Petrus Abaelardus
Sermones

SERMONES AD VIRGINES PARACLITENSES

[04]                                       IN EPIPHANIA DOMINI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[04]

 

                                    IN EPIPHANIA DOMINI

 

Epiphaniae praesens solemnitas uocabuli sui proprietatem multis et uariis rerum euentibus mundo exhibuit. Quod enim Theophania uel Epiphania graece dicitur, id latine Dei apparitio, uel superapparitio nuncupatur. Saluator igitur mundi, post illam temporalis sui ortus apparitionem, qua de utero prodiens Virginis carne se uisibilem mundo praebuit, et in praesepio pastoribus innotuit, una postmodum per reuolutionem temporum die, signis mirabilibus sese amplius manifestare decreuit: ut qui eum ex Scriptura non cognoscerent, rerum saltem admiratione traherentur ad fidem. Nouum quippe caelestis regis ortum in ferris noua stella magis reuelauit, et super baptizatum Dominum, coelis apertis, et columba in eum descendente, et paterna uoce de Filio testificante, non solum, populo circumstanti, uerum etiam ipsi Baptistae Ioanni plenarie, quantus esset, innotuit, sicut et ipse Ioannes profitetur dicens:

 

Quia uidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum. Et ego nesciebam eum Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: "Super quem uideris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto." Et ego uidi, et testimonium perhibui, quia hic est filius Dei.

 

Denique miraculo aquae in uinum conuersae diuinitatis eius potentia declaratur, sicut euangelista commemorat dicens:

 

Hoc fecit initium signorum Iesu in Cana Galilaeae, et manifestauit gloriam suam. Et crediderunt in eum discipuli eius.

 

Nunc igitur /382/ singulas istas reuelationes Domini ordine prosequentes, ad praesentis diei gloriam incoeptam consummemus operam.

 

Bene magi, primitiae gentium, ad fidem primo tracti fuerunt, ut qui maxime erroris tenuerant magisterium, ipsi postmodum etiam suae conuersionis exemplo fidei facerent documentum, et magistrorum conuersio discipulorum maxima fieret aedificatio: sicut et in Gamaliele, Nicodemo, Paulo, Dionysio Areopagita, et multis aliis tam in lege quam in philosophia praeminentibus, postmodum actum est. Quis enim magos, siue ariolos in tantum detestandos esse ignoret, ut non solum ipsos, sed etiam quemlibet ad eos declinantem lex interfici iubeat? Quorum nefariam et execrabilem doctrinam a daemonibus inuentam atque assumptam, ipse quoque Hieronymus in Isaiam his asserit uerbis:

 

Magi ab oriente docti a daemonibus, uel iuxta prophetiam Balaam intelligentes natum filium Dei, qui omnem artis eorum destrueret potestatem, uenerunt Bethlehem, et ostendente stella, adorauerunt puerum.

 

Isidorus quoque, Etymologiarum lib. IX, magorum etiam proprietatem distinguens:

 

Magi sunt, inquit, qui uulgo malefici, ob facinorum magnitudinem nuncupantur. Hi elementa conuertunt, turbans menses , ac sine ullo ueneni haustu uiolentia tantum carminis interimunt.

 

Unde et Lucanus:

 

Mens hausti nulla sanie polluta ueneni Incantata perit.

 

