Petrus Abaelardus
Sermones

SERMONES AD VIRGINES PARACLITENSES

[03]   IN CIRCUMCISIONE DOMINI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[03]

 

IN CIRCUMCISIONE DOMINI

 

Circumcisionis dominicae seu baptismi rationem quaerentibus, prima nobis occurrit quaestio: Cur illa in antiquo populo praecesserit? Deinde cur postmodum ea cessante baptismus ei successerit? Denique cur post Ioannis aduentum, usque ad quem lex et prophetae, Dominus utraque susceperit: maxime cum id, pro quo auferendo institute dicuntur, nullatenus habere potuerit? Quas quidem tres quaestiones, si Domino annuente soluere poterimus, praesentis intentionis operam consummabimus. Nunc de prima primum uideamus. Constat ante Abraham a quo circumcisio incoepit, nonnullos extitisse iustos, uelut Abel, et Enoch, siue Noe, et ipsum quoque Abraham per ueram cordis circumcisionem prius quam circumcideretur carne, iustum fuisse: sicut ex testimonio Genesis aperte conuincit, sic de hoc inter caetera scribens ad Romanos:

 

Quid ergo dicemus inuenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Quid enim dicit Scriptura? "Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam." Et post aliqua: "Dicimus quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam." Quomodo reputata est? In circumcisione, an in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio. Et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio...  etc.

 

Ex quo liquide conuincit Apostolus, quod is qui ex dominico praecepto primus est in carne circumcisus, ante hanc circumcisionem dum adhuc praeputiatus esset, ex fide sit iustificatus, nec iustitiam ex circumcisione sit consecutus. Pro signo autem iustitiae iam habitae circumcisionem suscepit, ut uidelicet inter iorem mentis a uitiis circumcisionem, hoc est iustitiam fidei, exterior circumcisio carnis ostenderet potius quam faceret. Interim autem praecedentium patrum iustitia Deo acceptabilis extitit, ut unus eorum, id est Enoch, uitae praesentis aerumnis subtractus, in paradisum uiuus a Domino sit translatus, sicut Ecclesiasticus quoque meminit, et Isidorus de Ortu et Obitu Patrum his asserit uerbis:

 

Enoch meruit in eum locum transferri uiuens, unde fuerat protoplastus expulsus

 

in consummationem mundi restituens cum Elia mortalis uitae conditionem. /371/ Alius uero cum tota domo sua, id est Noe, a diluuio liberatus, in seminarium humani generis solus reseruari meruit. Iob quoque gentilis sanctitas, quem longe post Abraham constat extitisse, adeo dominico testimonio commendatur, ut non sit ei uir similis in terra, nimirum eo tempore quo multi de filiis Abrahae iam circumcisi super erant. Quem quidem lex naturalis, sicut et plerosque altos gentiles uer ius iustificauit, quam Iudaeos scripta fecerit. De qualibet quidem in eadem epistola, supra commemorans Apostolus ait:

 

Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium illis reddente conscientia ipsorum.

 

Et post aliqua:

 

Si igitur praeputium iustitias legis custodial, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur, et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te, qui per litteram et circumcisionem carnis praeuaricator legis es? Non enim, qui in manifesto Iudaeus est, neque quae in manifesto est in carne circumcisio; sed qui in abscondito Iudaeus est, et cir cumcisio cordis in spiritu, non littera: cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.

 

Et rursum:

 

Arbitramur enim hominem iustificari per fidem sine operibus legis. An Iudaeorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium. Quoniam quidem unus est Deus qui iustificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem.

 

Quod et beatus Hieronymus diligenter attendens, et talium uitam tamquam Deo acceptam commendare non ueritus, quodam loco Matthaeum exponens, ait:

 

Ex eo quod malus seruus ausus est dicere: "Metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti" intelligamus etiam gentilium et philosophorum bonam uitam recipere Deum, et aliter habere eos qui iuste, aliter eos qui iniuste agunt, et ad comparationem eius qui naturali lege seruiat, condemnare eos qui scriptam legem negligent.

