IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[10]
Quid est illud in euangelio Lucae, quod diuiti damnato Abraham dicit:
Et in his omnibus inter nos et uos chaos magnum firmatum est, ut hi qui uolunt /253/ hinc transire ad Vos, non possint, neque inde huc transmeare?
Quomodo enim aliqui excaecati sunt, ut de refrigerio tantae quietis ad poenas damnatorum transire uelint, uel eis aliquod impendere beneficium iam omnino inaniter affectent, quos a misericordia Dei penitus exclusos uident?
Abraham, in cuius sinu Lazarus est susceptus, Deus est, qui fideles suos de huius uitae miseriis ad futurae Vitae refrigerium nobis adhuc occultum tamquam in quoddam secretum quietis suscipit. Ad hunc anima damnata loquitur quasi supplicando, dum eum sui desideret misereri. Abraham ei de sententia sua constituta respondet, cum eum intelligere facit inaniter eum desiderare, quod nullatenus eidem potest euenire. Hoc est autem quod eum intelligere facit, quod subiungit:
Et in his omnibus inter nos et Vos chaos magnum firmatum est... etc.
"In his omnibus" -- hoc est, in utrisque praedictis, de consolatione scilicet iustorum et cruciatu malorum, "chaos magnum firmatum est", et hoc est impedimentum tantum diuing iudicio perenniter constitutum:
Ut qui uolunt ad uos hinc transire non possint.
Transire hoc loco de refrigerio iustorum ad poenas malorum intelligimus uelle his quoque subuenire, qui damnati sunt et quasi hoc beneficium iustorum illis afferre; uel inde huc illos educere, sicut fideles quotidie faciunt in hac uita, dum orationibus uel eleemosynis suis his quoque subuenire nituntur, quos in poenis purgatoriis esse putant, cum omnino sint damnati. Non ergo de illis qui in illo refrigerio sunt, intelligimus, ut hanc de damnatis compassionem habeant, sed de uiuentibus adhuc, sicut dictum est, fidelibus. Non enim Abraham dixit, ut hi de istis qui sunt hic, uolunt ad uos hinc transire, sed simpliciter dixit "Hi qui uolunt" siue adhuc uiui, siue iam defuncti. Nos autem, ut diximus, propter uiuentes hoc dictum accipimus, qui paralbolice dicuntur de refrigerio iustorum transire ad loca poenalia damnatorum, uel inde huc transmeare: quae uidentur eiusdem esse sententiae. Tale quippe est eos de refrigerio iustorum transire ad poenas damnatorum, uel huc meare: tanquam illis quoque, qui damnati sunt, ita compati, ut bonis operibus suis hoc refrigerium uelint illis impertiri, et quodammodo transportare, Vel eos inde huc educere, ut eadem sententia in diuersis uideatur Verbis.
----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------