IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[07]
Hodierna solemnitas et tamquam imperialis pompae triumphalis iucunditas, qua Dei filius regio more a turbis est susceptus, et tamquam filius Dauid recognitus et salutatus, longe antea fuit ab ipso Dauid prophetata, exhortante nos ad eam reuelatione prophetica:
Lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostril. Haec est dies quam fecit Dominus, exultemus, et laetemur in ea. O Domine, saluum me fac, O Domine, bene prosperare: benedictus qui uenit in nomine Domini. Benediximus uobis de domo Domini; Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituita diem solemnem in condensis usque ad cornu altaris.
Quos enim aedificantes hoc loco dicit, nisi sacerdotes iudaici populi, qui subiectos per fidem Christi aedificare deberent in templum Dei? Hoc ipsum destruere nitebantur fundamentum, in quo erigendum fuerat aedificium. Ut enim Apostolus ait:
Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est
quod est Christus Iesus. Haec est illa petra, in cuius fide fundata perseuerat Ecclesia, sicut et ipse Petro ait, cui eam commisit. Hic est lapis sine manibus de monte abscisus, qui hoc loco ab aedificantibus dicitur reprobatus, a turbis hodie recognitus est et susceptus:ut cum aedificatores respuerent, aedificandi susciperent; et excaecatis magistris, illuminarentur discipuli, et in condemnationem seniorum resonarent pueri laudem Dei. Referente Ioanne, nouimus quod hodie Ierosolymis multa iam erat turba non solum ex Iudaeis, uerum etiam ex gentibus, qui conuenerant ad proximam Paschae solemnitatem. Sic enim de gentilibus et ipse adiecit:
Erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant, ut adorarent in die festo.
Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes:
Venit Philippus, et dicit Andreae. Andreas rursus et Philippus dixerunt Iesu. Iesus autem respondit eis, dicens:
Venit hora ut clarificetur filius hominis.
Ab his itaque gentilibus pariter et plebe iudaica Dominus hodie susceptus, tamquam lapis reprobatus ab aedificantibus in caput anguli est a Domino constitutus: sicut de illo lapide sine manibus absciso dictum est, quod in montem /405/ magnum cresceret et uniuersam terram impleret. In angulo domus duo parietes conueniunt, nec nisi conuentu duorum angulus fieri potest. Nouimus in Ecclesia, quae donus Dei est ex Iudaeis et gentibus congregate, quasi duos parietes sibi conuenientes erigi, sicut hodie coeptum esse legimus. Unde et ipse Dominus ait:
Venit hora ut clarificetur filius hominis.
Tanquam si diceret: Iam est incoeptum de multiplicatione fidelium in utroque populo, per quod maxime filius hominis sit postmodum glorificandus, ut dum a principibus Iudaeorum reprobatur, ab uniuerso mundo suscipiatur. Factus est itaque in caput anguli, hoc est a Domino constitutus, ut in hac iunctura duorum parietum, tamquam in angulo quodam conuenientiam ipse fidelibus praesit uniuersis, sicut caput in corpore caeteris membris, et tamquam una persona ex ipso fiat Ecclesia, in qua ipse sit caput, et illa corpus. Hoc et ipse Dominus hodie per semetipsum declarauit, cum Ierosolymam ueniens tam asinae primum quam pullo postmodum insedit. Asina quippe mater pulli fidelis est populus primo ad Christum ex Iudaeis conuersus, sicut apostoli et caeteri fideles in primitiue Ecclesia, qui postmodum sua praedicatione gentilem populum ad fidem conuertendo, tamquam mater illum pariendo genuerunt Deo. Quorum unus ex eis dicebat:
Filioli mei, quos adhuc parturio, donec Christus formetur in uobis.
Et iterum:
In Christo enim Iesu per Euangelium ego uos genui.
Sedere autem Christum super utrumque populum, est eis tamquam equitem et ectorem praesidere, et eos quos iustificat per gratiam inhabitare. Unde et in Prouerbiis anima iusti sedes dicitur sapientiae, hoc est habitatio Christi, quia sapientia dicitur Dei. Cum his, super quos sedet, Ierosolymam uenit, quia eos tantummodo quibus hic regendo praesidet ad caelestem Ierusalem aeternae pacis uisionem introducit. Hos quoque duos populos per asinam et pullum Iacob patriarcha designauit, cum in typo Christi Iudam filium suum, de quo ipse ortus est, benedicens ait:
Et ipse erit expectatio gentium, ligans ad uineam pullum suum, et ad uitem, o fili mi, asinam suam.
