Petrus Abaelardus
Problemata Heloissae cum Petri Abaelardi solutionibus

[30]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[30]

 

Quid est illud in primo libro Regum, quod de Helchana dicitur:

 

     Et ascendebat uir ille statutis diebus, ut adoraret?

 

Qui, uel a quo statuti sunt dies isti?

 

                                          SOLUTIO

 

Rabanus Maurus in libris Regum, ex sententia cuiusdam Hebraei, quem in plerisque sequitur secundum litteram:

 

     Quod autem dicit "statutis diebus" -- hoc est, tribus      festiuitatibus, Pascha uidelicet, Pentecoste, et solemnitate      tabernaculorum. Unde Dominus in Exodo praecepit, dicens: "Tribus      uicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis." Et item:      "Ter" inquit "in anno apparebit omne masculinum tuum coram      Dormino Deo tuo, in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus." Ergo      in Silo cum esset eo tempore area Domini, ibi hic Helchana, cum      esset ipse Leuita, post oblatas uictimas, cum uxoribus, et      filiis, atque filiabus par iter uescebatur."

 

----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License