Petrus Abaelardus
Sermones

SERMONES AD VIRGINES PARACLITENSES

[05]                               IN PURIFICATIONE SANCTE MARIAE

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[05]

 

                            IN PURIFICATIONE SANCTE MARIAE

 

Cum essemus paruuli (Apostolus ait) sub elementis mundi eramus seruientes. At ubi uenit plenitudo temporis, misit Deus filium suum, factum ex muliere, factum sub lege; ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus spiritum filii sui in corda nostra clamantem: Abba, pater. Itaque iam non est seruus, sed filius. Quod si filius, et haeres per Deum.

 

Quanta perfectione doctrinae pariter et uitae christiani debeant praeminere, praesens Scripturae locus patenter insinuat, plenitudinem temporis gratiae ab imperfectione praecedentium temporum et perfectionem Euangelii ab inchoatione distinguens legis.

 

Cum essemus, inquit, paruuli... etc.

 

Tota haec epistola quae Galatis scripta est, ad eos specialiter intendit, qui de iudaismo conuersi, pristinum onus legis reducere uolebant, non arbitrantes sufficere ad salutem euangelicae doctrinae perfectionem. Quibus se connumerans Apostolus tamquam similiter conuersus ait:

 

Cum essemus paruuli... etc.

 

Constat paruulos, cum ad disciplinam litterarum applicantur, prius litteralium elementorum figuras uel pronuntiationes addiscere, quam integras orationes ualeant formare. Elementa itaque mundi hoc loco dicuntur imperfecta documenta legis, quae carnali populo et amatoribus mundi, tam doctrina quam uita paruulis, primo per Moysem lata est. Ut enim ad Hebraeos idem Apostolus scribit:

 

Nihil ad perfectum adduxit lex

 

sed quod illius imperfectioni ad consummationem iustitiae defuit, abundantia suppleuit Euangelii. Unde et Nouum Testamentum discipulis Dominus tradens:

 

Nisi abundauerit, inquit, iustitia uestra... etc.

 

Bene etiam documenta legis rudi populo data, litteris comparantur potius quam dictionibus uel orationibus. Litterae quippe carent significatione. Et intellectus legis tamquam litterae occidentis mysticis obumbratus uerbis, rudi illi populo non patuit. Verba itaque legis quasi litteras Iudaei habuerunt, quia in eis spiritales et mysticos sensus non intellexerunt, in quibus praecipue utilitas consistit intelligentiae. Quae quidem spiritalis intelligentia legis spiritus uitae est in rotis, sine qua lex ipsa litterae comparatur occidenti. Qui enim solo litterae sensu contenti sunt, et in hoc iustitiae finem sibi constituunt, ipsam sibi litteram in mortem conuertunt. Ut enim beatus meminit Hieronymus:

 

Timere seruorum /391/ est, amare filiorum.

 

Sub elementis istis seruiunt qui timore poenarum in lege constitutarum, cum dicitur:

 

Dentem pro dente... etc.

 

ad obedientiam coguntur ut se ui, non amore ducuntur ut filii.  Unde et post modum ipse Apostolus duo testamenta per Agar ancillam, et Saram liberam distinguens, illud in seruitute, istud libertate declarat populum Deo generare, et quasi ad obediendum ei creare. Unde et illud seruitutis, hoc testamentum dicitur libertatis: illud timoris, hoc amoris: illud inchoationis, hoc perfectionis. De qua nunc perfectione subiungit:

 

At ubi uenit plenitudo temporis.

 

Plenitudinem temporis perfectam mundi aetatem dicit, post illud tempus paruulorum quod praemisit. Non enim iam paruuli uita uel doctrina christiani dicendi sunt, sicut illi fuerunt. Dicitur etiam plenitudo temporis consumrnatio eorum, quae promissa fuerant de aduentu Christi. Quale est illud Iacobi patriarchae:

 

Non auferetur sceptrum de Iuda... etc.

 

Et illud in Daniele de numero hebdomadum annorum, et de institutionis defectu uel sacrificii, quando inungetur Sanctus sanctorum. Haec ergo plenitudo quasi quidarm est defectus legis, ut cum ritus eius deficeret, et Moyses defunctus esset, Euangelium legi, et uerus Iosue succederet Moysi, ut consummarentur in istis quae incoepta fuerant in illis.