 

Constat ergo in antiquo populo aeque incircumcisos sicut et circumcisos ex fide iustificari: nec eos qui circumcisi sunt, ex circurmcisione hoc, ut iusti fierent, assecutos esse, sed magis ex fide per dilectionem, ut ait Apostolus, operante.  Quid igitur causae fuerit ut hoc circumcisionis signum solus Abraham cum semine quo, uel quos possidebat tam de cognatione sua quam de alienigenis ex praecepto Domini susceperit, merito quaeritur. Ipsam quippe iustitiam, cuius hoc siglrunr esse Apostolus ait, aeque in caeteris, ut dictum est, sicut in Abraham, constat extitisse: nec tamen ad hoc signum eos constringit praeceptum, sed solum, ut diximus, Abraham cum semine quo, uel ad possessionem suam pertinentibus. /372/

 

Hinc enim scriptum est, Domino ad Abraham dicente:

 

Statuam pactum meum inter me... etc., et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno; ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.  Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae.

 

Et rursus:

 

Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. Hoc est, quod obseruabitis inter me et uos, et semen tuum post te. Circumcidetur ex uobis omne masculinum, et circumcidetis carnem praeputii uestri: ut sit in signum foederis inter me et uos. Infans octo dierum circumcidetur in uobis, omne masculinum in generationibus uestris. Tam uernaculus quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe uestra: eritque pactum meum in came mea in foedus aeternum. Masculus, cuius praeputii caro circumcise non fuerit, peribit animam illam de populo suo, quia pactum meum irritum fecit.

 

Et post aliqua:

 

Sara uxor tua pariet tibi filium, uocabisque nomem eius Isaac. Et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum, et femini eius post eum. Super Ismael quoque exaudiui te, ecce benedicam ei, et multiplicabo eum ualde. Pactum uero meum statuam Isaac.

 

Quem quidem Isaac solum ad semen Abrahae pertinere, postmodum Dominus patenter indicauit, dicens:

 

Quia in Isaac uocabitur tibi semen.

 

Iuxta quod etiam ipsum Isaac uocat unigenitum Abrahae, dicens:

 

Quia fecisti rem hanc, et non pepercisti filio tuo unigenito... etc.

 

Constat itaque neminem circumcisionis praecepto constringi, nisi Abraham cum semine suo, et his qui ad domum uel possessionem eorum pertinent. Cuius quidem circumcisionis causam Domimus quoque interserens, ait:

 

Ut sit in signum foederis inter me et uos.

 

Ac si aperte dicat: Non ut uos mihi foederet atque iungat, sed ut foederatos ostendat. Rufinus quoque, iuxta Origenem epistolam Pauli ad Romanos exponens, occasionem huius praecepti de circumcisione facti tam in hoc quam in caeteris diligenter assignat ex uerbis ipsius legis, quae praecepta eius ad solos Iudaeos, quae ad omnes generaliter homines pertineant.

 

