IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[22]
Quid est illud in Matthaeo de fide centurionis rogantis pro seruo:
Audiens autem Iesus, miratus est, et sequentibus se dixit: "Amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israel?"
Non enim aliquid mirari dicuntur, nisi qui insperatum aliquid accidere uident, quod nullatenus euenturum antea sciebant, uel credebant.
Miratus esse dicitur, quia similem miranti se fecit; uel quia mirari altos fecit de fide centurionis, quem in tantum extulit.
----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------