Petrus Abaelardus
Problemata Heloissae cum Petri Abaelardi solutionibus

[29]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[29]

 

Quid est illud ad Ephesios:

 

     ...ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit      latitudo, longitudo, sublimitas, et profundum, scire etiam      supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in      omnem plenitudinem Dei?

 

                                          SOLUTIO

 

"Possitis comprehendere": hoc est in uobismet ipsis experiri, quanta sit latitudo ipsorum, scilicet sanctorum, in caritate, per quam se usque ad inimicos etiam dilatant.

 

"Longitudo": id est longanimnitas perseuerantiae, caritatis, uel patientiae in aduersis, per ipsam scilicet caritatem, quae omuia sutfert, omnia sustinet.

 

"Sublimitas eorumdem et profundum": hoc est quam magni sint ex his duobus apud Deum per meritorum quantitatem, et quam parui uel infirmi apud /277/ se per humilitatem. Profundum quippe imum dicit uel humile. Quam magni uero sint ac sublimes Deo, in remuneratione sua experientur, ubi tanto amplius merentur exaltari, quanto hic humiliores extiterint; et tanto plus a Deo recipere, quanto minus hic ex se recognoscunt habere.

 

Haec autem quatuor, latitudo scilicet sanctorum, uel Ecclesiae, quae corpus Christi est, in ipsa eius cruce, cui eius corpus affixum est, praefiguratum esse intelligunt. 1n latitudine quidem crucis, ad dexteram et in sinistram, ubi manibus affixis extensus est, latitudo caritatis inimicos etiam amplectentis, qui nobis tamquam in sinistra sunt, hoc est, in aduersitate, sicut amici in dextera, designatur. Manus affixae in dextera et sinistra crucis parte opera sunt caritatis, ad inimicos pariter et amicos in beneficiis dilatata.  Quam profecto latitudinem caritatis de ipsa cruce Dominus nobis exhibuit, cum et curam matris gerens, eam discipulo commendauit, et pro crucifigentibus exorauit. Sicut autem latitudo dextrorsum et sinistrorum tendit, ita longitudo sursum et deorsum respicit, in qua ipse Dominus a capite usque ad pedes in cruce stetit erectus. Ex qua quidem longitudine illa eius perseuerantia patientiae figuratur, usque ad consummationem uitae ipsius, siue redemptionis nostrae. De qua ipsemet ait:

 

     Consummatum est.

 

Et Apostolus:

 

     Factus, inquit, obediens usque ad mortem.

 

Sublimitas crucis, additio illa est, in qua titulus scriptus est super caput Domini. In quo certe titulo nomen eius praescriptum, quod est, Iesus, illud est excellentissinhum, de quo idem Apostolus adiecit:

 

     Propter quod est Deus exaltauit ilium, et donauit illi nomen quod      est super omne nomen.

 

In electis quoque illa superior pars addita significat illud in remuneratione sanctorum, quod supra merita ipsis est collatum ex gratia, iuxta illud eiusdem Apostoli:

 

     Non sunt condignae passiones huius ad futuram gloriam,      quae reuelabitur in nobis.

 

Profundum, hoc est, inferior pars crucis, per quam terrae affixa stat, humile est et albiectum crucis patibulum, siue genus mortis ignominiosum, quo maxima Christi humilitas commendatur, et ipse amplius exaltari merurit, sicut supra meminimus ibi,

 

     propter quod et Deus exaltauit illum... etc.

 

De hoc genere mortis praedictum fuerat ex persona impiorum:

 

     Morte turpissima condemnemus eum.

 

In electis etiam illa pars inferior crucis, qua terrae infixa tenetur, uirtutem exprimit humilitatis, qua ipsi se pulueri et terrae comparantes quanto se amplius hic humiliant et minores reputant, tanto postmodum exaltari merentur. Et haec quidem humilitas eorum, firmos et erectos eos tenet in culmine uirtutum: sicut illa pars crucis terrae affixa firmam eam et erectam tenet. Post caritatem sanctorum, transit ad summam /278/ Christi caritatem, quam nobis exhibuit, et nos eum scire, ac semper attendere admonet, ut eius comparatione humiliores ac feruentiores in eius dilectione teneaunur. Hanc utique Christi caritatem supereminentem scientiae nostra dicit: quia longe maior est, quam nos comprehendere intelligentia, uel experientia possimus.  Cum autem hanc Christi caritatem considerantes, eam nostrae conferemus incomparalbiliter superiorem: tunc, ut dictum est, humiliores ac feruentiores effecti, implebimur omni perfectione uirtutum a Deo nobis collata.

 

----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License