Petrus Abaelardus
Problemata Heloissae cum Petri Abaelardi solutionibus

[17]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[17]

 

Quid est etiam quod in sequentibus Dominus ait:

 

     Neque per caput tuum iurabis: quia non potes unum capillum album      facere aut nigrum

 

tanquam si hoc facere posset, iurare per caput liceret? /268/

 

                                          SOLUTIO

 

Replicanda sunt, quae in proximo sunt praemissa, ut ex illis, et de hoc facilius iudicemus.

 

     Dico, inquit, uobis, non iurare omnino: neque per caelum, quia      thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum eius:      neque per Hierosolymam, quia ciuitas magni regis est; neque per      caput tuum, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum.

 

Quatuor itaque sunt, caelum scilicet, terra, Hierosolyma, caput nostrum, per quae iurare prohibemur: quia haec maxime in iuramento ponimus, quae uenerabiliora aestimamus, ut ex his amplius nobis credatur. Haec autem ueneratione digna maiore uidentur, quae ad Deum maxime constat pertinere: ut caelum, quod dicitur thronus Dei, hoc est anima Christi, cui specialiter diuinitas insidet, et in ea plenius per gratiam inhabitat. Terra, quae scabellum Dei dicitur, humanitas est Christi, tamquam terrena et inferior in Christo creatura. Hierosolyma, ciuitas Dei, sancta est Ecclesia: cuius caput ipse est Christus. Capilli adhaerentes capiti, et ipsum adornantes uel protegentes, eloquia sunt diuina quibus Christus commendatur, et per fidem in nobis conseruatur: horum quzedam alba, quaedam nigra dicuntur, cum aliorum intelligentia clara sit et manifesta: aliorum obscura, sicut illorum maxime quae sunt allegorice dicta. Quorum quidem nullum siue album sit, ut dictum est, siue nigrum, nostrum non est facere: quia eloquia Dei non sunt inuentionis humanae, nec nostra sunt documenta, sed diuina. Quod ergo ait:

 

    Non iurabis per caput tuum: quia non potes... etc.

 

tale est: Non debes Christum in iuramento ponere, quod eius solius summae Dei sapientiae sit haec inuenire, quorum alia, ut diximus, alba sunt, alia nigra. Similiter cum iubet ut nec iuremus per caelum, quod thronus Dei est, sic accipe: ut non ideo per ipsum iurare eligamus, quia tantae dignitatis est, quod caeteris eminet creaturis. In his itaque uerbis negatiuum aduerbium praepositum oratiori, causam ipsam excludit, non interpositum ipsam relinquit atque constituit. Aliam quippe uim negatiua particula habet toti orationi praeposita, ut totam scilicet simul neget, aliam interposita, ut uni tantum illius orationis parti apposita. Aliud quippe est dicere: non quia hoc fecisti, peccasti; aliud dicere: peccasti, quia hoc non, fecisti. Ibi namque remouetur peccandi, ut uidelicet non propter hoc peccauerit, ut hinc eum certum sit non peccasse, ubi causa ad hoc intercesserit: ibi uero non ostenditur quod non peccauerit, sed hoc tantum quod non propter hoc peccauerit, ut uidelicet causa peccati potius quam peccatum ipsum remoueatur. Tale est ergo quod de iuramento Dominus praecipit uel adhortatur, ut, /269/ quia periculosum est iurare, ne periuremus, omnino, quantum possumus, hoc caueamus, ne aliqua dignitate, quam res habeat, per ipsam iurare appetamus, siue ipsa sit Deus, ut pote Chnistus, seu quaecumque creature ex Deo pnae caeteris aliquid dignitatis adepta. Iurane autem per aliquid, est nos ei cui iuramus, concedere, ut nihil utilitatis in ea re, per quam iuramus, habeamus ulterius, nisi hoc, quod iunamento firmamus, uerum sit. Cum autem in ecclesiasticis causis omnis contn ouersiae, ut Apostolus ait, finis sit iuramentum; non hoc loco Dominus praecipit non iurare, sed magis adhortatur. Quaedam namque praecipiuntur, quaedam prohibentur, quaedam suadentur, quaedam permittuntur. Praecipiuntur illa siue prohibentur, siue quibus uel cum quibus nos saluari diffidimus. Mala itaque prohibentur omnia, et bona praecipiuntur, non omnia, sed illa tantum, quae saluti necessaria uidentur: ut credere in Deum, et diligere non tam ipsum quam proximum, non adulterari, et similia. Illa uero bona, quae non ita necessaria sunt, siue quia strictioris, uel laxioris sunt uitae, et tamquam nimis alta, uel nimis infima, sub praecepto non clauduntur, sed uel persuasionem consilii habent, ut uirginitas, uel indulgentiae permissionem, ut nuptiae. Quippe si praeceptum ad uirginitatem cogeret, damnarentur nuptiae: uel si ad nuptias, damnaretur uirginitas. Consilium itaque siue persuasio, est de potioribus bonis, permissio uero, de minoribus, hoc est, quae minoris sunt meriti, quando consilium de melioribus aliqua diffidentia uel dispensatione non suscipitur. Quae ergo tam fieri, quam dimitti licet, praeceptum non habent, sed admonitionem, ut omnino non iurare, uel permissionem, ut hoc fiat pro necessitate: ueluti cum ad inquisitionem ueritatis, testibus opus est. Permissio autem est, cum dicitur:

 

     Unusquisque habeas uxorem suam propter fornicationem

 

praeceptio uero, cum dicitur:

 

     Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem.

 

Persuasio uero consilii, cum statim supponitur:

 

     Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem.

 

----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License