Petrus Abaelardus
Problemata Heloissae cum Petri Abaelardi solutionibus

[06]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[06]

 

Quid est quod Dominus sacramenta corporis et sanguinis sui discipulis tradens et commendans, non ait de corpore suo:

 

     Hoc est corpus meum noui testamenti

 

cum de sanguine dixerit:

 

     Hic est sanguis meus noui testamenti

 

tanquam magis sanguinem commendaret, quam carnem? Quid est etiam illud:

 

     Non bibam amodo de hoc genimine uitis, usque in diem illum, cum      illud bibam uobiscum nouum in regno patris mei?

 

                                          SOLUTIO

 

Corpus Christi in sacmamento susceptum, humanitas est, quam nascendo de uirgine suscepit, quando, sicut scriptum est:

 

     Verbum caro factum est.

 

Sanguis eius in poculum datus, passio est ipsius, cui communicare debemus, quicumque membra eius sumus. Unde et scriptum est:

 

     Christus passus est pro nobis, uobis relinquens exemplum, ut      sequamini uestigia eius.

 

Cum enim Gregorius dicat:

 

     Nihil enim nasci profuit, nisi redimi profuisset, atque in eius      passione nostra redemptio consummetur; quod et ipse moriens      profitetur dicens: "Consummatum est"

 

non incongrue sanguis effusus praefertur conceptae carni, hoc est, passio eius natiuitati. Qui etiam magis quam caro eius dicendus fuit noui testamenti, hoc est confirmatio euangelicae praedicationis, quia, sicut dicit Apostolus:

 

     Testamentum in mortuis confirmatum est.

 

Quid enim Euangelium nisi testamentum est amoris, sicut lex fuem at timoris? Unde et Apostolus conuersis Iudaeis ait:

 

     Non enim subditi estis iterum in timore.

 

Et rursum:

 

     Finis praecepti caritas de corde puro.

 

Et per semetipsam Veritas:

 

     Ignem ueni mittere in terram, et quid uolo nisi ut ardeat?

 

Hoc igitur testanmentum amomis in hoc maxime dominica passio confirmauit, cum pro nobis moriendo, illam nobis dilectionem exhibuit, qua maior esse non possit. Unde et ipsemet ait:

 

     Maiorem hanc dilectionem /247/ nemo habet, ut animam suam ponat      quis pro amicis suis.

 

In hoc etiam testamentum hoc confirmauit, quod pro doctrina euangelicae praedicationis usque ad mortem per stitit, et moriendo monstrauit, quod nascendo non potuit: sicut et ille qui testamentum aliquod suis haeredibus componit, dum in pristina uoluntate perseuerat moriens, testamentum suum confirmat, quod nequaquam delens, uel in aliquo corrigens, ipsum omnino tunc roborat. Unde bene sanguis Domini potius quam corpus eius noui testamenti, ut diximus, fuerat dicendus. Illud autem quod ait:

 

     Non bibam amodo de hoc genimine uitis usque in diem ilium cum      illud bibam uobiscum nouum in regno Patris mei

 

sic intelligo, tamquam si diceret: Non celebrabo ulterius in sacramento passionem carnis meae, donec id faciam uobiscum tamquam nouum in regno Patris mei. Sacramentum quippe Christi tunc quasi nouum sumitur, cum ipsum sumentes plena fide, accedentes ipsos innouat, et a ueteri homine, quem per transgressionem imitantur, in nouum transmutat, dum ipsum per obedientiam usque ad mortem sequi sunt parati. Quales nequaquam tune aderant discipuli in fide adhuc maxime, et eo temporis articulo potissimum infirmi, nec adhuc in regno Dei traditi, ut in eis uidelicet regnaret Deus, cui nondum soliditate fidei adhaerebant, eius dominio penitus subditi. Quasi ergo uetus et non nouum tune acceperunt ipsum sacramentum, et tamquam adhuc extra regnum Dei manentes: quia nondum in Deo sic eos constantia fidei confirmauerat, ut hoc per cipiendo noui iam facti, mererentur in nouitate illa ita sicut post resurrection em confirmari Bibet tunc Christus de hoc genimine uitis cum eis, id est, de sanguine suo, qui est uitis eorum tamquam palmitum, cum illis digne sacramenta suae passionis communicantibus, sic inde sitim suam in ipsis reficiet. Qui enim salutem homimim sitit uel esurit, tunc de ipsa reficitur, cum eam impleri laetatur. Fortassis et ex hoc sacramentum dominicae passionis quasi uetus ante resurrectionem extitit, et postmodum nouum fuit: quia cum adlmc passibile corpus et corruptibile uel mortale gestaret, ueteri homini per hoc similis fuit, antequam resurgendo de hac uita poenali ad nouitatem futurae perueniret. Dum ergo mortalis fuit, et se talem, qualis tunc erat, in sacramento dedit: quodammodo uetus et non nouum fuit illud sacrificium comparatione uidelicet noui, quod nunc in humanitate sumimus immortali iam et incorruptibili. Lucas uero ait:

 

     Hic calix nouum testamentum est in sanguine meo

 

id est pactum uel promissio uobis a Deo facta, de uestra scilicet redemptione in mea passione. Ubi enim nos habemus testamentum, /248/ in hebraeo habetur pactum. Qui enim legem Domini suscipiunt, cum eo quoddam ineunt pactum, siue ille cum ipsis, cumm ipsi uidelicet legis obedientiam, ille promittat remunerationem.

 

----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License