Discutiamus, inquit, utrum hoc mandatum etiam eos, qui ex gentibus crediderant, constringat. Nunquam fecit proselyti, id est aduenae mentionem: sed uernaculum seruum uel pretio emptum circumcidi iubet, non liberum.  Perscrutemur ergo Leuitici legem: "Loquere, inquit, filiis Israel, et dices ad eos: Mulier si peperit masculum, octaua die circumcidetur... etc." Intueamur et hic, quemadmodum de lege circumcisionis tantum ad filios Israel Moises loqui iubetur, et alienigenarum nulla sit mentio: cum in quibusdam mandatis non solum filiis Israel, sed et proselytis, id est aduenis, loquatur, necessario utique obseruanda distinctio est, quia sicut ibi dicitur: "Loquere /373/ ad Aaron"; et alibi: "Ad filios Aaron"; et alibi: "Ad leuitas"; certum est non subiacere reliquos his legibus etiam quae filiis iubentur, nec alienigenae memoria ulla sit. Non est putandum comm une esse mandatum, ubi appellationis habetur exceptio. Sic ergo non alius circumcisionis lege constringitur nisi ex Abraham originem trahens, uel uernaculus eorum uel pretio emptus. Vis autem uidere, quia sicubi uult etiam alienigenas lege connecti, significanter ostendatur? Audi quid scriptum sit: "Homo ex filiis Israel et aduenis, quicumque manducauerit omnem sanguinem, animam illam disperdam: quia anima omnis carnis sanguis illius est. Et ego dedi uobis ut ex ipso super altare propitiaretur pro animabus uestris, quia sanguis pro anima expiabit."  Vides ergo hanc legem, quae aduenis data est, obseruari et a nobis, qui ex gentibus credimus? Ergo legem de obseruatione sanguinis communem cum filiis Israel et gentium suscepit Ecclesia. Haec namque ita intelligens in lege scripta, tunc beatum illud apostolorum concilium decernebat, decreta gentibus scribens, ut abstinerent a sanguine et suffocato. Verum requires fortasse, si etiam de suffocato communis filiis Israel cum aduent data sit lex. Audi: "Homo, inquit, ex filiis Israel, et ex aduenis qui sunt ex uobis, quicumque uenatus fuerit feram aut auem quae manducatur, effundat sanguinem eius, et cooperiat terra, quia anima omnis carnis sanguis illius est." Verum quia inter illa, quae de Leuitico superius protulimus, etiam hoc refertur: "Homo ex filiis Israel uel aduenis qui sunt in eis, quicumque fecerit holocaustum aut sacrificium, et ad ostium tabernaculi non adduxerit illud facere Domino, exterminabitur de populo quo." Et per hoc uidebitur etiam de gentibus Ecclesia holocaustis obnoxia fieri. Non ut faciat iubet, sed si forte fecerit, quomodo facere debeat, docet. Certum est enim quod, cum Hierosolymis templum constaret, et religio tradita patribus uigeret, plurimi etiam gentium ueniebant ad templum adorare et offerre sacrificium. Sed hoc quondam in loco uno fieri praeceptum est, de quo etiam hic mandat, ut ad ostium tabernaculi iugulanda uictima deducatur: tandiu potuit legitime fieri, quamdiu status loci permansit incolumis.  Denique Saluator ad decem leprosos, quos mundauerat, inquit: "Ite, ostendite uos sacerdotibus, est offerte pro uobis hostias, sicut praecepit Moyses." Nunc uero quid exigitur ab aduenis, quod exhibere quidem nec propriis cultoribus licet?

 

Quam quidem dominicae rationis causam si diligentius inspiciamus, facile est ad omnem obiectionem nos satisfacere. /374/

 

