IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
PROLOGUS: EPISTOLA AD HELOISSAM | «» |
PROLOGUS: EPISTOLA AD HELOISSAM
[00]
/350/ Libello quodam hymnorum uel sequentiarum a me nuper precibus tuis consummato, ueneranda in Christo et amanda soror Heloissa, nonnulla insuper opuscula sermonum, iuxta petitionem tuam, tam tibi quam spiritalibus filiabus tuis in oratorio nostro congregatis, scribere praeter consuetudinem nostram utcumque maturaui. Plus quippe lectioni quam sermoni deditus, expositionis insisto planitiem, non eloquentiae compositionem: sensum litterae, non ornatum rhetoricae. Ac fortasse pura minus quam ornata locutio quanto planior fuerit, tanto simplicium intelligentiae commodior erit; et pro qualitate auditorum ipsa inculti sermonis rusticitas quaedam erit ornatus urbanitas, et quoddam condimentum saporis paruularum intelligentia facilis. In his autem scribendis seu disponendis ordinem festiuitatum tenens, ab ipso nostrae redemptionis exordio sum exorsus.
Vale in Domino, eius ancilla, mihi quondam in saeculo cara, nunc in Christo carissima: in carne tunc uxor, nunc in spiritu soror, atque in professione sacri propositi consors. /351/
----------------------------------------------------------------------- -----------------------------------------------------------------------
«» |