Ipse quippe Dominus discipulis ait:
Ego sum uitis, et uos palmites.
Ad uitem itaque, hoc est ad teipsum, Domine Iesus, asina est ligata, et ad uineam pullus, hoc est ad palmites ipsius uitis: quia tu, Domine, propria praedicatione primos ex Iudaeis fideles tibi copulasti, per quos et postmodum gentiles conuertisti, et eis aggregasti, qui tuam minime uiderunt in carne praesentiam.
Hoc ipsum igitur quod tam asinae quam pullo Dominus insidens exhibuit, hoc praesens uersiculus psalmi longe ante praecinit, dicens:
Hic factus est in /406/ caput anguli
hoc est constitutus a Deo in caput, ut diximus, duorum parietum, in una domo Dei sibi coniunctorum. A quo uero tam magnum quid factum sit, supponitur cum dicitur:
In quo patenter ostendit frustra eos laborasse, qui quod disposuerat Deus nitebantur euertere. Unde et in mortem eius conspirati dicebant:
Videtis quia nihil proficimus. Ecce mundus totus post eum abiit. Et est mirabile in oculis nostris.
Quid enim mirabilius in oculis hominum, quam diuinae dispositionis profundum, de quo ipse ait:
In iudicium ego uend in hunc mundum, ut qui non uident uideant, et qui uident caeci fiant?
Ecce doctores legis quem in lege promissum expectabant uenturum, uenientem tamquam incognitum reprobauerunt. Errauerunt magistri, in quo non errauerunt discipuli. Caecitas ex parte facta est in Israel, ut plenitudo gentium subintraret. Fracti sunt oliuae rami naturales, ut syluestris insereretur oleaster. Peculiaris ille quondam Dei populus ex magna parte Deum reprobando meruit reprobari a Deo, et quasi filiis alienatis, in eorum locum successerunt alieni. Quod altissimum Dei consilium in tantam admirationem uenit mentibus fidelium, ut ipse Apostolus super hoc exclamans dicat:
O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae eius! Quis enim cognouit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit?
Ad huius temporis plenitudinem gratiae exultare admonemur, et laetari, cum dicitur:
Tanquam si diceret: Hoc est illud tempus fidelibus optatum, quod per semetipsum Dominus copia repleuit omnium bonorum.
Exultemus, inquit, et laetemur.
Ingeminat gaudium, praeuidens in duobus populis Ecclesiae crementum. Ad hanc itaque temporis gratiam totis uotis ipse psalmographus anhelans, in quam suam et omnium fidelium salutem expectabat futuram, exorat dicens:
Me, inquam, qui te recognosco, qui in te solum tamquam omnium Iesum, id est Saluatorem, spem totam constituo; quantacumque caecitate populus meus sit percutiendus. Et ut saluum facias,
Hoc est, prospere ages in omnibus quae disponis, tuae uoluntati obtemperantibus sibi cause salutis aeternae. Quantum autem prosperari debeat in his quae agit, demonstrat cum supponit:
Benedictus qui uenit in nomine Domini.
Benedictus, inquit, hoc est a Deo sanctificatus, et ex utero matris omnibus donis Spiritus sancti consummatus. In nomine Domini, sicut et ipse ait:
Ego ueni in nomine patris mei: et alius ueniet in nomine suo, et eum suscipietis.
In nomine Patris uenit, qui non propriam gloriam, sed Patris quaerit; nec tam nosci uult ut honoretur, quam eum cognosci facit ut glorificetur. /407/ Qui uenturus est, inquit, quondam tempore prophetiae hoc erat futurum, quod in nostro nouimus esse completum.
Adeo autem ad praesentem diem psalmus iste pertinet, ut haec ipsa uerba psalmi populus hodie acclamauerit in laudem Domini. Unde et Matthaeus meminit:
Turbae autem quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant dicentes: Hosanna filio Dauid: Benedictus qui uenit in nomine Domini.