Primus Abraham de terra Chaldaeorum et cognatione sua diuino eductus imperio, propriae terrae promissionem sibi et semini suo suscepit a Domino: in qua uidelicet terra populus Dei a gentibus uiueret separatus, et diuino cultu seruiret expeditus, cum antea fideles passim cum gentibus habitare et uictitare consueuissent. In hac igitur terra tamquam in ciuitate quadam populum suum Dominus congregaturus, et a gentibus eum tam loco quam uita segregaturus, decreuit ei legem instituere, a circumcisione inchoans. Unde, ut supra meminimus, facta promissione terrae, qua populus Dei ab infidelibus disiungeretur, et Domimo firmius coniungeretur ac foederaretur, statim circumcisionis praeceptum inducitur, quod sit uidelicet in huius foederis signum. Ex genitali quippe membro humanae generationis est propagatio. Hoc igitur membrum circumcisum Abraham et suos a ritu et moribus originis suae, id est infidelium Chaldaeorum, segregatos esse ostendit, et hac carnis exspoliatione iam eos ueterem et carnalem exuisse hominem, et nouum ac spiritalem induisse, qui secundum Deum creatur et renouatur de die in diem; ad quod etiam huius signi consideratione praecipue admonerentur. Cuius insuper signi, quasi diuini cuiusdam in homine signaculi, non mediocre commodum Dominus praeuidebat ad fidelium salutem tutius rnuniendam, et eos ab infidelibus maxime diuidendos. Constat quippe tantas esse carnalis uoluptatis illecebras, ut facile homines ad idololatriam quoque istam concupiscentia inclinet, sicut de summo sapiente actum est. Ne igitur fideles infidelibus feminis copulati, in ritu earum transirent, et a Domino recederent, quasi quadam maceria interposita, hoc signo maxime, talium copularum familiaritatem abscidit: ut si uidelicet rursum filii Dei filias hominum concupiscerent, illae tamen eorum copulam spernerent, huius membri detruncationem tamquam turpissimam abhorrentes: et illi contra hoc signo foederis Dei membra sanctificata a turpitudine infidelium seruarent intacta. Unde et populus Israel eo tempore, quo in deserto segregatus a gentibus fuit, nequaquam circumcidi compulsus est. Tunc uero maxime hanc maceriam interponi necesse fuit, cum in Abraham fidelium peregrinatio inter infideles coeperit, et in ea cuius iam acceperat promissiomem terra. Facile namque peregrinantes ab incolis qua possum occasione familiaritatem captant, quam ex matrimoniis maxime contrahi constat. Quo quidem contactu si populus Dei populo Chananaeorum uinciretur, difficile illum delere, uel a terra expellere sustinerent, sicut postmodum diuino actum est consilio. Solet etiam communio mensae maximum familiaritatis uinculum esse. Unde et lex postmodum delicatos interdicens cibos, hanc quoque familiaritatis abstulit occasionem. Et quo difficilioribus obseruantiis Iudaeos implicuit, tanto amplius ab eis gentes remouit, et maiores inimicitias hac interposita maceria peperit. Quod quidem tunc fieri opus fuit, cum /375/ nondum gentilem populum uocare Deus decreuerit, sed tantum iudaicum. In plenitudine uero temporis gratiae, cum gentilem quoque populum sua uocatione dignaretur Deus, ut Ecclesiam in duos populos dilataret, et eos sibi capiti in uno corpore coniungeret, et magna inuicem concordia ligaret, illam legalium obseruationum maceriam remouit, quae inimicitias pepererant, ut sic eos adinuicem uinculo caritatis colligaret. Quam quidem diuini consilii prouidentiam summus Ecclesiae doctor et specialis gentium magister ad Ephesios scribens his aperit uerbis:

 

Propter quod memores estote, quod aliquando uos gentes eratis in carne, qui dicimini praeputium, ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta, quia eratis illo tempore sine Christo, alienati a conuersatione Israel, et hospites Testamentorum, promissionis spem non habentes; sine Deo in hoc mundo. Nunc autem in Christo Iesu, uos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unun, et medium parietem maceriae soluens inimicitias in carne sua, legem mandatorum decretis euacuans; ut duos condat in semetipsum, in unum nouum hominem, faciens pacem, et reconciliet ambos in uno corpore Deo... etc.

 

Iudaei quippe quasi peculiaris populus Dei de legitimis suis gloriantes quamdiu lex statum suum obtineret, semper gentes despicerent, nec se illis aequari paterentur. Qui etiam post Euangelium de praeterito statu legis adeo intumescebant, ut hoc sibi priuilegio singularem in Ecclesia praerogatiuam uindicarent. Ad quam quidem superbiam maxime reprimendam Apostolus frequente in epistolis opera legis et eius gloriationem deprimere uel extenuare compellitur, et ea omnino remouere decreuit; ne uidelicet de his Iudaei gentibus insultarent, aut gentes eorum legi se subdere prorsus dedignarentur, de qua illi maxime aduersus eos gloriabantur. Quam quidem Apostoli discretionem in tantum postea sancti patres aemulati sunt, ut cum in gentibus ecclesiasticas dignitates secundum pristinos ciuitatum gradus ordinarent, in illo Hierosolymam honore illam quondam Dei egregiam ciuitatem extulerunt; immo ipsam adeo depresserunt, ut eam metropoli subiugarent: ne forte priuilegio ciuitatis suae uel templi gloriari superbus ille posset populus, sicut nec uel caerimoniis suis. Unde nec in illis parasceuae solemnis orationibus, cum pro gentilibus et hereticis quoque siue schismaticis genua flectamus, solos in hoc Iudaeos praeterimus, qui genu flexo illudentes Domino dicebant:

 

Aue, rex Iudaeorum.