 

Ubi uenit

 

inquit. Nam etsi Deus quod promittit differat, nullatenus tardat, sed singula ternpora sic disponit, ut in eis peragat quod promittit. Hinc et Habakkuk dicit:

 

Si moram fecerit, expecta eum, quia ueniens ueniet, et non tardabit.

 

Longe ante aduentum Christi, de ipso pomissum id fuerat.  Aliud est itaque moram facere, aliud tardare. Moram quippe facere est differre per aliquod temporis spatium quod faciendum est. Tardare uero proprie dicitur, cum differtur aliquid, quando debe e fieri uidetur. Deus itaque etsi differat implere quod promittit, tardare nullatenus potest, quia non segnius id agit quam debet. Quod patenter et in geminatione illa monstratur qua dicitur:

 

Quia ueniens ueniet

 

hoc est, indilate et absque impedimento, cum oportuerit, id aget. Sollicitus de nostra salute Dominus non tardat implere promissum, prout nobis iudicat necessarium. Utinam sic et de illa solliciti, ad obediendum sine tarditate essemus prompti!

 

Misit Deus filium suum

 

uidelicet Pater. Pater quippe sicut a nullo est, sic a nullo mitti potest. Filius uero, uel Spiritus sanctus ab illo mitti ad nos dicuntur, cum aliquid pro nobis uel in nobis agunt: quia sicut ab ipso habent esse, ita et ab ipso quod faciunt habent facere. Quod et patenter Filius tam de ipso quam de Spiritu profitetur, dicens:

 

A me ipso non loquor

 

uel:

 

A me /392/ ipso facto nihil.

 

Et rursum de Spiritu:

 

Non enim loquitur a semetipso.

 

"Suum" inquit, hoc est proprium et consubstantialem, non adoptiuum.

 

Factum ex muliere

 

quia temporalem secundum humanitatem, quam assumpsit de matre qui natus est; non factus secundum aeternitatem, quam habet ex Patre. Quidam hoc loco natum ex muliere potius quam factum ex muliere dicunt. Sed diligentius Apostolus factum quam natum hoc loco dixit, ut hanc natiuitatem ab illa, quae de Patre est, patenter distingueret, cum eam temporalem his uerbis ostenderet. Beda super Lucam:

 

Beatus uenter qui te portauit... etc.

 

Neque enim audiendi sunt qui legendum putant, "natum ex muliere, factum sub lege," sed "factum ex muliere". In utero uirginali carnem non de nihilo, non aliunde, sed materna traxit ex carne. Alioquin nec filius hominis diceretur, qui originem non haberet ex homine. Ne parum uideretur pro nobis actum ad humilitatis exemplum, quod de inferiori iexu Dominus est incarnatus, additur quod etiam sub lege factus, hoc est, obedientiam legis non necessitate, sed dispensatione complens. Non enim in eo erant peccata, cui legis sacramenta essent necessaria. Circumcisus tamen est more aliorum, et cum hostiis templo praesentatus, et more feminarum mater eius purificationem obseruauit legalem, in qua nihil purlficandum fuerat purgandum. Quae enim uirgo de Spiritu sancto concepit et peperit, nihil legi debebat in ritu purlficationis.

 

Quod igitur euangelista dicit,

 

dies purgationis eius

 

in qua, ut dictum est, nihil culpae purgandum fuerat in lege, ritum, non effectum purgationis, purgationem uocauit. Qui profecto ritus in lege sancitus, cum his tantum mulieribus iniungatur, quae suscepto uiri semine pepererunt, patenter ostenditur, nequaquam subiacere huic legi, quae uirgo concepit et peperit. Quod insuper dicitur,

 

adaperiens uuluam

 

nihil ad eam pertinere censetur, cuius integritas nulla est apertione dissoluta. Ille quippe clauso utero matris est natus, qui clausis ianuis, postmodum ad discipulos est ingressus. Sic ergo mater, sicut et filius, legem in sacramentis tenuit, non aliqua, ut dictum est, necessitate, sed magna humilitatis dispensatione. Nec solum sub lege diuina obtemperando facti sunt, uerum etiam sub humana.  De matre quippe legimus, quod cum uiro profecta est Bethlehem, ut persoluendi census Caesaris susciperet legem: ac sub illa profectione cum ibi morarentur, ipsa peperit unigenitum. Qui etiam postmodum non solum, ut dictum est, legi Dei, sed etiam legi obtemperans mundi, censum Caesari persoluit, quem et persoluere caeteros admonuit, dicens:

 

Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo.

