ipso die Pilatus saepius uerbis asseruit, et in ipso titulo crucis sciipto confirmauit. Ut enim Matthaeus meminit, Iudaeis ait:

 

     Vultis dimittam uobis regem Iudaeorum?

 

et iterum:

 

     Regem uestrum crucifigam?

 

Qui etiam cum superius quaesisset a Domino:

 

     Tu es rex Iudaeorum?

 

et ille respondisset:

 

     A temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me?

 

Rursum ait Pilatus:

 

     Numquid ego Iudaeus sum?  Gens tua et pontifices tradiderunt te      mihi.

 

Ecce quoties et quam manifeste Pilatus eum regem profiteatur Iudaeorum, et ipsum populum Iudaeorum gentem eius appellet: cui cum Dominus dixeiit:

 

     A temetipso hoc dicis... etc.

 

tale est, ac si diceret: Quaeris hoc pro te ipso ut ueritatem cognoscas, an dolo Iudaeorum, tamquam unus ex ipsis, ut me interficieudi occasionem hinc sumas? Denique et titulum Pilatus scribens, hoc quod dixerat uerbis, scripto confirmauit trium linguarum, ut ab omnibus Hierosolymam conuenientibus legi posses, et uerus intelligi rex Iudaeorum. Erat quippe scriptum "Iesus Nazarenus, rex Iudaeorum". Ubi quidem cum adiecit "Nazarenus" diligenter hunc Iesum distinxit a caeteris, qui in antiquo populo, hoc quoque nomine, non tam proprie quam nuncupatiue fuerant insigniti: utpote Iosue, Iesus sacerdos, uel Iesus filius Sirach. De hoc autem honore tituli, pontifices Iudaeorum uehementer indignati tamquam in damnationem suam conscripti qui regem proprium crucifixissent, dixerunt Pilato:

 

     Noli scribere regem Iudaeorum, sed quia ipse dixit, rex sum      Iudaeorum.

 

At uero quondam prophetatum fuerat:

 

     Ne corrumpas Dauid in tituli inscriptione

 

tanquam hoc ad se dictum Pilatus intenderet, respondit:

 

     Quod scripsi, scripsi.

 

Tamquam si diceret: Quod scribendum prouidi sine ulla correptionis retractatione firmaui; tamquam in eius mente hoc scriptum primitus esset, quod secundo litteris exhiberet. Haec ergo geminatio uerbi:

 

     Quod scripsi, scripsi

 

perseuerantiam uel incommutabilitatem significat facti, sicut illud:

 

     Euntes ibant.

 

----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License