 

Sicut autem lege cessante, perfectior Euangelii doct ina successit, ita post circumcisionem, baptismi subiit sacramentum, quod tam uiros quam feminas aeque sanctificat, et eum iam uenisse demonstrat, qui nos a peccato penitus abluat, /376/ et ipsam etiam pecccati poenam caelos reserando deleat. Unde et bene hoc sacramentum super totum hominem, non in aliqua eius parte agitur: quo post Saluatoris hostiam ita penitus peccatum deletur, ut poena quoque peccati omnino relaxetur. Quod etiam sacramentum tanto amplius dominici aduentus gratiam commendat, quanto et ad salutem perfectius est, et ad tolerandum leuius, ut tanto lex noua sit gratior, quanto quae praecessit fuerat onerosior: et qui legis iugum ferre consueuerant gentiles, nulla sacramentorum difficultate uel multitudine territi repellerentur. A quo quidem oneris grauamine ad euangelicam libertatem Dominus inuitans aiebat:

 

Venite ad me qui laboratis et onerati estis. Tollite iugum meum super uos, et discite a me quia mitis sum. Iugum enrm meum suaue est, et onus meum leue.

 

Ut enim legalium uindictarum seueritatem praetereamus, ubi Dicitur:

 

Dentem pro dente... etc.

 

quis uitam tenera parte corporis acutis lapidibus circumcidi non horreat? Non enim alio instrumento hanc fieri lex monstrat, cum et Sephora uxor Moysi sic filium circumcidisse scribatur, et Iosue cultris lapideis ex praecepto Domini populum circumciderit: quanquam id modo pro difficultate rei nequaquam Iudaei obseruent. Quod diligenter apostolorum princeps considerans, manifeste fatetur, neque se, neque patres suos iugum legis portare potuisse. Nec solum perfectione uel lenitate sui baptismus commendatur, uerum etiam quadam in semet specie decoris adornatur, cum uidelicet quaelibet anima Deo copulanda huius ablutione sacramenti conuenienter innuat, neminem ei, nisi qui a sordibus peccati lotus fuerit, sociari. Quoddam namque specialis desponsationis coniugium in baptismate cum Deo inimus, cum prius in scrutinio catechuminorum ei sponsione nostra foederati et quasi desponsati, postmodum in baptismo corpori eius, quod est Ecclesia, conuenimur; tamquam si sponsa post balneum in amplexus sponsi suscipiatur.

 

Sunt qui etiam circumcisionem ad originalis peccati, siue actualium quoque remissionem dixerint fuisse necessariam, et ob hoc institutam. Nobis autem illa, quam supra reddidimus, causa probabilior atque rationabilior uidetur; cum uidelicet constet priores iustos hoc sacramento nequaquam eguisse, nec feminas, quae eisdem obligatae sunt peccatis, et a quibus peccatum incoepit in nobis, hoc sacramento sanctificari. Quis etiam dubitet antiqua sacramenta excellentiae nouorum multum derogatura esse, et in maximum errorem nos tractura, si ipsa quoque cum nouis pariter remanerent: tamquam haec scilicet sine illis sufficere non ualerent?  Haec ad propositas duas priores quaestiones: de institutione scilicet circumcisionis seu legis, et postmodum cessatione, dicta nunc sufficiant. /377/

 

Superest autem, ut tertiae respondentes, praesentem operam consummemus. Cur uidelicet Dominus legem finiens, et Euangelium inchoans, ipsa etiam quae finiuit legalia suscepit, quasi nos suo adhortans exernplo, ut a lege incipientes, in Euangelio consummemur, nec sic ad noua transeamus sacramenta, ut derelinquamus antiqua. Et quippe, ut Salomon ait:

 

Oculi sapientis in capite eius.

 

Quod quasi exponens apostolus:

 

Qui dicit se in Christo, inquit, manere, debet sicut ille ambulauit et ipse ambulare.