Daemonibus enim accitis audent uentilare, ut quisque suos perimat malis artibus inimicos. Hi etiam sanguine utuntur et uictimis, et saepe contingunt corpora mortuorum. Quod uero ait Hieronymus, quod edocti a daemonibus magi uenerint quaerere Saluatorem, per quem magisterium suum destrui formidabant, non ita accipere cogimur, ut hac eos intentione diabolica suggestio uel exhortatio mitteret, ut se ad Dominum Christum conuerterent, sed magis ut eum inquirendo proderent, quem Herodis siue Iudaeorum nequitia ad perdendum inueniret; quasi ab eo metuentes, uel summum eum magum, uel maleficum opinantes, ad quem tam cito magos confluere uiderent. Unde et callide eos ad Herodem et metropolim Iudaeorum urbem primo direxit, ut consulendo eos proderent quem quaerebant. Qui enim concubitus hominum quando fuerit non ignorat, non immerito uidetur agnouisse eum de Virgine natum fuisse, cuius nullum nouerat concubitum, et siue per angelum ad Mariam primo missum, siue per Angelos postmodum pastoribus apparentes, uel certum habere uel suspicatum esse /383/ quam excellens ipse fuerit, et suae contrarius malignitati. Cui etiam normulla alla praecedentia signa, quae in historiis continentur ecclesiasticis, satis indicio potuerunt esse, quanta rerum in proximo naturus excellentia praemineret. Qualia quidem sunt illa quae Paulus Orosius Antiquitatum ab urbe condita libro VII commemorat. Docet quippe ibi, Augusto Caesare ab Oriente triumphos importante, tantam a Domino pacem mundo esse collatam, ut ipse Augustus sopitis finitisque omnibus bellis, iam portas pacis prorsus obstruxer it, cuius in templo arma conseruabantur; ut etiam iuxta litteramr illa impleretur Isaiae prophetia, qua pax mundo maxima in aduentu Domini fuerat promissa, cum dicitur:

 

Et conflabunt gladios suos in uomeres, et lances sues in falces. Non leuabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium.

 

Hodie, inquit praedictus Paulus, primum ille Augustus consalutatus est, atque ea die summa rerum et potestatum pemes unum esse coepit et mansit, quod Graeci monarchiam uocant.

 

Porro autem hunc esse eumdem diem dicit III idus Ianuarii, quo nos hodie regi summo Epiphaniae laudes excolimus. Ad quem etiam hodie quasi salutandum atque adorandum, fideles gentium primitiae magi conuenerunt, quasi eum alterum Augustum, immo plus quam Augustum aestimantes, quem caelum pariter et terra tantis signis praedicarent tam apud Romam, quae caput erat gentium, quam apud Hierosolymam metropolim, ut dictum est, Iudaeorum.

 

Refert quippe idem Paulus in eodem tractatu, praedicti tempore imper atoris, hora circiter tertia, repente liquido serenoque die circulum ad speciem caelestis arcus orbem solis ambisse, et Romae sub eodem Caesare de taberna meritoria olei largissimum liquorem per diem integrum emanasse Quae profecto quid aliud praetendebant, nisi eum eodem tempore nasciturum esse, qui tanr caeli quam terrae monarchiam obtineret? Quid enim praedicta corona solis, aut de terra unctio profluens, nisi caeli pariter ac terrae promittebat regem?  Ipse quippe Saluator tam sol iustitiae, quam Christus a chrismate, id est unctus ab unctione, nuncupatus est. Haec autem secundum humanam naturam large eius unctio est, illa spiritalium donorum et septiformis gratiae plena et per fecta ei facta collatio, de qua ipsi dicitur:

 

Unxit te Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis.

 

De huius plenitudine unctionis, sicut scriptum est, omnes accepimus, tamquam de taberna exuberanter oleum manat, secundum quod ei dicitur:

 

Oleum effusum nomen tuum.

 

Quasi namque taberna quaedam eius /384/ seu tabernaculum assumpta humanitas fuit, in qua, ut Apostolus meminit plenitudo diuinitatis corporaliter inhabitabat. De hac itaque ipsius humanitate, diuinae gratiae donis, ut diximus, inuncta; hoc in nobis gratia deriuante, quasi de taberna oleum per totum diem manans exuberat. Diem autem totum hunc tempus gratiae uocat, quod aduentus sui praesentia Dominus illustrauit, de quo illud est Apostoli:

 

Nox praecessit, dies autem appropinquauit.

