IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[16]
Quomodo etiam Euangelii abundantiam praefert imperfectioni legis, dicens:
Nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum aut phariseorum, non /266/ intrabitis in regnum caelorum?
Aut quomodo, ut Apostolus ait, reprobatio sit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem? Nihil enim ad perfectum adduxit lex. Cum enim Dominus diuiti quaerenti, quomodo uitam aeternam possideret, respondit de duobus mandatis dilectionis, quae in lege sunt:
Qui diligit proximum, legem impleuit: nam non adulterabis, non occides... etc.
et iterum:
Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis, est dilectio
quomodo ad per fectionem mandatorum deest aliquid legi, cum illa etiam duo praecepta dilectionis Dei et proximi sufficere omnino uideantur, nec aliquid perfectionis deesse?
Nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et pharisaeorum
subaudis iustitia: non ait, iustitia legis. Unde et [cum] in sequentibus ait:
Audistis quia dictum est antiquis: diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum
nequaquam hoc in lege reperiri potest, sed magis in traditionibus scribarum et pharisaeorum legi superadditis, de quibus Dominus ait:
Et irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones uestras
Praesertim cum de dilectione inimici, uel etiam de beneficiis ei impendendis, lex ipsa praecipiat dicens:
Si occurreris boui inimici tui aut asino erranti, reduc eum. Si uideris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed leuabis cum eo.
Si reddidi retribuentibus mihi male, decidam merito ab inimicis meis inanis.
Et Salomon in Prouerbiis:
Ne dices, reddam malum pro malo: expecta Dominum, et liberabit te. Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exultet cor tuum: ne forte uideat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. Ne dices: quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam unicuique secundum opus suum.
Item:
Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitierit, da ei aquam bibere. Prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi.
Si gauisus sum, inquit, ad ruinam eius, qui me oderat, et exultaui, quod inuenisset eum malum. Non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animarum eius.
Non ergo antiquis hoc iussum uel concessum fuit in lege, ut odio haberent inimicum, sed magis, ut dictum est, in traditionibus hominum, quam in praeceptis Dei habebatur. Cum ergo dicit Dominus:
Plus quam scribarum et pharisaeorum
non plus quam legis: nequaquam hinc cogimur /267/ fateri Dominum hanc abundantiam Euangelii praeferre imperfectioni legis. Non tamen ideo minus concedimus legem in praeceptis suis ita imperfectam fuisse, ut ei necessarium esset Euangelium succedere: sicut et Apostolus, ut supra meminimus, patenter profitetur. Sed nec praeceptum de dilectione proximi, ante aduentum Christi perfectum esse potuit, quod ipse ueniens, et proximus noster factus, tam susceptione carnis, quam exhibitione dilectionis, perfectum fecit: ut iam quilibet eum tamquam proximum diligens, ex hac perfectus dilectione fiat. Unde et eidem diuiti requirenti quis esset proximus eius, parabolice respondens, se illum proximum esse significauit, quem ille Samaritanus expressit, qui uulnerati misertus est: et quem ex affectu compassionis ipse quoque diues uere proximum fuisse professus est. Siue ergo in lege habeatur:
(siue "proximum") ut eum uidelicet ibi proximum intelligamus, qui uel cognatione, uel amore est nobis coniunctus: nemo rectius proximus noster, quam Christus est dicendus, ut in eo nunc dilectio proximi perfecta sit facta, quae antea fuerat imperfecta, quamdiu uidelicet statum suum lex habuerit, quae usque ad Ioannem uigorem suum custodiuit. Prius ergo imperfecta, quamdiu lex proprie fuit dicenda, ut ei obediendum esset per omnia: pro hac ipsa imperfectione sui reprobata est, euangelicae doctrinae superueniente perfectione, ubi quidquid est necessamium, liquide magis quam parabolice est expressum. Nam etsi diligenter legis litterae insistamus, quo soli populo Iudaeorum data est, nequaquam proximus nisi eorum est intelligendus. Unde nec per Christum illud praeceptum de dilectione proximi, ad alios pertinere uidetur, cum ipsi soli sub lege continerentur. Quapropter necessario succedere legi Euangelium debuit, omnibus generaliter iniunctum, ut omnes debeant saluari per ipsum. Ad predictum itaque proximum, id est Christum Apostolus respexit, cum eo praemisso:
Qui diligit proximum, legem impleuit
statim hoc tamquam pro probatione adiunxit:
Nam non adulterabis, non occides... etc.
Si enim Iudaeus hunc inter proximos suos comprehensum diligat, sicut ipse ait:
Si quis diligit me, mandata mea seruabit
in nullo adulterio, in nullo peccabit homicidio: et omnia similia, quae in lege sunt, euitabit, et iustitias eius complebit.
----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------