 

Scriptum in Matthaeo:

 

Cum uenissent /393/ Capharnaum, accesserunt qui didragma exigebant ad Petrum, et dixerunt: "Magister uester non soluit didragma?" At ille: "Etiam." Et cum intrasset in domum, praeuenit eum Iesus, dicens: "Quid tibi uidetur, Simon? reges terrae a quibus accipiunt tributum uel censum, a filiis suis an ab alienis?" At ille dixit: "Ab alienis."  Dixit illi Iesus: "Ergo liberi sunt filii. Ut autem non scandalizemus eos, uade ad mare, et mitte hamum. Et eum piscem qui primus ascenderit tolle: et aperto ore eius, inuenies staterem: illum sumens, da eis pro me et pro te."

 

Bene ergo factus sub lege dicitur, qui cum nihil penitus legi deberet, sub lege tamen tam Dei quam saeculi sese humiliauit, et filius Dei pariter et hominis tam Deo quam homini se per legem subiecit: ne quis forte per elationis timorem, cuiuscumque potestatis contemneret praelationem. Ecce, fratres, a censu uel tributo saecularium potestatum liberos nos absoluit, qui sibi libertatem uindicare uoluit. Filii hominum sumus, et de seruili conditione, uel uilissima plebe Deo nos ipsi mancipauimus, et propitios in hoc terrenos dominos habuimus, qui cum suae dominationis dispendio manumissos dedicauerunt Deo, et eius dominium praetulerunt proprio. Ipsi domini nostri cum ante nos uenerint, submissis capitibus habitum nostrum uenerantes, Deum in nobis adorant. Securi iam supplicationem illorum suscipimus, ad quorum conspectum prius trepidabamus. Tanquam dominos suos ipsi nos recognoscunt, quorum graue dominium fugientes, necessitate magis quam uoluntate hanc fortasse libertatem elegimus. A lege saeculi et intolerabili iugo liberati, illius suaue iugum et onus leue suscepimus, cui seruire regnare est. Magna haec dignitas, et egregia libertas, si non tam corporalis sit quam spiritalis, nec tam seruitutem hominum fugiamus quam uitiorum. Non enim turpe est aut damnosum hominibus seruire, sed uitiis; nec istam tollere seruitutem, sed illam Dominus uenit. Quem nec Apostolus dicit sub lege factum, ut eos qui sub lege erant redimeret. Quid est hoc, fratres, quod legis suscepit, et sic onus ab eo liberauit, et ut nobis parceret, sibi non pepercit? Quae ista, quaeso, uel ratio fuit, ut non in se illam prius quassaret, et sic postmodum proprio exemplo nos ab ea liberaret? Attendite ergo summi consiliarii summum consilium, et supernae sapientiae magnum prouidentiae profundum. Certe si legis onus suscipere renuerit, de qua ipse ait:

 

Usque ad Ioannem lex et prophetae

 

uideretur eam tamquam non a Deo datam improbare, nec tam eam pro eius inutilitate, quam pro difficultate praeceptorum a se remouere. Unde illud est in homelia Ioannis episcopi de Proditione Iudae:

 

Ubi uis paremus tibi manducare pascha?

 

Non illud quod nostrum est, sed Iudaeorum. Illud quidem discipuli praeparabant, /394/ istud autem quod nostrum est ipse constituit. Sed ipse factus est pascha. Et cur illud manducauit? Quia omnia quae legis sunt adimpleuit. Nam quando baptizabatur dicebat:

 

Sic enim decet nos implere omnem iustitiam.

 

Item, Deus filium suum misit natum de muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, et ipsi legi requiem daret: et ut ne no dicat quia ideo eam euacuauit, quia eam complere ut molestam et arduam non ualuit, ipse prius eam compleuit, et sic fecit requiescere.

