Petrus Abaelardus
Problemata Heloissae cum Petri Abaelardi solutionibus

[12]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[12]

 

Illud quoque nonnihil quaestionis habet quod in Matthaeo legimus de operariis in uineam missis: quorum priores tantum nouissimis inuidisse uidentur, et aduersus patremfamilias murmurasse, ut tale mererentur responsum:

 

     An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?

 

In futura quippe uita, ita cuique beatorum sufficiet brauiurm susceptum, ut nemo plus ibi habere appetat, quam accipiet: ubi erit tanta omnium caritas, ut unusquisque alterius bonum diligat tamquani suum, nec a uoluntate Domini quisquam discrepare possit, nec per malum inuidiae aduersurs aliquem, possit nequam oculurm habere: maxime cum inuidia hos, in quibus est, tantum affligat et cuuciet, ut de ipsa poeta dixerit:

 

     Inuidia Siculi noni inuenere tyranni Maius tormentum.

 

Et alibi:

 

     Inuidus alterius rebus macrescit opimis. /255/

 

                                          SOLUTIO

 

Sciendum uero in omni parabola non tam rei ueritatem expressam esse, quam ex parse aliqua rei similitudinem inductam esse, et saepe historiae ueritati similitudinem quasi rem gestam adiungi. Cum enim de diuite et Lazaro gestum esse creditur in duabus personis, uel saepius in multis, quod huius anima sit saluata, illius damnata: nequaquam iuxta litteram accipi potest, quod diues Abrahae dicit:

 

     Mitte Lazarum, ut extremum digiti sui intingat in aquam et      refrigeret linnguam meam.

 

Non enim animarum est digitum uel linguam in se habere, sed corporum tantum. Quod ergo de his dicitur, non ad ueritatem per tines rei gestae secundum proprietatem litterae, sed ad similitudinem inductam ex aliqua parte. Sic et hoc loco, cum murmurare dicuntur quidam et tamquam indignari altos sibi adaequari, murmuratio ista non indignationis, sed admirationis est accipienda. Qui enim murmurant, mirantur id fieri, quod non credebant. Unde murmuratio illa nunc dicitur multorum fidelium admiratio, qnrod sibi uidebunt in praemio adaequari, quos pauciori tempore nouerant operari. Similiter oculus nequam per similitudinem dicitur hominum inuidorum, qui inde aduersus altos commouentur, quod quasi contra rationem factum, quod non crediderant, mirantur. Tale est ergo:

 

     An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?

 

tamquam si diceret: Nunquid ex eo quod uices per meam bonitatem factum, commoueris, more mundi, ex iniquitate ad indignationem? Ac si diceret: Nequaquam sic conuenit. Hoc autem Dominum cuiquam dicere, est ipsum facere hoc intelligere, quod non hinc debeat indignari, sed magis laudare Deum.

 

----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License