Petrus Abaelardus
Problemata Heloissae cum Petri Abaelardi solutionibus

[09]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[09]

 

Dominus leprosum, sicut Matthaeus refert, tactu suo mundatum ad sacerdotis iudicium misit, et offerre id iussit, quod lex talibus offer endum praecipit. unde super hoc quaestione mouemur, qua ratione Dominus in hoc facto legi contradicere simul et obtemperare uideatur. Leprosum quippe tetigit, quod lex prohibet, et mundatum ad sacerdotem misit, et ad offerendam hostiam, sicut lex iubet.

 

                                          SOLUTIO

 

Sicut ipse Dominus ait:

 

     Usque ad Ioannem lex et prophetae

 

hoc est usque ad tempus gratiae, tam legis quam prophetarum praecepta etiam iuxta litteram fuerunt implenda. 1n nullo ergo iam Dominus legi contradicit, cui iam nullus obedire ex praecepto constringitur Dei: praecipue cum lex ipsa in menu mediatoris, ut Apostolus ait, posita, hoc est in eius potestate constituta sit, ut qui eam ad tempus instituerat, cessare pro arbitrio faceret, cum oporteret: ut iam perfecta caritas in tempore gratiae timorem fores mitteret. Pertinet autem ad tempus gratiae misericordiam maxime circa quoslibet exhibere, et ad pietatem, quos possumus, exemplis inuitare, nec quidquam in hominibus immundum, praeter peccatum, abhorrere. Unde Dominus in leproso cuncta hic misericorditer agit, cum et eum tangere propter infirmitatem corporis non est dedignatus, et ei id facere praecepit, sine quo in conuersationem hominum nequaquam fuer at suscipiendus. Ad hoc enim a sacerdote aspectus, ipsius iudicio et legis sacrificio fuerat commendandus.

 

----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License