 

Per hanc totam diem oleum indeficienter a capite illo nostro defluit ad membra, cum de eius plenitudine tempus hoc gratiae specialiter dicatur. Unde hoc ipsum eius nomen, quod Christus est, ad huius quoque gratiae abundantiam denotandam, quasi unguentum in nobis effusum atque dilatatum recte dicitur, dum ex eius nomine insigniti, a Christo uocamur christiani. Meritoria autem taberna illa domus aestimatur, ubi emeriti milites fouebantur. Quae tanto magis eorum necessitatibus quotidianis sufficere poterat, quanto amplius eius porticus uenalium rerum abundabat copia. Hoc in loco, Basilica S. Mariae, quae ideo fundentis oleum agnominata Romae adhuc ostenditur, celebris habetur. Merito autem domus illa, quae propitiationis bene merentibus existebat, assumptae a Domino humanitati comparatur, per quam uniuersis fidelibus propitiatus est Deus. Quis enim Spiritu sancto suggerente factum esse non uideat, cum in tanta sublimatus gloria Augustus praemineret, se Dominum uocari omnino interdixerit, nec uel ioco id se appellari, sed solummodo Augustum permitteret; quasi quadam diuina dispositione uenturo Christo huius appellationis decus reseruaret, qui discipulis ait:

 

Vos uocatis me magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim.

 

Unde et eius humilitatem Dominus ipse respiciens, [cum] ait:

 

Qui se humiliat exaltabitur

 

ipsum Augusti nomen proprium adeo extollere decreuit, ut deinceps romani imperatores se generaliter Augustos uocitari gloriarentur: et quod prius proprium atque personale, factum est generale uocabulum et imperiale. Patenter eum auunculo suo Iulio Caesari in humilitate contrarium uidemus, cum ille, ut Lucanus quoque meminit, omnium dignitatum gradus in se retinens, iam non se numero singulari, sed plurali proferri permitteret, non se iam quasi unum hominem, sed plures iuxta dignitatum multitudinem considerans. Quem adhuc nostra superbia quantum ualet aemulans, non solum rerum, sed etiam nominum gloriam in tantum amplectitur, ut non solum abbates, uerum etiam domini uocari gloriemur; et magnae imputemus iniuriae nos qui humiliores esse debemus, si in appellatione nostra subiecti alterum praetermittant uocabulum. /385/

 

Sed nec illud a tempore gratiae et uerae libertatis alienum est, quod omne seruorum genus a suo penitus dominio remouit, nec a se aliquem seruitute opprimi ferret, sed omnium libertate gauderet, quibus tamquam amicis prodesse magis quam tamquam seruis praeesse eligeret, et amari potius quam timeri appeteret. Qui etiam in tantum seruitutem a regno suo studuit extirpare, ut, sicut praedictus historiographus meminit, omnes seruos, quorum dominos reperit, eis restituerit, caeteros uero seruos omnes necari fecit: ne uidelicet eorum posteritas in regno remaneret. In quo quid aliud praesignabat, quam cbristianam libertatem futuram, et seruitutem tam legis quam peccati per Christum remouendam, qui ait:

 

Iam non dicam uos seruos, sed amicos.

 

Et alibi:

 

Si uos, inquit, filius liberauerit, uere liberi eritis.

 

Hinc et Apostolus tempus timoris sub lege a tempore gratiae distinguens, conuersis inter Romanos Iudaeis scribit:

 

Non enim subditi estis iterum in timore... etc.

 

Idem ad Galatas:

 

Vos, inquit, in libertatem uocati estis fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem seruile inuicem.

 

Sunt qui praedictos magos non sic appellari autumant, quia fuerint malefici, sed quod astrorum periti, quasi astronomici, uel quacumque alla de cause sic uocati. De quibus quid antiquitus scriptum fuisse Chrysostomus referat, non est incongruum hoc loco subiicere. Ait quippe sic praedictus doctor, cum Matthaeum exponeret:

 

