Petrus Abaelardus
Problemata Heloissae cum Petri Abaelardi solutionibus

[13]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[13]

 

Quaestio illa de peccato in Spiritum sanctum irremissihili nos quoque sicut multos commouet. Quomodo enim quis in filium Dei, et non in Spiritum sanctum peccare potest, cum unus offendi iequaquam sine alio queat, et unius offensam in utrumque redundare sit necesse: cum nequaquam cuiquam possit esse placatus, cui fuit ille offensus?

 

                                          SOLUTIO

 

Antequam solutionem, prout possumus, ponamus, praemittenda sunt, et ex diuersis euangelistic colligenda huius senntentiae uerba, et unde ipsa pendeat praemittendum, ut facilius ad solutionem sit perueniendum. Sicut ergo Matthaeus /256/ refert, cum daemoniacum quemdam Dominus curasset, et inuidi pharisaei dicerent eum id facere per spimitum nequam, non per Spiritum sanctum, Dominus ait:

 

     Si ergo in Beelzebub eiicio daemones, filii uestri in quo      eiiciunt? Si autem in SpihituDei eiicio daemones, igitur peruenit      in uos regnum Dei.

 

Et post aliqua:

 

     Ideo dico uobis, omne peccatum et blasphemia remittetur      hominibus: Spiritus autem blasphemia non remittetuh Et quicumque      dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem      dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc      saeculo, neque in futuro.

 

Marcus uero sic ponit:

 

     Amen dico uobis, quondam omnia dimittentur filiis lhominum      peccata et blasphemiae, quibus blasphemauerant: qui autem      blasphemauerit in Spiritum sanctum, non habebit remissionem in      aeternum; sed reus est aeterni delicti; quoniam dicebant:      Immundum spiritum habet.

 

Lucas uero sic scribit Dominum dicere:

 

     Quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et filius hominis      confitebitur illum coram angelis Dei.  Qui autem negauerit me      coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.  Et omnis qui dicit      uerbum in filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in      Spiritum sanctum blasphemauerit, non remittetur.

 

His itaque praemissis, primo distinguendum est, quid sit peccatum blasphemiae in filium hominis, et quid in Spiritum sanctum. Quantum uero aestimo, ille peccat blasphemando in filium hhominis, qui Christo detrahit, eum denegando Deum, non tam per malitiamn quam per errorem, ex assumpta nostrae infirmitatis natura, quam in eo conspicit. Hoc enim innuit, cum dicit "Filium hominis" potius quam Filium Dei; ut propter infirmitatem hominis, quam ex matre nascendo suscepit, non credatur in eo fortitudo Dei. Quod quidem peccatum ex ignorantia tamquam inuincibili, plurimum excusabile uidetur: cum hoc nequaquam humana ratione, sed Deo tantum inspirante percipi posses, ut uidelicet Deus homo fieret. Unde et ipsemet Christus profitetur:

 

     Nemo uenit ad me, nisi peter meus traxerit ilium

 

quia non est humanae rationis hoc in Christo percipere, quod solummodo fit Deo inspirante. Blasphemare uero in Spiritum sanctum, est manifeste bonitati Dei, qui Spiritus sanctus intelligitur, ita scienter ex inuidia detrahere, ut beneficia, quae pem Spiritum sanctum, hoc est diuinae bonitatis gratiam, non dubitant fieri, per inuidiam tribuant maligno Spiritui, sicut Pharisaei faciebant, dum turbam credentem his, quae uidebant, miraculis, a Christo per inuidiam auertere niterentur Quorum peccatum si diligentius consideremus, grauius esse uidetur quo diabolus corruit. Etsi enim pharisaei Chhristum non credebant Deum, hominem tamen /257/ iustum ex uita et operibus eius ignorare non poterant, nec ista, quae faciebat, per Spiritum sanctum facta esse. Cum ergo contra conscientiam suam haec dicerent per malignum spiritum, quae fieri non dubitabant per Spiritum sanctum; profecto scienter mentientes ipsum Spiritum sanctum asserebant, esse spiritum malignum. In quo longe magis praesumpsisse uidentur mentiendo, quam diaIbolus superbiendoDiabolus quippe quamuis appetierit Deo similis esse, et per se regnum obtinere: non tamen in tantum ibi excessisse credendus est, ut in tantam prorumpere blasphemiam auderet, ut Deum mentiri esse malum sustineret. Unde blasphemia istorum non minor superbia illorum, sed etiam magis execrabilis uidetur, ut omnino a uenia excludi sit digna. Nequaquam tamen dicimus quod poenitentia talium, si esset, indulgentiam non impetraret: sed ex sententia Domini omnes tales credimus ita Spiritum Dei exacerbasse, ut in sua obstinati malitia, penitus exclusi fuerint a gratia. Hanc autem manifestam gratiam Dei, quae se in Christo per effectum miraculorum reuelat, Lucas superius per digitum Dei designat, ipso dicente Domino:

 

     Porro si in digito Dei eiicio daemonia

 

manus quippe siue dextera, uel brachium Dei Filius eius dicitur; in hac manu digitus est manifesta quaelibet sancti Spiritus operatio. Digito quippe maxime utimur in demonstratione corporalium rerum: unde digitum Dei Spiritum eius dicit, cum gratiam suam per aliquem effectum beneficii patenter exhibet, ut non nisi Dei opus illud credatur, etsi nonnulli per inuidiam more pharisaeorum illud calunnnientur. Et hoc est hoc peccatum blasphemiae in Spiritum sanctum, per quem remissio fit peccatorum, irremissibile permanere.  Quod autem dictum est:

 

     Quicumque dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei

 

sic accipe, quod mhllus, qui, ut dictum est, non per malitiam, sed per errorem detraxerit honori Christi, propter hoc damnabitur: cum haec ignorantia inuincibilis similem eum faciat illis pro quibus Dominus in passione sua, siue Stephanus orauerit. Pietati quippe atque rationi conuenit, ut quicumque lege naturali creatorem omnium ac remuneratorem Deum recognoscentes, tanto illi zelo adhaerent, ut per consensum, qui proprie peccatum dicitur, eum nitantur nequaquam offendere, tales arbitremur minime damnandos esse, et quae illum ad salutem necessum est addiscere, ante uitae terminum a Deo reuelari siue per inspirationem, siue per aliquem directum quo de his instruatur, sicut inn Cornelio factum esse hegimus de fide Christi ac perceptione baptismi. Quod et patenter illa uidetur astruere sententia:

 

     Si cor nostrum nonn reprelhenderit nos, fiduciam habemus ad Deum

 

et cum Dominus dicat:

 

     Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis      /258/ pro amicis suis

 

nequaquam de his diffmdendumn uidetur qui zelo legis, quamuis Christum non nouerint, mori pro Deo sustinnent; cum sit facile Deo talibus statim inspirare quid de Christo sit credendum, antequam de corpore recedat anima, ne infidelis transeat ex hac uita.

 

----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License