 

Sicut ergo Dominus, qui ait:

 

Non ueni soluere legem, sed adimplere

 

post circumcisionem suscepit baptismum, post ueteris Paschae sacrificium celebrauit nouum; ita nos eius uestigia sequentes, ab his minime, inquies, conuenit declinare. Sed id profecto recte diceretur, si eadem nunc in nobis ratio esset, quae in illo quondam extitit. Ut enim scandalum declinaret, et hoc quoad possemus, uitandi formam nobis praeberet, antiqua suscepit sacramenta. Alioquin aperte reus legis crederetur, et a semine Abrahae et toto Iudaeorum populo penitus alienus, unde promissus exspectabatur. Iuxta namque Domini sententiam, quisquis in illis circumcisus non fuerat, de populo suo peribat, cum sine hoc sacramento nemo tunc posset connumerari Iudaeis, sicut nec modo sine baptismo christianis. Unde et pro scandalo Iudaeorum uitando in exordio nascentis Ecclesiae, nondum euangelica ueritate roborata, in tantum apostoli superfluis iam legis operibus dispensatiue ad tempus consenserunt, ut Paulus ipse maximus legis persecutor Timotheum discipulum circumcideret, et ipse postmodum ex consilio Iacobi, et qui Hierosolymis erant fidelium, assumptis quibusdam aliis uiris secundum Nazaraeorum ritum obseruare se legem exhiberet. Qui tamen postmodum de ipsa legis simulatione Petrum manifeste arguit, ubi iam uidelicet euangelicam ueritatem confirmatam esse intellexit: diuersis itaque de causis, sed utrisque rationabilibus, Deus tam antiqua quam noua suscepit sacramenta. Illa quippe, ut dictum est, pro uitando scandalo, haec in nostrae imitationis exemplo. Sicut enim mediator Dei et hominum factus duas in se naturas habuit, diuinam scilicet atque humanam, quas reconciliare uenit: ita duos populos sibi coniungens, et quasi duos parietes lapis angularis colligans, tam priorum fidelium quam posteriorum sacramenta suscepit: ut iuxta illud Apostoli:

 

Omnibus omnia factus, omnes lucrifaceret.

 

Si enim se a sacramentis Iudaeorum subtrahens eos scandalizaret, magis eos a se repelleret, quam sibi alliceret.  Quisquis enim ab his inter quos uiuit, dissimilem uitam eligit, magis eorum familiaritatem sibi tollit. Unde et angeli hominibus olim apparentes, cum nec hospitio nec cibo egerent, haec tamen pro necessitate postulantes /378/ uel accipientes, tanto nos sibi eos familiariores reddebant, quanto infirmitati nostrae magis condescendebant, et eorum ad quos ueniebant consuetudinem non respuebant. Hanc et Dominus prouidentiam tenens, nihil in cibis uel in humana conuersatione praeter peccatum tam a se quam a discipulis uitari decreuit. Qui si etiam legis onera non suscepisset, nequaquam postmodum hanc remouisse uideretur, tam propter mutilationem eius, quam propter grauamen ipsius. Qui nunc profecto amplius a nobis diligendus uidetur, quoniam et illius onera propter nos ipse suscepit, et ab ipsis postmodum nos liberauit. Sunt et alia nonnulla, quae et Dominum egisse meminimus, et ea tamen salubriter declinamus omnino, uel alio tempore et alio modo conuenienter celebramus. Legimus quippe ad nuptias Dominum inuitatum cum matre et discipulis conuiuio illi interfuisse: quod nunc quidem prouida dispensatione sacerdotibus Christi locis specialiter obtinentibus a sanctis patribus interdictum est penitus. Alia quippe in illo ratio fuit, alia in nobis. Nostra namque infirmitas ad tentationem prona, in conuiuiis maxime non solum religionis, uerum etiam communis honestatis modum excedit. Nec ille ad nuptias tam propter conuiuium, quam propter miraculi beneficium, quo se manifestaret, et in se discipulos confirmaret, uenire dedignatus est.  Quod diligenter Euangelista considerans, ait:

 

Et crediderunt in eum discipuli eius.