Legi apud aliquem magos istos, ex libris Balaam diuinatoris appar iturae illius stellae scientiam accepisse, cuius diuinatio posita est et in Veteri Testamento: "Orietur stella ex Iacob... etc." Et audiui aliquos referentes de quadam scripture, etsi non certa, non tamen destruente fidem, sed potius delectante: quondam erat quaedam gens sita in ipso principio Orientis iuxta Oceanum, apud quos ferebatur quaedam scriptura inscripta nomine "seth", de apparitura hac stella, et muneribus eiusmodi offerendis, quae per generationes studiosorum hominum patribus referentibus filiis suis habebatur deducta. Itaque eleger unt inter seipsos duodecim quosdam ex ipsis studiosiores, et amatores mysteriorum caelestium, et posuerunt seipsos ad expectationem stellae illius: et si quis moriebatur ex eis, filius eius, aut aliquis propinquorum, qui eiusdem uoluntatis inueniebatur, in loco constituebatur defuncti. Dicebantur autem magici lingua eorum, quia in silentio et uoce tacita Deum glorificabant. Hi ergo per singulos annos post messem trituratoriam ascendebant in montem aliquem positum ibi, qui uocabatur lingua eorum "Mons Victorialis", habens in se quamdam /386/ speluncam in saxo, fontibus et electis arboribus amoenissimus, in quem ascendentes et lauantes se orabant et laudabant Deum in silentio tribus diebus, et sic faciebant per singulas generationes expectantes semper ne forte in sua generatione stella illa beatitudinis oriretur, donec apparuit eis descendens super Montem illum Victorialem, habens in se quasi formam pueri parui, et super se similitudinem crucis; et locuta est eis, et docuit eos, et praecepit ut proficiscerentur in Iudaeam. Proficiscentibus autem eis, per biennium praecedebat stella, et neque esca neque potus defecit in peris eorum. Caetera autem, quae gesta esse referuntur ab eis, in Euangelio compendiose posita sunt. Tandem cum reuersi fuissent, manserunt colentes et glorificantes Deum studiosius magis quam primum, et praedicauerunt omnibus in genere quo, et multos erudierunt.

 

Legimus mortem terrenorum regum, uel commutationes regnorum stellis quibusdam, quas cometas appellant designari solere: non tamen nouis, sed nouiter de se quasi quemdam crinem producentibus. Unde et cometae, quasi a coma, crinitae sunt appellatae. Summi uero regis nouum natiuitatis modum, sicut et conceptum, noua stella et incomparabili splendore praesignare debuit. Cuius et mortem tamquam expauescens, uel de sceieris magnitudine dolens sol obscuratus, mundo indicauit uniuerso; ut tam ortum quam occasum ueri solis et caelestis regis gloriam caelestia protestarentur signa.

 

Sunt qui non mediocri admiratione mouentur, quo modo tam paucis diebus, a Natali scilicet Domini usque ad Theophaniam, magi ab oriente usque Bethlehem peruenire potuerunt. Quod quidem tunc recte mir arentur, si et quaererent, si constaret hanc stellam nequaquam ante dominicam natiuitatem apparuisse, nec et magos iter hoc arripuisse. Cum uero Chrysostomus ex supradicta scriptura commemoret eos per biennium proficiscentes stellae apparentis ducatum habuisse, et tandem Domino iam nato Hierosolimam peruenisse, nihil quaestionis relinquitur. Illud autem fortassis plurimum mouet, quomodo tantus, ut dicitur, splendor stellae solos com mouerit magos, nec ab Herode uel caeteris comperiri potuerit, maxime cum eam propinquiorem quam caeteras extitisse plerique arbitrentur, quo melius super puerum ueniens locum magis designaret. Sed cum nihil impossibile Deo esse credatur, non est dubitandum eum quibus uoluerit hanc stellam occultasse, et eis tantum qui digni fuerant reuelasse. Potuerunt et isti magi tantam prae caeteris astrorum habuisse notitiam, ut sold nouam animaduerterent stellam, et in eius progressu uel statione non oberrarent. De quibus cum scriptum sit quia

 

uiderunt eam in oriente

 

et rursum quia /387/

 

antecedebat eos stella, usque dum ueniens staret supra ubi erat puer

 

patet profecto eos a terra sua usque Hierosolymam, et rursum a Hierosolyma usque Bethlehem, praecedentis stellae ducatum habuisse. Quod ergo illis ab Herode recedentibus scriptum est:

 

Et ecce stella quam uiderant in oriente antecedebat eos.

