Petrus Abaelardus
Sermones

SERMONES AD VIRGINES PARACLITENSES

[35]  "ATTENDITE A FALSIS PROPHETIS..."

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[35]  "ATTENDITE A FALSIS PROPHETIS..."

 

/225/

 

Attendite a falsis prophetis qui ueniunt ad uos in uestimentis ouium.

 

Cum praemisisset dominus:

 

Quam angusta porta et uia arta est quae ducit ad uitam et pauci sunt qui inueniunt eam

 

statim adiunxit quod nunc audiuimus:

 

Attendite a falsis prophetis... etc.

 

In quo quidem patenter aperuit eos difficilius illuc peruenire quos hic facilius ad uanam gloriam dissimilis et notabilis exterior habitus trahit, et qui exterius mirabiles apparent hominibus et humanis plurimum extolluntur laudibus diuino facile contempni iudicio iuxta illud apostoli:

 

Si adhuc hominibus placerem Christi seruus non essem

 

et per Isaiam ipse dominus:

 

Popule meus, inquit, qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt, et uiam gressuum tuorum dissipant.

 

Tales uereor nonnullos esse, qui in nostro id est monachili proposito nouiter exhorti, ordinem huius religionis /226/ quasi iam penitus extinctum se solos suscitasse profitentur; qui in solitudinibus monasteria sua erigentes, quoscumque huius propositi in ciuitatibus uel castellis habitare uiderint seculares monachos uocant, quasi locus potius quam deuotio iustificet, et hirsutarum uestium cultus magis quam animorum ei placeat "qui in abscondito uidet" neque que fiunt sed quo animo fiunt attendit. Hi quidem a iudicio hominum remoti tanto liberius quae uolunt operantur quanto minus humano subiacent arbitrio. Qui de sua singularitate gloriantes, et de aliorum iudicio plurimum praesumentes, nihil iam aliud sibi restare arbitrantur nisi de sua iustitia cum phariseo gratias deo referre, et prostratum in terra publicanum despicere. Quos quidem illis conparandos esse non ambigo quos in nouissimis futuros et cauendos esse per se ipsam ueritas edocuit dicens:

 

Tunc si quis uobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic, nolite credere

 

et iterum:

 

Si dixerint uobis: Ecce in deserto est, nolite exire, ecce in penetralibus, nolite credere.

 

Horum quidem principes qui se abbates uocant, duram in solitudine uitam subiectis instituentes et humeris eorum

 

onera importabilia imponentes quae nec digito uolunt ipsi mouere

 

quacumque possunt occasione a solitudine deuolant ad seculum fingentes auctoritatem suam maxime necessariam ad administraciones etiam saeculares, non attendentes aut minime curantes illam apostoli regulam:

 

Nemo militans deo... etc.

 

De talibus hoc loco dictum puto:

 

qui ueniunt ad uos in uestimentis ouium.

 

Non enim expectant quousque requirantur ab aliis, et ad eos alii ueniant, sed ipsi non requirentibus se ingerunt in tantum ut ipsis quoque concilliis primas appetant cathedras. Et de sermonum magisteriis gloriantes quas in solitudine per totum annum fabricant uerborum ampullas uno sermone mirabili ornatu proferunt uel eructuant in publico et episcoporum magistri fiunt, qui non doctoris sed plangentis habent officium. /227/ Legimus Iohannem Baptistam a quo praecipue in nouo testamento nostri forma propositi sumpsit exordium tam arduam in solitudine uitam egisse, ut Christus crederetur; et cum

 

exiret ad eum Hierosulima et omnis Iudea et omnis regio circa Iordanem

 

ad nullos eum exisse reperimus, cum multa per eum in seculo corrigi facile possent qui tantus ab omnibus habebatur. Egressus est ad eum dominus ipse, ut ab eo ipse pariter cum populo baptizaretur, sicut et Lucas meminit dicens:

 

Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato...  etc.

 

Christo itaque uel apostolis prout officium praedicationis exigebat per mundum discurrentibus, Iohannes noster solitudinem quam semel intrauit non egreditur, nec ab incepto propositi sui Christus eum reuocat, ut de Maria scilicet Martham faciat, adtendens quod ipsemet ait quia "Maria optimam partem elegit", et prouidens tanto amplius auctoritatis testimonium Iohannis apud ipsos quoque homines optinere et tanto eum hominibus fieri cariorem, quanto eius praesentiam haberent rariorem. Detrahunt, maxime quod regula prohibet. Hospites monachos non tanquam Christum suscipiunt. Discurrunt per mundum fauore hominum illexi, et praedicationibus quantum possunt uacantes, quod monachorum non est. Dignitatum gradus que in clero sunt et celebraciones annuas conciliorum sibi ursurpant. Sicut enim unus summus est pontifex Romanus, sub quo archiepiscopi deinde episcopi, sic ipsi unum abbatem habent Cistellensem quasi papam, ad quem per singulos annos congregati concilia celebrant, et noua condunt decreta que per subiectas dirigunt abbatias, immo ipsi qui conuenerunt abbates ex precepto secum deferunt. Sub hoc plurimi sunt non solum abbates, sed et archiabbates, subiectis scilicet alius abbatibus presidentes. Ipsi namque ubi caeteri monachi priores constituunt, ibi abbates habere gloriantur, ut archiabbates uocari mereantur. Vestes nigras quae hucusque monachis communes /228/ fuerunt abominantur; in hoc quidem callidi et astuti magis dicendi quam prudentes, scientes animos hominum quacumque nouitate laeuiter capi et exterioribus tantum eos iudicare posse.  Extraneos monachos sine abbatum suorum licentia suscipiunt. Abbates eorum occasione illius capituli regulae:

 

Mensa abbatis cum peregrinis et hospitibus sit semper

 

propitii sibi facti sunt; qui humeris subiectorum importabilia onera imponentes cotidie occasione ista hospitum splendide uiuunt et uiuaria sua sibi uacare non fratribus faciunt. Monasteria quaecumque in solitudinibus non sunt saecularia dicunt, non attendentes quam salubri dispensatione tam beatus Gregorius quam caeteri patres habitationibus quoque hominum hec inseruerint, cum pristinum illum monachorum feruorem iam refrigescere cernentes tanto proniores et audaciores ad transgressionem monachos conspicerent, quanto amplius remoti erant ab humano iudicio. Quod experimento ipso nuper didicimus, cum causam diligenter inquireremus quare quidam horum nouorum abbatum precipuus a gregibus suis feminas omnes expelleret, atque solos mares retineret. Sed qui in abditis suis se bestiis miscuerunt uereor ne facilius ad turpitudinem in semetipsis conparandam trahantur. Manentibus autem nobis in ciuitatibus si forte temptatio nobis carnis irruerit, sit saltem humana potius quam bestialis et naturalis potius quam abominabilis, immo tanto magis a temptacionibus conpescamur, quanto amplius humano quoque patemus <iudicio>...

 

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License