 

Factus est itaque sub lege, ut sic competentius nos libera et a lege, et de seruitute legis in libertatem transferret Euangelii, et de timore seruorum in amorem traduceret filiorum. Liber quippe est, quem timor ad seruiendum non cogit, sed ad obediendum amor spontaneum facit. Quae duo diligenter idem apostolus attendens, et libertatem filiorum, quorum perfecta caritas fores mittit timorem, a conditione seruorum distinguens, quodam loco Romanis scribit:

 

Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis in quo clamamus: Abba, pater.

 

Et in hac ipsa epistola:

 

Vos, inquit, in libertatem uocati estis fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem seruile inuicem. Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.

 

Attendite, fratres, quod cum dixisset: "In libertatem uocauit nos Deus" statim adiecit, "tantum ne libertatem detis in occasionem carnis." Tanquam si diceret: Hoc unum in hac obedientia libertatis prouidentes, ne forte quia legis poenam non timemus, occasionem de impunitate sumentes, securius carni seruiamus, et libertas corporalis deleat spiritalem. Quam et alibi praeueniens occasionem, Romanis dicebat:

 

Peccatum uobis non dominabitur. Non enim sub lege estis, sed sub gratia. Quid ergo?  Peccabimus, quondam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.  Nescitis quondam cui exhibetis uos seruos ad obediendum, serui estis eius, cui obeditis, siue peccati ad mortem, siue obeditionis ad iustitiam?

 

Quibus patenter uerbis dedecorosam et damnosam inhibet seruitutem peccati, qui hominibus seruire saepe iubet. Quale est illud:

 

Omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo.

 

Et rursum:

 

Seruus uocatus es? non sit tibi curae: sed si poses fiber fieri, magis utere. Qui enim in Domino uocatus est, seruus est; Christi pretio empti estis, nolite fieri serui hominum.

 

Quo enim expeditius Deo deseruire possimus, minus hominum seruitutem appeteredebemus. Quam utique si iam incurrimus, iniustum est ut debitum eis seruitium subtrahamus, cum quo seruitus Christi humilius conseruatur. Hinc iterum /395/ dicit:

 

Serui, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis uestri sicut Christo: non ad oculum seruientes, quasi hominibus placentes; sed ut serui Christi, facientes uoluntatem Dei ex animo, cum bona uoluntate seruientes sicut Domino, et non hominibus.

 

Cum enim propter Deum homini seruitur, Deo magis quam homini seruitium impenditur. Unde scriptum est:

 

Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli seruies.

 

Quod ut liberum possit esse seruitium, ipse Dominus sub lege factus nos a seruitute legis redemit, ut adoptionem filiorum reciperemus. Filius Dei, fratres, facere uenit, et ut nos in filios sublimaret de seruis. Unde et euangelista meminit dicens:

 

In propria uenit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.

 

Propter quam causam, ut hic idem apostolus ad Hebraeos scribit, non confunditur fratres eos uocare, dicens ad Patrem:

 

Nuntiabo nomen tuum fratribus meis.

 

Et in Euangelio ad Mariam loquitur:

 

Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad patrem meum et patrem uestrum, Deum meum et Deum uestrum.

 

Qui et omnino seruorum nomen a filiis remouens iuxta illud Isaiae:

 

Et seruos suos uocabit alio nomine

 

ait illis:

 

Iam non dicam uos seruos, sed amicos.

 

Hoc quippe sunt amici Christi, quod filii Dei, amore iustitiae magis quam timore poenae Deo subiecti. Haec uera libertas de qua ipsemet dicit:

 

Si uos Filius liberauerit, uere liberi eritis.

 

Moyses quanquam fidelis in domo Dei, sicut ipse Apostolus Hebraeis scribit, tamen famulus eius, non filius erat, nec liberare potuit qui seruitutem legis attulit.

