Petrus Abaelardus
Problemata Heloissae cum Petri Abaelardi solutionibus

[18]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[18]

 

Quid est in eodem euangelista:

 

     Nolite solliciti esse dicentes: quid manducabimus?

 

Et rursum:

 

     Nolite solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies      sollicitus erit sibi ipsi. Sufficit enim diei malitia sua.

 

Numquid enim prouidentiam prohibet futurorum? Numquid et ipse Dominus eum qui turrem uult aedificare, de sumptibus cogitare admonet? Et Apostolus:

 

     Qui praeest, inquit, in sollicitudine

 

sicut et ipse faciebat, de seipso dicens:

 

     Instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. /270/

 

                                           SOLUTIO

 

Sollicitudinem proprie Dominus dicit superfluam curam de futuris, quando uidelicet pro aliquibus praeparandis, magis necessaria dimittuntur: ut si pro apparatu crastinorum ciborum, praetermittamus orando quaerere a Deo regnum suum, hoc est tales nos facere, ut in nobis ipse, non peccatuum regnet. "Crastinus" enim ut tamquam si diceret: Ne affligatis uos superfluis cuuis, pro tempore futuro, antequam uenial: quia cum ipsum uenerit, satis sollicitudinis afferet ex se ipso, illis, qui de necessariis minus in Domino confiduunt, non attendentes illud prophetae:

 

     Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet.

 

     Sufficit enim diei... etc.

 

hoc est, unicuique tempori uitae huius aerumnosae suae sollicitudinis poena sufficere dehet, quam uidelicet affert nobis ex superfluis curis pro temporalibus, dum pro his aeternorum obliuiscimur. Sollicitudinem uero in bono, uel in his, quae ad aeternam pertinent uitam, dicit Apostolus prouidentiam, hoc est, rationabilem de futuris, uel pro futuris curam: si uidelicet temporalia prouideamus propter aeterna, ut his sustententur quodam uiatico necessario qui ad illa festinant.

 

----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License