Hinc et Hieronymus Damaso de Hosanna scribit his uerbis:
Ipsa hebraea uerba ponenda sunt: in CXVII psalmo, ubi nos legimus: "O Domine, saluum me fac... etc." in hebraeo legitur: Anna Adonay, Hosianna... etc. Et quia Hosianna, quod nos corrupte propter ignorantiam dicimus Hosanna, saluifica, siue saluum me fac, exprimatur, omnium interpretatione signatum est.
Et post aliqua:
Hebraei habent interiectionem, ut quando uolunt Dominum deprecari, dicant: Anna Domine, quod Septuaginta interpretati sunt: O Domine. Hosi ergo saluifica interpretantur, anna interiectio deprecantis est. Si ex duobus uelis compositum uerbum facere, dices Hosianna, siue ut nos loquimur Hosanna, media uocali littera elisa.
Item:
Ubi nos legimus in latino: "O Domine, saluum me fac; O Domine, bene prosperare" iuxta hebraeum legere possumus: Obsecro, Domine, saluum me fac; obsecro, Domine, prosperare. Matthaeus, qui hebraeo sermone scripsit, ita posuit: Hosanna barrama, id est Hosanna in excelsis.
Tale est ergo iuxta Hieronymum:
tamquam si diceret: Precamur, Domine, ut ueram nobis salutem conferas in caelis.
Post benedictionem saluationis Domini, qui factus est in caput anguli, ad benedictionem quoque membrorum tamquam duorum parietum ad eum coniunctorum conuertens uerba, dicit Psalmista:
Vobis de domo Domini existentibus, et in ea tamquam duobus erectis parietibus, uobis, inquam, benediximus... etc.
hoc est: Pro sanctificatione uestra, et Ecclesiae multiplicatione futura, nos prophetae Domini saepe rogauimus, et tamquam de re iam complete certi, eum laudauimus. In huius typo futurae benedictionis super utrumque populum, Iacob patriarcha filios Ioseph, Ephraim, et Manasse, manibus cancellatis, hoc est in modum crucis obligatis, legitur benedixisse. Ubi quiden pateater innuitur utriusque populi saluationem futuram in Christi consistere passione, et hanc benedictionem tam ipsi Iacob, quam Isaac et Abrahae in eorum semine promissam esse. Ac ne forte quisquam quaereret a propheta tam longe ante aduentum Christi existente, quis hoc ei caeterisque reuelauerit de longinquo, tanta caecitate in Israel facta de proximo, ut subintraret gentium plenitudo, quasi respondens ait:
Ipse idem Dominus, qui nunc per semetipsum apparens /408/ istos illuminauit, nobis quoque super hoc longe ante illuxit. Constituite diem solemnem.
His praemissis, quasi conclusionem supponit, qui nos exhortatur ad solemnitatem praesentis diei, tamquam sic inferens dicat: Quandoquidem ita Dominus in duobus populis Ecclesiam multiplicauit in figura, quorum qui praecedebant et qui sequebantur hodie Dominum suscepisse referuntur et benedixisse. Igitur et quicumque fideles in memoria tanti beneficii gratias acturi:
Constituite diem solemnem in condensis
hoc est in magna multitudine populi, et quasi densitate quadam spiritalium arborum incomparabilibus illis ramis palmarum uel oliuarum, quas hodie populus accepit, significatarum. Quid enim illi rami uel frondes de arboribus auulsae praetendebant, nisi utriusque populi aggregationem de masse peccatorum assumptam? In quorum repraesentationem, populus fidelium hodierna die arborum ramis uel frondibus, qrras gestauit, totam Ecclesiam usque ad altare, quasi frutetorum replent densitate: ut iuxta litteram quoque uideatur accipi quod dicitur:
In condensis usque ad cornu altaris.
Mystice autem cornu altaris dicitur sacrificium Christi. Per altare quippe sacrificium, per cornu altaris extremitas eius intelligitur. Sacrificium itaque Christi, quod ueteri sacrificio legis successit, per cornu altaris figuratur, cum sit extremum hoc sacrificium, etsuprema hostia complens caeteras. In cornu quoque altaris, tamquam in angulo quodam, duo altaris latera sibi iunguntur: ut quemadm odum Christum factum superius diximus in capite anguli, ad quem duo populi iunguntur; ita etiam dicamus ad sacrificium Christi duos ritus sacrificii conuenire, sacrificii sancti Melchisedech in pane et uino, et sacrificii legis in carnalibus hostiis. Utraque quippe sacrificia in figura nostri praecesserunt, et in significatione illius conuenerunt. Constat etiam animalia cornuta, cum in transgressum pugnae uenerunt, uim maxinram et robur pugnandi in rigore et fortitudine cornuum habere. Cum igitur Christus pro nobis immolatus uirtute huius sacrificii diabolum strauerit, quasi cornu suo eum uulnerauit, atque uulneratum deiecit.