 

Et iterum:

 

Videntes autem stellam, gauisi sunt gaudio magno ualde

 

satis innuitur quod ex consortio Herodis, uel impiae urbis ad quam diuerterunt stellae apparitionem, quamdiu ibi fuerunt, amiserunt. Quod eo maxime factum esse credimus, ut per hoc eis Dominus intimaret, nequaquarm se ab Herode et sceleratis illis lrominibus cognosci uoluisse.

 

Nonnulli hos magos reges arbitrantur fuisse, iuxta illam prophetiam Psalmistae:

 

Reges Arabum et Saba dona adducent.

 

Unde et Isidorus contra Iudaeos cap. XIII ita meminit:

 

Quia ei magi munera obtulerunt

 

Isaias ait:

 

In tempore illo deferetur munus Domino a populo terribili.

 

Hoc autem dicit propter Persarum gentem terribilem, et cuius potentiae nullus populus comparabatur. De his muneribus et Dauid:

 

Reges Tharsis et insulae... etc.

 

Nam et magos reges habuit Oriens. Quot uero isti magi fuerint, ex numero trinae oblationis tres eos fuisse multi suspicantur; cum hoc tamen nulla auctoritate Scripturae definiatur, et iuxta hoc quod Chrysostomus superius retulit duodecim magis fuisse memorentur; ac si iam in ipsis gentium primitiis, primi discipulorum Christi praesignarentur apostoli. Cum autem praesens solemnitas, ut supra meminimus, non solum ex apparitione stellae mirabilis, uerum etiam ex dominico baptismo, uel nuptiarum miraculo habeatur insignis, iuuat et de istis pauca memorare in huius maxima diei laude.

 

Factum est (inquit euangelista) cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est caelum, et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum. Et uox de caelo facta est, dicens: "Tu es filius meus dilectus, in te complacui."

 

Quod Dominus cum populo ad baptismum uenerit, uel inter turbas dignatus sit baptizari, magnum est humilitatis indicium, atque congruum mysterii signum. Baptizatus quippe cum caeteris, nequaquam circumcisus fuisse legitur cum aliis. Ex quo non absurdum est praesignare, non iam populo Dei circumcisionem necessariam esse, sicut baptismi sacramentum, quod constat generaliter cunctis ab ipso institutum esse. Quod baptizatus ad orationem se conuertit, innuit patenter his etiam qui baptizati sunt semper necessarium esse opem diuinam postulare, ut in ea quam perceperunt sanctificatione ualeant permanere, et sic sibi aperiri ianuam caelestis /388/ uitae. Quod statim declaratur, cum eo baptizato et orante, caeli aperiri referuntur, et Spiritus descendere commemoratur. Baptismus quippe caelos reserat, et perseuerantiae gratiam oratio nobis impetrat. Multis cum Iesu baptizatis, pariter nemo est praeter eum, super quem aperiri caelum, uel Spiritus descendere memoretur: quia quicumque in corpore eius, quod est Ecclesia, non continentur, tam a ianua caeli quam a gratia Dei sunt exclusi. Solus quippe ipse est qui aperit, et nemo claudit, per quem unumquemque saluandum ad uitam ingredi necesse est.

 

De columba autem, in qua Spiritus sanctus figuratus ostenditur, sicut et de stella, sciendum est, ut ex elementis scilicet creata nouiter utraque credatur: quae officio suo ad quod creatae sunt completo esse desierunt, in elementa ipsa resolutae. Spiritus autem, qui per praesentiam diuinitatis ubique est, nec localiter quoquam descendere potest in sua incorporali substantia atque inuisibili, dicitur tamen descendisse super Dominum in specie corporali sicut columba: eo uidelicet quod ad plenitudinem Spiritus sancti, quam semper habuit, demonstrandam, uera illa columba licet nouiter facta, super eum insederit iuxta illud propheticum:

 

Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me: ad annuntiandum mansuetis misit me.

