IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[19]
Quid illud est quod sequitur:
Nolite iudicare, ut non iudicemini. 1n quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini?
Quid enim si iniustum fecerimus iudicium? nunquid simile recipiemus?
"Nolite iudicare": hoc est, ne praesumatis de incertis aliquem certa sententia grauare. Cum enim iratus pates, de se ipsa res iudicat, non tu. Hinc et Apostolus:
Nolite ante tempus iudicare, quoadusque ueniat Dominus, qui et illuminabit abscondita cordium.
Venit Dominus occulta reuelando, cum eius dispositione, quae latebant, apparent, uel cum secundum legem eius aliquid discutiendum inuestigamus, uel de probatis poenam inferimus: et tunc potius ipse iudicat, uel punit, quam nos.
In quo enim iudicio iudicaueritis, iudicamini.
Ac si diceret: Ideo non debetis in iudicio praesumere, ut altos appetatis grauare: quia consimile iudicium grauaminis incurretis apud Deum. Non ait denique "Ne iudicetis" sed: "Nolite iudicare" -- ut non hoc scilicet sponte appetamus, quod tamen nonnunquam facere cogimur, officio iudicis nobis commisso. /271/
----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------