IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[34]
Illud etiam mouet quod hic dicitur:
Donec sterilis peperit plurimos.
Etsi enim Scriptura postmodum referat, quod post Samuelem adhuc tres filios, et duas filias Anna pepererit; nondum tamen, dum hoc diceret canticum, nisi Samuelem habuisse refertur. Quomodo etiam de filiis suis dicit "plurimos" et de filiis aemulae suae Fenennae, dicit multos, tamquam ipsa plures habuerit, quam illa? Quamuis enim Scriptura non definiat, quot filios habuerit Fenenna, nonnulli tamen astruunt eam plures habuisse, quam Annam, hoc est, septem.
Non est necesse ut "plurimos" hoc loco pro plures comparatiue accipiamus, respectu pauciorum: sed plurimos dicit absolute, sicut et multos, uerbis in eodem sensu uariatis. Nec impedit, si iam multos filios habuisset Anna, quando canticum istud Domino persoluit, quamuis Scriptura nondum retulerit eam habuisse nisi Samuelem. Saepe namque series Scripturae non tenet ordinem historiae, sed nonnulla narrat praepostere. Potuit etiam istud per prophetiae spiritum Anna dicere, cum solum adhuc haberet Samuuelem. Denique nec incongrue dicere potuit pro solo Samuele, ut ipse scilicet pluris esset in pretio, quuam filii Fenennae, licet unus in numero. Hoc enim modo nonnumquam contingit, ut illum dicamus plus habere, quam alium, qui pauciora numero, sed pretiosiora possidet.
----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------