 

Unde et bene in huiusmodi aue, quae prae caeteris in tantum blanda et mansueta esse creditur, ut iracundiae felle carere dicatur. Quanta mansuetudine uel innocentia iste Agnus Dei, sicut de ipso Baptista protestatur, praeminuerit, uniuersa eius opera loquuntur atque praecepta, quae tantam suauitatem redolent caritatis, ut nec inimicis liceat irasci. Nec putandum est ita Spiritum sanctum in specie columbae uisum esse, ut ullatenus ei incorporaretur, aut in personam uniretur; sed solummodo ea usum esse pro signo, sicut et linguis illis igneis, quibus super apostolos ostensus est. Unde, et locatus meminit Augustinus, nunquam Spiritum sanctum patre minorem dici legimus, secundum aliquem unionem naturae: cum tamen Filius secundum humanitatis assumptionem, Patrem se maiorem esse testetur. Columba itaque super Dominum insidente, et eum a caeteris distinguente, et tamquam digito suo, qui Spiritus intelligitur, patre ipsum demonstrante, uox desuper patris audita est. Quae quidem uox in persona Patris in aere facta est siue per angelum, siue quocumque alio modo formata. Non enim pater corpus habet, aut ipsum unquam assumit, ut corporalibus instrumentis ipse uocem formare possit. Diligenter uero dictum est, non in quo placuit, sed in quo complacuit, ut non solum caput ipsum sibi placere insinuet, sed cum ipso etiam ac per ipsum membra eius grata sibi denuntiet. /389/

 

Restat denique tertiam dominicae manifestationis apparitionem, in miraculo scilicet nuptiarum, breuiter comprehendere. De quo quidem Ioannes refert, quod post uocationem Philippi die tertio, ab hac uidelicet eius uocatione nuptiae factae sunt, ad quas Iesus et discipuli eius conuocati fuerunt. Quod autem Dominus ad nuptias uenire dignatus est, et eas tam praesentia sui, quam beneficio miraculi decorare, eorum haeresim patenterdamnatqui nuptias damnant. Sunt nonnulli clericorum, qui hoc ipsum Domini factum in exemplum trahentes, moleste sustinent, et grauiter ferunt, quod ad conuiuium nuptiarum sanctorum auctoritas patrum parcere decreuit atque inhibere, non quidem attendentes Dominus qua illud ratione gesserit, et quod opportunc hoc etiam, postmodum interdictum sit. Non ut carnalibus escis se compleret, uenit quippe ad nuptias Dominus, qui nulla tentatione commoueri poterat, sed ut praesentia sui magis sanctificaret, et ipsum, de nuptiis, ut dicitur, sponsum magnitudine miraculi ad se traheret, et nuptiarum copulam non esse improbandam, uirgo ipse probaret. Si quis igitur clericorum tantae opportunitatis occasionem se habere confidit, accedat intrepidus: gerat quae Christus, et ei indulgemus. Cum autem uita hominis tentatio sit, et inter epulas maxime sobrietas pereat, honestas periclitetur, luxuria conualescat: tanto haec conuiuia amplius uitanda sunt, quanto eorum uitam in uirtutibus praeminere decet. Quod uero aquis in uinum conuersis conuiuas Dominus refecit, patenter ostendit nequaquam ex indigentia cibi se ad nuptias uenisse, sed quasi more illorum qui symbola conferunt plus illic posuisse quam sumpsisse. Ipse quippe est, qui nihil gratis accipit, teste Apostolo qui ait:

 

Beatius est dare magis quam accipere.

 

Quantum igitur praesenti solemnitati uniuersa debeat Ecclesia, ex his quae dicta sunt attendat. Magos primitias gentium noua hodie stella quasi quodam praedicationis modo ad fidem conuertit, et ad Christum adduxit. Unde nos, qui de gentibus uocati uenimus, hanc praecipue festiuitatem tamquam nostrae conuersionis exordium celebremus. In baptismo etiam Christi ipsum totius christianitatis initium nobis commendatum ueneremur. Honor denique nuptiis exhibitus per ipsum, magnum est solatium infirmitati coniugatorum. Bene omnia fecit, et benedictus in saecula sit. Amen. /390/

 

-----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License