 

Christus uero factus pro nobis maledictus, sicut factus sub lege, nos a maledicto legis, et eius intolerabili iugo quod suscepit, absoluit. Factus est pro nobis maledictum secundum legem, dum ignominiosum crucis patibulum sustinuit, quod in maledictionem, hoc est poenam reorum, maximeque blasphemorum lex instituerat. Hanc ergo legis maledictionem, hoc est poenam subiens, ab uniuerso legis maledicto nos absoluit, ut iam nemo nostrum quidquid delinquat, propter praeceptum legis debeat puniri; magisque saeculi leges ad uindictam malorum sunt reseruatae, quam lex diuina, et instituta Caesaris potius quam Dei: ne uidelicet superbus ille Iudaeorum populus habeas aliquid unde possit gloriari. Has tamen saeculi leges nequaquam iussas, sed permissas Christianis intelligimus, ut misericordiae locus reseruetur. Quod nequaquam in lege licebat, quae ad uindictas omnes ex praecepto cogebat, cum nulhrm uindictae praeceptum, sed misericordiae tantum nouum habeas testamentum, nec timore poenae, sed amore iustitiae malitiam reprimit. Nemo quippe tam innocens est dicendus, qui timore, non /396/ uoluntate a malo cessat, magisque animi quam corporis esse malitia est dicenda; sicut uirtutes uel uitia ad animum tantum, non ad corpus pertinent. Ut ergo ueros innocentes Christus efficeret, necessitatem in uoluntatem, et timorem conuertit in amorem. Quem uidelicet amorem per hoc plurimum ampliauit, atque ad perfectum duxit, quod onus legis uoluit suscipere, a quo nos uenerat liberare: tamquam per hoc nobis propitius magis factus quam sibi. Unde nunc recte dicitur, sub lege factus, qui legi non erat obnoxius, ut a seruitute legis redimeret, quos in Dei filios adoptaret. Ipse quippe unigenitus Dei solus eius est filius naturalis atque consubstantialis, cuius summa bonitas, cum fiatres habere uon posses proprios, quaesiuit adoptiuos; nec solus haereditatem patris habere uoluit, qui cohaeredes sibi fecit. Quomodo autem hanc adoptionem filiorum Deus compleret, post missionem filii adnectit Apostolus missionem Spiritus sancti: ut nihil peter consubstantiale habuerit quod nobis per gratiam non impertierit, tam uidelicet proprium filium quam Spiritum sanctum ad nos dirigens. Et de Filio quidem ipse Apostolus ad Romanos dixerat:

 

Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui etiam filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donauit?

 

Tanquam si diceret: Qui post tantum donum noluit dare donum. Nunc uero cum dicitur non solum Filius, sed et Spiritus ad nos missus, maxima circa nos diuinae bonitatis sollicitudo monstratur, qui nihil proprium habuit per naturam, quod non communicaret nobis per gratiam. Misit primo filium suum, hoc est coaeternam sibi sapientiam, cuius doctrine nos instrueret, ubi salutis summa consisteret. De quo et alibi scriptum est:

 

Erat lux uera, quae illuminat... etc.

 

Misit et Spiritum sanctum, hoc est sui castum nobis infudit amorem, quo sincere eum diligeremus propter ipsum, nec tam in eo commode nostra quam eius gloriam, et honorem quaerentes.

 

Hunc Spiritum et ipse Filius tamquam suum dedit. Unde et discipulis insufflans ait:

 

Accipite Spiritum sanctum.

 

Hunc et ipse qui misit, ait:

 

Cum assumptus fuero, mittam eum ad uos.

 

Hic amor cum nos uoluntarie operari facit quod Filius docuit, nos adoptat in filios, quos timore poenae non constringit ut seruos. Unde nunc dicitur:

 

Quoniam nunc estis

 

hoc est ad efficiendum id quod iam estis, missus est Spiritus, hoc est, caritas Dei diffusa est in cordibus nostris.

 

Spiritum, inquit, filii sui

 

ut sicut ille naturalis filius per dilectionem patris obtemperat, factus obediens usque ad mortem, sic et nos adoptiui pro nostro faciamus modulo.

 

Clamantem Abba

 

hoc est, recognoscere firmiter nos facientem, quod eum magis pro patre quam pro Domino /397/ habeamus, reuerentia filiali, non timore seruili obedientes. Abba, hebraicum nomen uel syrum, id est quod graece uel latine "pater" dicitur. Ne igitur haec filiorum adoptio ad solos eos pertinere uideretur, quibus de iudaismo conuersis superius dixerat:

 

Cum essemus paruuli..... etc.

