IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[23]
Omnipotenti tribue, et qui aufert, quae tua sunt, ne repetas?
Cum ait "tribue" non subiunxit, illud quod petit: sed in hoc innuit neminem petentem nos uacuum a dono dimittere, ut saltem in nostra responsione nos conuenienter excusando, non illum exacerbare, sed caritate in eo studeamus aedificare: ut blanda uel conueniens responsio, aliquod sit gratiae donum.
"Tua ne repetas": hoc est, quia tua sunt, ut in te uidelicet potius quam in Deo repetitionis finem constituas. Non enim religiosus excedit, si qua sibi oblata quae propter Deum possidebat, propter ipsum repetat, et illa in bongs us us expendat, et uiolentorum liberet a rapine. Nam et cum in proximo supponit:
Et si diligitis eos qui uos diligunt, et si bene feceritis eis qui bene faciunt uobis: quae uobis est gratia?
Cum dicit: "Qui uos diligunt" simile est ei: "Ne repetas quae tua sunt" -- hoc est, quia uos diligunt sicut, quia tua sunt. Alioquin iniquum esset non nos diligere eos a quibus diligimur, cum omnes diligere praecipiamur: nec ipsum etiam, qui nos diligit, Deum, sicut ipsemet ait:
Ego diligentem me diligo
quem potius propter ipsum, quia summe bonus est, quam quod nobis utilis est, summo amore debemus diligere. Haec est ordinate caritas, ut unumquemque, prout melior ac dignior est, ob hoc amplius diligamus; hoc est, ut ei melius sit desideremus, sicut et iustum est.
----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------