IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[24]
Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed /273/ quod procedit ex ore?
Numquid qui comedit de rapine, uel quod illicitum credit, etsi licitum sit, uel qui sacrificium indigene accipit, ex his peccati maculam non incurrit? Dicit Apostolus de quibusdam Iudaeis ad fidem conuersis, et adhuc propter legem quosdam cibos ab aliis discernentibus, tamquam immundos; dicit, inquam:
Qui autem discernit, si manducauerit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem quod non ex fide, peccatum est.
Dicit et de his, qui pro reuerentia idoli uescebantur idolothytis:
Quidam usque nunc conscientia idoli, quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorunm cum sit infirma, polluitur.
Quomodo ergo nunc dicit Dominus, quia "quod in os intrat non coinquinat hominem, sed magis quod de ore procedit?"
Ex hoc loco praecipue in quo sit peccatum accipiendum Dominus diligenter distinxit, et Iudaeos redarguens super hoc, nos instruxit. Illi quippe ad opera magis quam ad animum respicientes, ex his, quae fiunt exterius, magis ex hoc, quod in mente hahetur, tam bona, quam mala diiudicant Dominus uero ad intentionem cuncta reducens, ex his potius, quae in corde sunt, quam ex his quae apparent in opere, damnari hominem censet: nec animam pollui iudicat, nisi ex his, quae in ea sunt, et ipsam contingunt, ut sint animarum maculae spiritales, sicut corporum sunt sordes corporales. Umde et consequenter exponens quod dixerat, "sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem, " ait:
Quae autem procedunt ex ore, de corde exeunt: et ea coinquinant hominem. De corde enim exeumt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, false testimonia, blasphemiae. Haec sunt, quae coinquinant hominem. Non lotis manibus manducare, non coinquinat hominnem.
Ac si aperte dicat: Sordes manuuum corporales animam non attingunt, ut eam polluere peccato possint. Cogitationes quae inquinant, de corde exeunt, cum ad hoc perpetrandum consentimus, quod cogitauimus. Ubi autem non est sensus, non potest esse consensus, sicut in paruulis, aut stultis: qui si faciunt quod non debent, nullum in hoc eis peccatum imputatur; nec homicidiumn, uel adulterium, nec aliquod peccatum Dominus dicit, nisi quod ex corde procedit, hoc est, nisi cum haec illicita recognoscimus, ad quae nos inclinat consensus. Sicut ergo cogitationes exeunt de corde, cum per consensum ad opera tendunt, ita homicidium, et adulterium et caetera peccata de corde docet exire, nec aliter peccata esse, nisi per consensum prius fuerint in corde, quam exhibeantum in opere. Postquam enim his agendis, /274/ quae scit sibi non licere, aliquis consentit, is consensus proprie peccatum dicitur, et homicide seu moechus ex hoc uno apud Deum tenetur Unde et Veritas ipsa:
Qui uiderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam
hoc est, qui, inspecta illa, uenerit ad concupiscentiae consensum,
iam moechatus est eam in corde quo
hoc est, peccatum habet in animo perfectum, etsi nondum sit in opere consummatum. Cum aliquid manducandum male sumimus , quia hoc nobis illicitum credimus, nequaquam cibus ille, qui in os intrat, animam polluit: sed iam hoc fecerat praecedens conscientia nostra, nec quidquam ad peccatum refert, quod nunc ore sumimus, sed quod ad sumendum consenseremus.
----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------