Petrus Abaelardus
Problemata Heloissae cum Petri Abaelardi solutionibus

[25]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[25]

 

Quid est illud in Matthaeo, quod Dominus quibusdam ciuitatibus improperans, ait:

 

     Vae tibi, Corozain, uae tibi, Bethsaida; quia si in Tyro et      Sidone factae essent uirtutes, qrrae factae sunt in uobis, olim      poenitentiam egissent in cilicio et cinere?

 

Saluare quippe Dominus homines uenerat, unde et Iesus, id est Saluator, proprio dictus est uocabulo. Cur ergo Tyro et Sidoni ciuitatibus gentilium illa beneficiorum miracula subtraxit, per quae saluerentur, et ea illis exhibuit, quibus nocitura magis, quam profutura sciebat? Sed inquies: Quia, sicut ipsemet profitetur, non erat missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel Sed dico: Cur ad eas, nisi ut saluarentur? Si autem ut saluarentur, quid eis profuit ea sibi fieri, per quae grauius damnarentur: nec sunt ad poenitentiam conuersi, sed in sua obstinatione permanentes? Unde et ipsemet Dominus supponit:

 

     Verumtamen dico uobis, Tyro, et Sidoni remissius erit in die      iudicii, quam uobis.

 

Denique et Samaritanorum multos refers Ioannes ad uerbum eius credidisse, et eum nonnulla miraculorum beneficia gentilibus etiam tam in uiris quam in feminis exhibuisse, per quae illi crederent, uel in fide firmarentur: sicut est illud de puero Centurionis, et de filia Syrophoenissae, de ipsius Tyri finibus egressae.

 

                                          SOLUTIO

 

Reuera Dominus Iesus ad solos Iudaeos in persona propria missus funt. Quod ergo circa gentiles misericorditer egit, non ex officio missionis fecit, sed ex gratia, debito superaddidit, attendens quod et ipsemet ait:

 

     Cum feceritis omnia, quae praecepta sunt uobis, dicite: "Serui      inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus."

 

Ac si aperte dicat: Ne pro magno habeatis, si obedientiae debitum impleatis, /275/ nisi insuper aliquid gratiae debitis adiungatis, sicut illi faciunt, qui uirginitati uel cotinentiae student, uirtuti nequaquam sub praecepto comprehensae. Denique nec illa beneficia gentilibus praestita tam missus facere uenit, quam inuitatus, et quasi precibus ad haec agenda tractus. Quod uero illis praedicationem subtraxit, quos ad poenitentiam sic fuisse conuertendos testatur, nequaquam cogimur per hoc fateri eos in hac poenitentia perseueraturos ut saluarentur. Multi quippe leues sunt homines, qui ad poenitentiae compunctionem facile commouentur, et eadem facilitate, quasi ad uomitum reuertentes, in mala, quae fleuerant, relabuntur: et cum auditum uerbum praedicationis auide susceperint, firmitatem non habent radicis, ut in eo perseuerent, quod coeperint. Quod si etiam ponamus illos ad praedicationem Domini fuisse conuertendos atque saluandos, quibus tamen praedicationis gratiam subtraxit: penes ipsum est, cur hoc facere non decreuerit, qui nihil sine ratione facit; sicut de Esau, cui subtracta est gratia, questionem Apostolus mouit, et eam indiscussam reliquit.

 

----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License