 

ponit diuerse nomina linguarum, quibus nunc in diuersis ferris inuocatur Deus, qui prius in Iudaea tantum habebatur notus. Itaque quia uidelicet spiritum filii sui nobis dedit, iam non est aliquis nostrum seruus per Deum, quia neminem iam cogit obedire timore poenarum, sed amore spontaneos ducit:

 

Quod si filius, inquit, et haeres.

 

Seruus quippe non manes in domo in aeternum, nec perpetuam hereditatis possessionem meretur, quamuis non om nino mercede priuetur. Scimus et Iudaeos nullam de obedientia sua in caelestibus promissionis remunerationem accepisse, sed tantum abundantiam terrenorum in mercedem eis constitutam esse, quos timor seruos, non amor faciebat filios. Ut autem nos homines efficeret filios Dei, et cohaeredes suos in regno patris, id est Dei filios, fieri dignatus est filius hominis, ut nostrae particeps infirmitatis communicaret nobis suae fortitudinem aeternitatis, et cum ad ima descenderet, nos ad sublimia subleuaret. Felix commercium nobis, Domine, non tibi, participans uostra, communicans tua, infirmus factus, ut nos fortes efficeemur.

 

In huius tantae gratiae typum, qua de Adam secundo fuerat Ecclesia formanda, de costa primi Adae ita est femina create, ut pro costa Dominus nequaquam in uero costam reportaret, sed pro costa carnem suppleret. Quid enim costa, quae est osseae naturae, nisi fortitudinem, uel quid caro mollis nisi debilitatem figurat? Cum ergo de costa uiri mulier creatur, et caro pro costa suppletur, unde uir infirmatus est, inde femina fortis facta est: quia nostrae infirmitatis in Christo susceptio nostra facta fortitudo, et unde ille est infirmatus, nos fortes, ut dictum est, facti sumus. Et haec quidem costa de Adam dormiente in mulierem est traducta, quia memoria dominicae passionis ad omnia pro ipso toleranda, fortes nos facit, et unde ipse pro nobis obdormiuit in morte, inde nos in praeceptis suis facit uigilare, tamquam illud semper cum propheta dicentes:

 

Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?  Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini inuocabo.

 

Calicem salutaris accepit, qui passioni communicat Christi. Ex qua et ipse Iesus, hoc est Salutaris siue Saluator est dictus, quia per eam nos saluauit, quam sustinuit. In hoc maxime Christo pro nobis mortuo uicem reddimus, dum usque ad mortem pro eo dimicamus: illud totum implentes quod possumus. Unde et ipsemet ait:

 

Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.

 

Sed quia haec uirtus non /398/ est ex nobis, ipse est inuocandus ut hanc nobis conferat, qui exemplo suae passionis nos ad eam inuitat. Ipse Nomen dicitur Dei, qui plenam eius notitiam mundo attulit. Nomine quippe suo res quaelibet declaratur, et quodammodo dignoscitur. Quaedam nobis tribuit Deus, quaedam retribuit. Nos uero nihil ei possumus tribuere, sed nonnihil retribuere. Ipse quippe est, qui operatur in nobis et uelle et perficere pro bona uoluntate. Ipse nos praeuenit ut uelimus, ipse nos subsequitur ut possimus; et ipsam uoluntatem quam inspirat, adiuuat ne deficiat, uoluntatem qua mereamur gratis tribuit, et ipsa merita quae in nobis efficit, remunerat retributione mercedis. Non enim in nobis remunerat, nisidona sua, uttam meritum quam retributio non ex nobis sit, sed ex se nobis ipso. Ipse nobis tribuat per quod mereamur, cuius est retribuere cum meruer imus. Ipse nos offerat petri quo, cui hodierna die cum nostrae carnis substantiapraesentatus est in Templo. Ipse quod fidelibus promisit, in nobis compleat; unusquisque nostrum qui eum expectat, cum beato Simone dicere queat:

 

Nunc dimittis, Domine, seruum tuum in pace.

 

Amen.

 

-----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License