IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[15]
Quid est quod postmodum Dominus ait:
Nolite putare quoniam ueni soluere legem
Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum soluebat sabbatum, sed etiam patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo?
Cum dixit:
et postmodum addidit "sed adimplere" -- in moralibus scilicet praeceptis potius quam figuratiuis, sicut sequentia continent, ex adimpletione quam supposuit, innuit quam solutionem mandatorum legis prius intellexerit, in moralibus scilicet praeceptis. Moralia quidem praecepta sunt agendae uitae, sicut figuralia figurandae. Et moralia quidem quae naturaliter ab omnnibus semper complenda fuerunt, et antequam lex scripta daretur, mores hominum ita necessario componunt, ut nisi impleatur quod in eis praecipitum, nemo m qmnam saluari meruerit. Qualia sunt, diligere Deum et proximum, non occidere, non moechari, non mentiri, et similia, sine impletione quorum nemo unquam iustificari potest. Figuralia uero sunt legis praecepta, quae iuxta litteram accepta, nihil iustitiae conferunt ex operatione sua, sed ad tempus institunta fuerunt, ad aliquid figurandum iustitiae, ut obseruatio sabbati, circumcisio, quorumdam ciborum abstinentia, et his similia. Ad moralia itaque tantum legis praecepta referendum est quod Dominus ait, se non uenisse soluere legem, sed adimplere: hoc est nequaquam cessare facere qmuod in moralibus praeceptis lex continet, sed in eis per Euangelium supplere quod legi deest. Lex quippe Moysi nequaquam inimicum diligi praecipit, sed amicum: nec peccatum in mente consummari docet, sed opera magis quam intentionem interdicit. Etsi enim concupiscentiam quoque lex prohibeat, non tamen ex ea reum statuit esse putandum: nec concupiscere prohibet, nisi res eius, quem, iuxta litteram, proximum definit, hoc est eius, qui de populo suo nunquam est alienigena. Non enim omnem hominem, iuxta litteram, lex proximum dicit, sed patenter alienigenam a proximo distinguit, cum dicit Iudaeum nequaquam foenerari proximo, sed alieno.
----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------