IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[31]
Quid est postmodum, quod Anna respondit Eli sacerdoti:
Nequaquam, inquit, Domine mi: nam mulier infelix nimis ego sum, uinumque, et omne, quod inebriare potest, non bibi: sed effudi animam meam in conspectu Domini. Ne reputes ancillam tuam, sicut unam de filiabus Belial?
Infelicem se dicit, quasi probrosam; quia maledicta sterilis, et quae semen non reliquit in Israel. Unde et illud est Elizabeth:
Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
Unde et illud est Deuteronomii quod Dominus inter caetera promittit populo, pro praeceptorum obseruantia:
Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus /279/ quam in gregibus tuis.
Vinum, et omne, quod inebriare potest, non bibi
magnam laicae feminae uel coniugatae perfectionem exprimit. Quam profecto abstinentiam si tunc agebat, ut eius orationem facilius exaudiret Dominus, de partu, quem postulabat, quanto magis uirgines Christi, quae spiritali, ac longe meliori fructui student, ista decet abstinentia? Filias Belial specialiter appellat, quas sibi diabolus tamquam propriam prolemi generat. Ebrietas quippe statum mentis euertit; et quidquid imaginis Dei per rationem habemus, extinguit; ut iumentis insipientibus comparandi, efficiamur sicut equus, et mulus, quibus non est intellectus. Antiquus hostis, et diabolus dicitur, hoc est, deorsum fluens; et Zabulus, siue Satanas, quod in latinum sonat aduersarius, siue transgessor; et Belial, hoc est, absque iugo. Quod quidem nomrm hoc loco propter ebrios recte positum est: cum ebrii, tamquam insani, nulli Dei uel disciplinae iugo subiaceant. Tales ergo dicit filias Belial, quales furibundae Bacchi sacerdotissae describuntur.
----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------