 

Scimus et ipsum post baptismum statim in eremum condescendisse, et quadraginta dierum ieiunium tunc inchoasse, et sic consummasse, nec ipsos apostolos ab eo sacramentum corporis et sanguinis sui ieiunos accepisse. Quae tunc quidem sic fieri oportebat, et nunc aliter alia ratione in consuetudinem uenerunt Ecclesie. Sic et Dominus, ne Iudaeos scandalizaret, circumcisionem suscepit, et nos postea, ut dictum est, repelleremus, hanc omnino respuimus. Multa quippe sunt, quae secundum temporis opportunitatem alio tempore sunt probanda, et alio improbanda, etsi ab eisdem prius et postmodum gerantur personis. Habent quippe in omnibus loca et tempora suas rationes, secundum quas in eis eadem modo fieri, modo uitari conuenit. Adeo pro scandalis uel repulsione gentium uitandis, quaedam nunc a nobis legitima caueri manifestum est, utpote circumcisionem et sabbati seu festorum obseruationes, et sacrificiorum ritum, siue quorumdam abstinentiam ciborum; quod in quibus apostoli uel sancti patres nullum praesenserunt scandalum, immo aliquid utilitatis uel decoris intellexerunt, ea retinere non abhorruerunt. Unde et adhuc Quatuor Temporum ieiunia celebramus, et ipsos ecclesiasticorum officiorum gradus, ab ostiario scilicet, uel ab ipsa etiam clericatus tonsura usque ad episcopum, necnon et sacerdotalis uel ecclesiastici cultus ornamenta /379/ ex antiqua retinemus et confirmamus auctoritate; ueluti candelabra, coronas, et uela; ecclesiarum quoque dedicationes, uel altarium consecrationes, in tantum ex antiquitate suscepimus, ut in his peragendis nihil fere nisi de Veteri Testamento cantetur uel recitetur: ubi et ad antiquae aspersionis exemplum hysopum et cinerem adhibemus. Quis etiam illud intelligens:

 

Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech

 

ignoret nostri sacrificii formam legem etiam praecessisse, et inde originem seu testimonium accepisse?  In quo quidem nos latino azymo uescentes, aliquam etiam de ueteri pascha retinemus figuram, iuxta illud Apostoli:

 

Itaque epulemur non in fermento ueteri, sed in azymis sinceritatis.

 

Ipsam denique mixturam salis et aquae in aspersionem fidelium quotidianam exemplo Elisaei conficimus, sicut et ipsa benedictionis uerba testantur.

 

Cum igitur aliqua ex antiquitate retineamus, aliqua respuamus, causae uel opportunitates pensandae sunt in singulis. Quod quidam minus attendentes, inde omnia iam respuenda iudicant, quia figurae fuerunt subsecutae ueritatis, et per Christum iam completae. Unde merito illa iam omnino superflua censent, ubi quam praefigurabant ueritas completa est: ne forte si adhuc cum ipsa ueritate retinerentur figurae, quae ipsam praesignarunt, adhuc exspectaretur futurum quod iam est completum. Sed iuxta hanc profecto rationem, omne rei futurae sacramentum uel figuram mysticam manere non conuenit postquam res eius compbeta est. Unde et coniugium, quod Christi et Ecclesiae continet sacramentum, uel ipsam regum et sacerdotum unctionem, cum his, quae praediximus a nobis retineri, cessari iam oportet. Ut iam uidelicet nec sacrificium Melchisedech in figuris sequamur, nec altaria chrismate consecremus, nec ecclesias dedicemus, nec candelabra in ecclesiis erigamus, et caetera quae diximus penitus remoueamus. Quod quia nemo fidelium uel discretorum approbat, constat aliquas esse rationes, cur ex Veteri Testamento nonnulla in rerum signis sicut in uerbis omnia retinemus. Quamuis enim prolationes uerborum manifestius quam figurae sacramentorum demonstrent id quod significant, nulla tamen Veteris Testamenti uerba respuimus, etiam cum aliter loqui uidentur quam se iam rei ueritas habeat: ueluti cum dicitur:

 

Ecce uirgo concipiet.

