IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[07]
Quid est etiam quod in Luca legimus duos calices, uel eumdem bis Dominum dedisse discipulis? Sic quippe scriptum habetur:
Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. Et ait illis: "Desiderio desideraui hoc pascha manducare uobiscum antequam patiar. Dico enim uobis, quia ex hoc non manducabo, donec illud impleatur in regno Dei." Et accepto calice, gratias egit, et dixit: "Accipite et diuidite inter uos. Dico enim uobis, quod non bibam de generatione uitis, donec regnum Dei ueniat." Et accepto pane, gratias egit, et fiegit, et dedit eis, dicens:" Hoc est corpus meum quod pro uobis datur. Hoc facite in meam commemorationem." Similiter et calicem postquam coenauit dicens: "Hic est calix nouum testamentum in sanguine meo."
Pascha, quod secundumm legem parare discipulos miserat, uetus est pascha, in esu uidelicet agni uel haedi cum lactucis agrestibus. Quod etiam pascha dicit se desiderasse, ut hoc cum discipulis manducaret, antequam pateretur: quia ante passionem, non postea uoluit in figuris celebrari uetera, quae superuenientibus nouis essent proiicienda. Quod et ipse Dominus patenter insinuat, cum de nouo sacramento tantum dixerit:
Hoc facite in meam commemorationem
tamquam uetus iam finiens, et solummodo nouum deinceps statuens. Cum enim dixisset:
Hoc est corpus meum, quod pro uobis tradetur
Hoc facite in meam commemorationem.
Unde et Apostolus:
Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec ueniat.
Est igitur missae celebratio, dominicae passionis commmemoratio, ad quam unusquisque fidelium tanta compassionis deuotione debet accedere, quanta euum pro se crucifixum debet conspicere. Ut ergo haec dominicae passionis memoria nostris mentibus inhaereat, et in eius amorem semper accendat, quotidie in eius altari hoc eius sacrificium debet immolari.
hoc est ipsum corpus meum, non iam pro uobis traditum, sed tradendmn in memoriam tantae meae dilectionis conficite, ut inde quoque tantae dilectionis flamma sitis accensi, ut communicare possitis passioni. Bis eumdem calicem dare uoluit, ut per hoc exprimeret nos calicem eius non solum /249/ in sacramenti perceptione, uerum etiam in passionis imitatione accipere debere. Unde et Psalmista:
calicem salutaris [hoc est ueri Iesu] accipiam
eum uidelicet per passionis quoque uirtutem imitando. Et quia mortem tolerare non est humanae infirmitatis, sed collatae nobis a Deo uirtutis: ipse est inuocandus, a quo ista speranda est uirtue, in qua non tam nostram utilitatem, quam eius gloriam quaerere debemus, quae per nomen eius significatur. Sicut enim ignominiosa dicuntur, quae nomine digna non uidentur: ita e contrario quaeque gloriosa nomine digna sunt et fame. Nomen igitur Dei inuocamus, cum ea quae facimus ad gloriam eius intendimus, ut ille potius in nolbis, quam nos ipsi, gloriticetur atque laudetur, a quo in his uirtutem accipimus, ad quae infirmi ex nobis sumus. Hinc et Apostolus:
Qui glorificatur, inquit, in Domino glorietur
hoc est, qui in se aliquid uirtutis uel pretii recognoscit, non se inde, sed Deum quaerat honorari, nec id uirtuti suae, sed diuinae ascribat gratiae, non a se, sed a Deo id recognoscens esse. De hoc calice, quem christi passionem imitando sumimus, illud est quod filiis Zebedaei ait:
Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?
Hoc est, me per passionem imitari posse confiditis? Bene autem de hoc calice primo, et non de secundo, discipulis ait:
Accipite, et diuidite inter uos.
Calicem quippe Christi ab eo accipientes inter nos diuidimus, cum eum diuersis generilbus passionum imitamur. In perceptione uero sacramenti non est diuisio: quia ibi est una ipsius capitis non membrorum oblatio, quae a malis aeque ut a bonis sacerdotibus uirtute diuinorum uerborum conficitur. "Accipite" inquit "calicem" hunc a me, quem postea inter uos diuidatis, "quia deinceps non bibam de generatione uitis," hoc est, non celebrabo hanc hostiam meae passionis, "donec regnum Dei ueniat" -- hoc est, uita caelestis, in qua solus Dominus, non peccatum regnat, per passionem meam fidelibus patefiat. Bene calicem imitationis calici praemisit sacramenti: quia hi sold condigni sunt dominicae mensae communicare, qui passionem eius imitari, et crucem eius parati sunt tollere. Unde et scriptum est:
Ad mensam magnam sedisti, scito quondam talia oportet te praeparare.
Nouum, nou uetus testamentum tradens, tam panem quam calicem accipiens, gratias agit: innuens per hoc hic esse completum, quod ibi fuerat pefiguratum, et de ueritate potius quam de umbra Deum esse glorificandum. Superius tamen se desiderasse dixit uetus quoque pascha cum discipulis celebrare, ne sic ab ipso noua sacramenta susciperent, ut a Deo tradita uetera non aestimarent. Quae etiam uetera eis adhuc ueteribus tunc maxime congruebant, ut hoc praecipue Dominus deberet cum eis celebrare quod eis potissimum uidebat conuenire, tamquam in hoc suo desiderio id se innuere /250/ intenderet, quod hoc eorum arguendae uetustati uidebat potissimum conuenire. De qua ut ad nouitatem eos transferendos esse innueret, uel ad moneret, nouum ueteri testamentum statim subiunxit, ut sic quodammodo illud quoque uetus in nouom transiret: dum illi scilicet uetustatem deponentes, de regno peccati in regnum transirent Dei, et in ueteri pascha non iam litteram, sed spiritalem inteligentiam sequerentur, et sic de uetustate litterae ad nouitatem spiritus deferrentur: quod est Christum nunc etiam cum eis uetus pascha manducare, et ipsum in nouam commutare, cum ibi illud figurari per pendimus, quod in nouo consummari credimus. Unde et ipse post resurrectionem statim incipiens a Moyse et interpretans in omnibus Scripturis, uetus sacramentum in nouum conuertit, dum illud per intelligentiam huic applicuit, et quasi rotam in rota conclusit, et aquam legis in uinum Euangelii conuertit. Etiam etiam uetus pascha tanquam mutatum in nouum nobiscum manducat: quia tunc eum reficimus ac delectamus, dum sic istud sumimus, sicut in illo sumendum edocti mystice sumus, in esu uidelicet agni et haedi, et agrestibus lactucis, uel caeteris ibi constitutis. Vetus pascha non nouum cum discipulis Christus manducat: ipse quippe ipsum est pascha nouum iuxta illud Apostoli:
Et enim pascha nostrum immolatus est Christus
quando nostra hostia ipse est factus, et ipsum in sacramento quotidie sumimus. Recte quoque hinc uetus pascha cum discipulis celebrauit, quum ipse adhuc in ueteri homine esset ex corporis mortalitate, sicut illi ex morum similitudine. Sic e contrario qurasi nouus cum nouis nouum genimen uitis nunc bibit, dum ipse per immoitalitatem, et isti per morum diuersitatem, deposito ueteri homine ueri sacrificii delectantur nouitate: et tamquam ipse cum eis bibit, duum id caput in membris agit. Vetus Pascha calicem non habuit, quia lex ad perfectum nihil adduxit, ideoque in eius sacrificio perfecta non debuit esse refectio.
----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------