Petrus Abaelardus
Problemata Heloissae cum Petri Abaelardi solutionibus

[28]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[28]

 

Ex epistola prima Pauli ad Thessalonicenses:

 

     Ipse autem Deus pacis sanctificat uos per omnia, ut integer      spiritus uester, et anima, et corpus sine querela in aduentu      Domini nostri Iesu Christi seruetur.

 

Quid est spiritus et anima, tamquam anima non, sit spiritus, aut duo spiritus sint in uno homine?

 

                                          SOLUTIO

 

Spiritum pro ratione, hoc est animi discretione hoc loco ponit Apostolus, sicut et ibi "spiritus aduersus carnem". Tale est ergo, integer sit spiritus uester, hoc est, ratio ita perfecta uel incorrupta, ut in nullo per errorem exorbitet a ueritate. Animam uero dicit uoluntateum, iuxta illud:

 

     Qui amat animam suam perdet eam.

 

Hoc est, qui suam hic uoluntatem sequitur, postmodum sua uoluntate priuabitur: ut qui hic uoluntatem suam impleuerit, quod uoluerit in futuro non habeat. Anima itaque rostra, id est uoluntas, integra est, quando a diuine non discrepat. Corpus quoque integrum seruatur, cum exercitium corporalium sensmum non corrumpitum illecebris carnalibus, nec oculus noster animam nostram depraedatum,

 

     neque mors intrat per fenestras nostras.

 

In his uero tribus per omnia sanctificatur, cum nec in discretione rationis, nec in exaestuatione nostrae uoluntatis, nec in oblectatione sensuum excedimus, ut caro spiritui dominetur Sic tunc profecto sine querela, hoc est, sine reprehensione seruamur usque in aduentum Domini: cum tales perseueramus usque ad extremum iudicium, uel tales tunc inueniri meremur.

 

----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License