 

Quid ita mirum, cum tam rebus quam uerbis ea quae nunc completa sunt Vetus Testamentum praenuntiet, nonnulla eius sacramenta post rerum etiam completionem suscipiamus, cuius, nulla respuere uerba praesumimus? Tanto quippe maior est concordia Veteris et Noui Testamenti, et hoc ex illo magis confirmatur, quanto non solum uerbis, uerum etiam rebus ipsis coniuncta uidentur. /380/

 

Notandum uero quod solis infantibus circumcidendis certum penitum tempus, id est octaue dies, quia eos solos, qui innocenter uiuunt, quasi modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo, certum est ad illius uerae octauae gaudia peruenire: ubi tam animarum quam corporum ueram ac perfectam circumcisionem assequimur, ueterem penitus hominem tam per culpam scilicet quam per poenam exuentes, ubi mens omnino sit libera, et caro a corruptione uel passibilitate pariter aliena. Totum quippe tempus uitae praesentis septem diebus comprehenditur. Unde merito perpes illa sanctorum claritas, quae post septenarium huius uitae sequitur, octaua nominatur. Iuxta quod psalmi qui specialiter ad resurrectionem pertinere uidentur, intitulari pro octaue dicuntur. Legimus a Iosue filios Israel cultris petrinis secundo circumcisos esse, cum post transitum Iordanis iam in terra promissionis essent introducti. Populus quippe de Aegypto egressus, et in eremo defunctus, filios in deserto natos incircumcisos reliquerat. Quos postmodum Iosue circumcidens, secundo circumcidisse filios Israel dicitur: non quidem, iuxta historiam, in eisdem personis conuenientius accipere possumus. Multi quippe alii in populo Iudaeorum multos circumciderunt, et nemo praeter Iosue secundam circumcisionem dicitur peregisse. Legimus Abraham priorem circumcidi uel circumcidisse, primo quidem Ismaelem et uernaculos suos, postea uero Isaac. Sephoram quoque uxorem Moysi cum acutissima petra filium circumcidere Dominus coegit. Nulla tamen harum circumcisionum secunda siue prima dicta est, uel ex ordine distincta, nisi quae a Iosue memoratur facta. Unde igitur iste solus secundo circumcidisse dicatur, uel cuius primae comparatione haec secunda circumcisio uocetur, non facile solui credo, nisi ad allegoriam stylo conuerso. Ad quam nos quidem Apostolus inuitans:

 

Haec, inquit, omnia in figura contingebant illis.

 

Secunda autem circumcisio dicitur, cum terrae promissionis haeredes efficimur, hoc est cum terram uiuentium in illa felici, quam diximus, octaua consequimur. Prima uero est circumcisio, quae hic mentem et carnem a uitiis, uel carnalibus illecebris, quantum nobis datum est abscindimus, ut illan quam supra meminimus, ueram et integram circumcisionem illic assequamur, a uero scilicet Iosue, id est Iesu nostro, immo omnium Saluatore. Hic quippe ille Iosue, qui Moysi successit, et in terram promissionis introduxit, tam nomine ipso quo Iosue dicitur, id est Iesus, quam factorum quorum excellentia specialiter exprimere uidetur.  Qui, ut dictum est, Moysi succedens, et populum de Aegypto profectum in terram promissionis introducens, quod ille incoepit, consummauit: quia lex per Moysem tam significata quam data, nihil, /381/ ut ait Apostolus, ad perfectum adduxit. Impossibile enim est, inquit, sanguine hircorum aut taurorum auferre peccata. Unde Moysi Iosue succedere necesse fuit, quia frustra processisset legislator, nisi sequeretur saluator. Qui profecto post transitum Iordanis introductos in terram promissionis cum petra circumcidit, dum uidelicet nos in baptismo regeneratos, atque ad supernae uocationis haereditatem perductos, ueram sibi nobis circumcisionem per semetipsum in petra figuratum tribuit, cui est cum Patre et Spiritu sancto aequalis gloria, coaeterna maiestas, per infinita saeculorum saecula. Amen.

 

-----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License