Petrus Abaelardus
Problemata Heloissae cum Petri Abaelardi solutionibus

[11]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[11]

 

Quid est quod in eodem euangelista legimus Dominum dicere:

 

     Dico autem Vobis, quod ita gaudium erit in caelo super uno      peccatore poenitentiam /254/ agente, quam super nonaginta nouem      iustis, qui non indigent poenitentia?

 

Multo quippe melius est ac per fectius peccatum cauere, quam commissum emendare, et multos quam unum bene agere: unde hoc magis quam illud Deo constat placere. Quid est ergo quod Deus unius peccatoris poenitentiam plus approbat, quam multorum iustorum perseuerantiam?

 

                                          SOLUTIO

 

Quo quisque amplius de peccato alicuius doles, magis de correptione ipsius gauidet; et quo dolor damni maior extiterat, et de reparando commodo minus sperandumn uidebatur, et grauius ut eueniret, maiore quum euenit laetitia suscipitur, et maiori sollicitudini de damno maius gaudium succedit de commodo. De iustis autem quos in bono perseuerare confidimus, et ideo minus illi intendimus, de quibus securiores sumus, minore gaudio hinc accendimiur, quam de conuersione peccatoris, quae difficillima uidebatuum. Non tamen ideo plus ualet huius conuersio, quam illorum perseuerantia: sed plus inde gaudemus cum acciderit, unde plurimum solliciti fueramus ut accideret. Quod ergo dicitur:

 

     Gauudium erit in caelo

 

in Ecclesia praesenti fidelium intelligitui exultatio, quae nonnunquam etiam regnum caelorum a Domino nuncupatur.

 

----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License