IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[04]
Quomodo stare potest quod Dominus Iudaeis signa quaerentibus respondit de tempore sepulturae suae:
Sicut fuit Ionas in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus?
Constat quippe Dominum sexta feria de cruce depositum esse sepultum, et sabbato quieuisse in sepulcro, et sequenti noctae dominicae died resurrexisse /243/ quarta uigilia. Unde certum est per unam tantum integram noctem praecedentem sabbatum, et per integram ipsius sabbati diem eum in sepulcro fuisse, quem quarta uigilia noctis Hieronymus In Epistolam ad Galatas dicit resurrexisse.
Quod ait Dominus "tribus diebus et tribus noctibus" non est accipiendum quod per tres dies integros et noctes ibi fuerit: sed quod in tempore continente tres dies cum noctibus suis sepultus quieuerit. Unde et bene cum dicitur "Tribus diebus et tribus noctibus" adiunctum est "sicut Ionas" quem tertio die piscis euomuit in aridam; ac per hoc, per unam tantum noctem integram, et unum tantum integrum diem in uentre ceti fuerit. Tempus itaque continens tres dries cum noctibus suis, accipe a principio noctis parasceuem sequentis usque ad finem dominicae diei: et inuenies in illo temporis spatio, quamuis non per totum tempus, Dominum tribus diebus et tribus noctibus iacuisse in sepulcro. Non enim quod in tempore aliquo fit per totum illud tempus fieri necesse est. Fortassis et quod dicitur:
non tam de sepultura Domini accipi uidetur, quam de cordibus liominum eo tempore in tantum de Christo desperantium, ut discipuli quoque nec non et mater ipsius in fide grauiter titubauerint. Unde Augustinus Quaestionum in ueteris et nouae Legis capitulo:
Etiam Maria, per quam mysterium gestum est incarnationis Saluatoris, in morte Domini dubitauit; ita ut in resurrectione Domini firmaretur. Omnes enim in morte dubitauerunt, et quia omnis ambiguitas a resurrectione Domini recessura erat, pertransire dixit gladium.
Cor itaque terrae quasi cor terrenum adhuc et carnale nondum spiritale factum ex firmitate fidei, uel ardore caritatis, dicit cor humanum: quandiu homines in illo temporis articulo Christum carnem magis, hoc est hominem, quam Deum aestimarent, et terrenum potius quam caelestem. Quod ergo Iudaeis signum potentiae requirentibus tamquam per hoc eum recognoscerent Deum, respondit se potius eis daturum signum Ionae, tale est, quod potius infirmitatem in eo cognoscere digni sint: sicut Ionas in mare missus plus iniustitiae quam religionis aestimatus est habuisse, et hoc ei ex propria culpa contigisse, ut damnari etiam mereretur.
----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------