Petrus Abaelardus
Problemata Heloissae cum Petri Abaelardi solutionibus

[20]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[20]

 

Quaerimus et illud quod in sequentibus adiungit:

 

     Omnia ergo quaecumque uultis ut faciant uobis homines, et uos      facite illis. Haec est enim lex et prophetae.

 

Si quis enim uult ut in malo sibi quisquam consentiat, nunquid debet illi praebere consensum in re consimili?

 

                                          SOLUTIO

 

Duo legis naturalis praecepta sunt circa dilectionem proximi: unum scilicet quod hoc loco ponitur, alterum quod in Tobia legimus, ipso ad filium dicente:

 

     Quod ab alio odis fieri tibi, uice ne alteri tu aliquando facias.

 

Sicut ergo id malis, ita illud de bonis accipiendum est. Ut uidelicet, sicut male nolumus nobis inferri, sic nec aliis inferamus, et e contrario, bona, quae nobis ab aliis uolumus conferri, aliis impendere simus parati. Cum ergo dicitur:

 

     Quae uultis ut faciant uobis homines

 

tale est: Quod approbatis in conscientia uestra uobis ab aliis debere fieri. Nullus enim in conscientia approbat, sibi consentiendumesse in malo, sed in his, quae bona aestimat, et fieri digna. Sic et Apostolus cum ait:

 

     Non quod uolo, hoc ago

 

"uolo" dixit pro fieri approbo. Sed quid est quod ait:

 

     Omnia quaecumque uultis?

 

Multi quippe pro dignitate, uel diuersitate personarum, multa sibi debere fieri censent, quae nequaquam aliis se debere recognoscunt: ut in praelatis uidemus et subiectis, cum isti multa exigent ab illis, ut sibi fiant, quae nequaquam illis facere debent. Sed profecto sic est accipiendum, ut quaecumque fieri debere nobis ab hominibus credimus, parati essemus et illis facere, non quidem quibuscumque, sed nostri similibus, hoc est, qui haec a nobis suscipere digni essent, sicut nos ab illis. Illud quoque Tobiae:

 

     Quod ab alio odis fieri tibi, uice ne alteri tu aliquando facias

 

nonnihil habet quaestionis, cum is scilicet, qui alium propter iustitiam occidit, nunquam ab alio id sustinere uelle possit. Sed quia cum quis iustitiam propter Deum exercet; Deus potius id quam ille facit, sicut dudum superius diximus, praecipitur ut quod odit fieri sibi, ipse alteri ne faciat: quia cum aliquem recte punit, Deus hoc potius, uel lex, quam homo facit.

 

----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License