IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[33]
Quid et illud est:
Orauit Anna, et ait: "Exultauit cor meum in Domino"?... etc.
Hoc quippe canticum uerba gratiarum, uel prophetiae potius habet, quam orationis.
Quantum aestimo, ante canticum orationem praemisit quo eius canticum, uel actio gratiarum acceptabilius Deo fieret. De oratione itaque praemissum est "orauit" et de cantico subiunctum: "Et ait: 'Exultauit cor meum... etc.' Nam et mos Ecclesiae est in singulis horis orationem praemittere his, quae in laudibus Dei decantanda sunt. Plura autem cantica sanctarum feminarum legimius, ut Debborae, Iudith, et istud Annae matris Samuelis, sicut et Mariae matris Domini, de partu sibi a Domino commisso, illi quidem sterili, ut mater fier et tanti prophetae, isti uero uirgini, ut mater fieret Saluatoris. Et hoc profecto canticum /280/ Annae, sicut et illud Virginis summae, Ecclesia maxime frequentare consueuit, non solum pro sanctitate matris, uel dignitate partus ei concessi in Samuele, scilicet a quo specialiter prophetae dicuntur incoepisse, et qui primus a matre Domino est oblatus: uerum etiam quia nullus ante prophetarum tempus tam manifeste Christum, eteius imperium in suis canticis, sicut nunc Anna, prophetasse uidetur. Sic quippe ait de patre Christi et ipso:
Dominus iudicabit fines terrae, et debit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui.
Nondum quippe rex in Israel erat constitutus, ad quem haec prophetissae gratulatio pertineret. Ipsa primo Christum, hoc est Messiam uerum patenter exprimere meruit, ipsa manifeste praenuntiat futurum, quod Maria decantat completum tamquam fidem uirginis tam prophetia quam partus instrueret sterilis.
----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------