IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[05]
Maximam dubitationem de apparitionibus Domini resurgentis, quae mulieribus factae sunt, nobis euangelistae reliquerunt. Marcus quippe et Ioannes eum insinuant /244/ primo apparuisse Mariae Magdalenae, quae uenit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum, et uidit lapidem sulblatum a monumento: et postquam hoc nuntiauit Petro et Ioanni, et illi cucurrerunt ad monumentum, et inde reuersi sunt, uidit duos angelos, et deinde Iesum quem putauit hortulanum. Et haec apparitio prima illi soli dicitur facta. Matthaeus uero refert eam cum altera Maria uenisse ad sepulcrum, et tunc terrae motu facto angelum descendisse, et lapidem reuoluisse, et nuntiasse Dominum resurrexisse, et illis duabus Iesum occurrisse, cuius pedes tenuerunt. Marcus uero refert quod Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Salome ualde mane uenerunt ad monumentum orto iam sole, conquirentes ad inuicem, quis reuolueret eis lapidem ab ostio monumenti; quem cum respicientes uiderunt reuolutum, et per angelum eis loquentem, et per sepulcrum uacuum cognouissent Dominum resurrexisse, exeuntes de momumento fugerunt tremefactae, nemini quidquam de hoc prae timore dicentes. Ubi et statim annectitur:
Surgens autem Iesus mane prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae. Illa uadens nuntiauit his qui cum eo fuerant, et non crediderunt.
Lucas autem refert, quod Maria Magdalene, et Ioanna, et Maria Iacobi, et quae cum eis erant, ualde diluculo uenerunt ad monumentum, et inuenerunt lapidem reuolutum a monumento et ingressae non inuenerunt corpus Iesu; et edoctae ab angelis de resurrectione Domini, nuntiauerunt hoc discipulis, et non credebant illis. Positis itaque uerbis euangelistarum, primo quaerimus quomodo, iuxta Ioannem, Maria Magdalene ueniens ad monumentum mane, cum adhuc essent tenebrae, uidit lapidem sublatum, et postea, ut Marcus dicit, ipsa et Maria Iacobi et Salome ualde mane ueniunt ad monumentum, orto iam sole, dicentes ad inuicem:
Si enim Maria Magdalene iam uiderat lapidem reuolutum cum adhuc tenebrae, id est nox esset; quomodo nunc, orto iam sole, ipsa cum caeteris quaeritur de lapide reuoluendo, quae iam antea sublatum uiderat? Secundo etiam quaerendum uidetur quomodo in Marco mulieres dicuntur nemini prae timore resurrectionem Domini nuntiasse, cum caeteri euangelistae asserant e contrario? Denique Ioannes Mariam Magdalenam, non aliquam cum ea, refert, antequam Iesum uideret, nuntiasse Petro et Ioanni eum de monumento sublatum, et eos statim illuc concurrisse. Lucas uero refert eamdem Mariam et alias cum ea plures feminas, postquam didicerunt Dominum resurrexisse, hoc discipulis nuntiasse, et tunc Petrum ad monumentum cucurrisse. /245/
Solus quidem Ioannes de Maria Magdalene, et non caeteris mulieribus in resurrectione Domini commemorat, non quod ea sola his, quae tunc facta sunt, affuerit; sed quod eius deuotionem caeteris maiorem plurimum ipse commendaret, cuius hortatu et exemplo caetenae feminae incitarentur maxime. Sicut ergo caeteris in dilectione feruentior erat, et de gaudio resurrectionis magis sollicita; uenit prior et intrepida, cum adhuc nox esset, ad monumentum, et reuerse est iterum ad suos, quaerendo studiose si quis adhuc de resurrectione Domini centificatus esset. Quod cum minime reperisset, iterum ad monumentum orto iam sole cum aliis uenit, et tunc reuolutio lapidis facta est, quamuis Ioannes hanc reuolutionem quasi prius factam per anticipationem dicat a Maria uisam fuisse. Prior ergo Maria quam caetenae, quibus sollicitior erat, lapidem reuolutum comperit, et sublatum Dominum credens, festina rediit, et boc Petro nuntiauit, et Ioanni. Deinde reuensa cum illis ad monumentunm post discessum eorum a monumento, stabat ad ipsum monumentum foris plorans, caeteris, quae aderant, non sic accedere audentibus. Tunc angelos ac deinde Dominum prima uidere meruit; ac deinceps altera Maria, quae iuxta Matthaeum, cunm ea uenerat prius, accedens, et metuens adhuc custodes, qui adenant, consolatae sunt ambae, cum ad terrae motum, et ad apparitionem angeli sedentis super lapidem, quem reuoluerat, exteiriti sunt custodes et facti sunt uelut mortui. Quibus duabus euntibus nuntiare discipulis quod angelus praeceperat, occurrit Iesus illis simul secundo apparens. Aliae autem, quae timidiores et infirmiores fuerant in fide, nequaquam tunc Dominum meruerunt uidere; sed et tantum angelis nuntiantibus eum audierant resurrexisse. Et ideo cum non omnes aequaliter super hoc prius essent certae, prius omnes tacuerunt, et distulerunt illud discipulis nuntiare, pauidae adhuc et obstupefactae de angelica uisione, et uerentes ne sibi statim non crederetur, donec pluribus sibi aggregatis confidentius diceretur. Unde postea, ut Lucas meminit, ipsa Magdalene, et Ioanna, et Maria Iacobi, et caeterae, quae cum eis erant, dicebant ad apostolos haec. Quibus Petrus in fide firmior caeteris hoc non credentibus, iterum cocurrit ad monumentum; et cum nec angelos, nec Dominum uidisset, rediit uehementer admirans. Qui cum uehementer stuperet de apparitionibus angelorum, siue Domini, quae factae fuerant mulieribus potius quam ei uel discipulis, ne diu in dubitatione et moestitia persisteret, uel credimus tunc ei Dominum apparuisse, sicut Lucas refert apostolos dicere, quod
surrexit Dominus uere, et apparuit Simoni. /246/
Quod autem Matthaeus et Lucas dicunt:
finem eius, id est noctem sequentem usque ad lucem dominicae died intelligunt. Hoc uesperum lucescit in prima sabbati, cum ad lucem died sequentis perducitum. Quod uero ait "quae lucescit" -- feminino scilicet genere utens -- ad significationem respexit: quia, ut diximus, in uespere noctem intellexit, ut tale sit: "Quae lucescit" tanquam diceretur: quae nox ad claritatem pertingit. Vesperum itaque seu uespera diei, dicitur extreme eius hora: uesper uero totum tempus noctis sequentis.
----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------