Petrus Abaelardus
Problemata Heloissae cum Petri Abaelardi solutionibus

[08]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[08]

 

Quod Dominus pro adultera liberanda Iudaeis respondit:

 

     Qui sine peccato est uestrum, primus in eam lapidem mittat

 

et sic eam eruit, nonnihil habet quaestionis. Cum enim eam lapidari non permittit, nisi ab eo qui peccato careat, omni homini uindictam exercere uidetur interdicere: cum nemo mundus sit a sorde, nec infans unius diei, si uita sit eius super terram

 

                                          SOLUTIO

 

Dominus Iesus ex Iudaeis solus inter eos fuit sine peccato; hic adulteram lapidat, et femninam seruat, dum misericorditer ei parcit, et sic a flagitiis suis poenitentem /251/ conuertit. Tale est ergo quod ait:

 

     Qui sine peccato est uestrum, primus in eam lapidem mittat

 

ac si aperte dicat: Ei lapidandam dimittite, qui ex uobis solus est a peccato immunis. Ipse primus in lapidandam dirigit lapidem, cum ei prius poenitentiam inspirat; et illa postmodum per satisfactionem se macerat, et carnem ne spiritui amplius reluctetur, domat: ut iam mortificata mundo, deinceps uiuat Deo, et hactentus uitia, conseruata natura. Denique et Dominus ait:

 

     Mihi uindictam, et ego retribuam.

 

Tunc quippe Deo uindictam reseruamus, quoniam ipse in nobis potius, quam nos ipsi, hanc operatur. Unde et homini, non Deo, dictum est:

 

     Non occides.

 

Ab ipso utique nobis hoc intendicitur, qui sub nullo praecepto conclusus, id sibi deberi patenter profitetur.

 

     Ego occidam, inquit, et ego uiuere faciam.

 

Ipse in nobis occidit et parcit, cum tamquam adminiculo quodam nobis utens, nos praeceptis suis reos occidere uel innocentibus parcere facit, ut ei potius quam nobis ista debeant imputari. Nam cum aliquis potens per operarios suos aliquid agit, non tam istorum quam illius opus illud esse dicitur, hoc est, non illorum qui operando faciunt, sed illius magis qui per illos fecit haec fieri. Homo itaque prohilbetur occidere, non Deus in homine. Tunc autem occidit homo, et non in eo Deus, quando propria malignitate id agit, non praeceptione Dei: hoc est, quando id ex se, non ex lege facit, et suae malitiae magis quam diuinae obedit iustitiae. Tunc gladium accipit non ad exercendam iustitiam, ut uindicet iniquitatem, sed ut suam compleat impietatem. De quobibet Veritas ait:

 

     Qui acceperit gladium, gladio peribit.

 

Qui acceperit, inquit, per se, non cui traditus fuerit a potestate, iste gladio perdemhdus est iuste, qui gladio uti praesumpsit iniuste. Cum autem quasi gladium miles sibi a rege traditum exercet ad uindictam, rex in eo id agit, cuius ille operarius in hoc existit. Unde Augustinus de Ciuitate Dei libro I:

 

     Non occides, his, inquit, exceptis, quos Deus occidi iubet, siue      data lege, siue pro tempore ad personam exphessaiussione. Non      autem ipse occidit, qui ministerium debet iubenti, sicut      adminiculum gladius utenti.

 

Ibidem in Quaestionibus Exodi:

 

     Israelitae furtum non fecerunt spoliando Aegyptios, sed Deo      iubenti ministerium praebuerunt: quemadmodum minister iudicis      occidit eum quem lex iussit occidi. Profecto si id sponte faciat,      homicida est, etiamsi cum quem occidit, scit occidi a iudice      debuisse.

 

Item in Quaestionibus Leuitici:

 

     Cum homo iste occiditur, lex eum occidit, non tu.

 

Ex his profecto uerbis patenter docemur nec homicidium, nec furtum proprie dici, quod ex /252/ obedientia committimus, cum id recte geramus, in quo Dei iussionem implemus. Quidquid ad Domini possessionem pertinere uidetur, Dei potius quam hominis esse dicendum est. Nec quisquam eorum dominus est, sed dispensator, quamdiu hoc habet Domino permittente: nec quisquam hoc ei surripit iniuste, qui hoc accipit Domino iubbente: cuius tantum sunt illa a quo, quandiu uult, nobis sunt commissa, atque in diuersos, prout uoluerit, dispensatores transitura, qui tanto minus haec dispensare et habere digni sunt, quanto minus eum recognoscunt, a quo haec eis sunt commissa. Quales utique infideles erant Aegyptii, haec magis amittere quam habere digni.

 

----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License