Bene itaque per cornu altaris, sacrificium Christi tamquam uituli nostri figuratur, cum hoc effrcax et forte, ut dictum est, fuerit in pugna, corneum magis dicendum quam carneum; rigidum, non molle; robustum, non debile. Usque ad hoc cornu altaris celebratio nostrae porrigitur solemnitatis, cum tantae uictimae dignitate festiuitates decorantur christianae. Ad hoc cornu altaris specialiter hodierna solemnitas peruenit, cum in eius missa primum Christi passio recitatur, qua pro nobis ipse est immolatus. Hac die Dominus Ierosolymam ueniens passioni se obtulit, decima uidelicet tunc die mensis, sicut ex euangelio perpenditur Ioannis. /409/
Ibi quippe habemus quod post resurrectionem Lazari, Iudaeis in mortem Domini iam omnino conspiratis, ipse Dominus iam non palam ambulabat apud eos, sed abiit in regionem iuxta desertum, in ciuitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. Deinde cum iam pascha proximum esset, uenit Bethaniam ante sex dies paschae, quasi ad uictimam uerus agnus accedens, capiendus in pascha ut immolaretur. Inde in crastinum ueniens Ierosolymam susceptus est hodie a turbis, et tamquam rex lsrael, et Dauid regius haeres recognitus et salutatus Quinto itaque die ante illud pascha Iudaeorum, hoc est hodie, qui decimus dies mensis huius, uenit rex in Ierusalem. Pascha enim celebiatui in quartodecimo die. Decimo autem uoluit ideo ingredi, quia ita praefiguratum erat in lege, ubi praecipitur:
Decimo die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
Et paulo post:
Et seruabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius. Immolabitque eum uniuersa multitudo filiorum Israel ad uesperam.
Decima autem die mensis primi, agnus qui in pascha immrolaretur domum introduci iussus est, quia Dominus decima die eiusdem nrensis, hoc est ante quinque dies paschae, in ciuitatem in qua pater etur erat ingressurus. Hanc igitur diem secundum mysterium legis competenter elegit, qua se, ut dictum est, offerret passioni, quam antea nonnunquam refugerat sese abscondendo, uel tentus a Iudaeis libere per medium eorum transeundo, uel fiequenter ab eis leclinando, quia nondum uenerat eius hora. Qua profecto die quo magis honorifice suscipi uoluit a turbis, et ingressus templum eiecit inde libere omnes uendentes et ementes, et mense nummulariorum, et cathedras uendentium columbas euertit, et his expulsis, accedentes ad eum caecos et claudos in ipso templo sanauit, eo amplius inuidiam peruersorum contra se commouit, ut quod iamdudum uoluerant perficere maturarent, et ab eo daretur facultas, in quibus praecesserat uoluntas. Ipse quippe est, qui ait:
Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam.
Nemo quippe uim ei facere potuit, ut tamquam inuitum et coactum occidere, uel etiam comprehendere posses. Ut autem maiori incitarentur inuidia, qui de morte Domini iam tractabant, et Deo magis indignarentur, quo amplius eum honorari uiderent, tantum sibi honoris hodie permisit exhiberi, quantum nulli regum legimius exhibitum. Ut enim de diuinis laudibus taceamus, et ramos uel frondes quos in uia sternebant praetereamus, quam mirabilis fuit illa singularitas honoris, qua plurima turba sub pedibus uilium iumentorum prosternebant uestimenta, nec pedibus illis, quibus ipsa Dominunr baiulabat, contingi tolerabant! In quo nec modicum aduertendum est mysterium. Quibus enim caelestis praesidet diis nequaquam terram suis contingunt /410/ pedibus, quis quorum desiderium conuersatur in caelis, eorum affectus non adhaerent terrenis; nec animos suos deiiciunt in caducis, qui sursum Christum quer entes solis inhiant aeternis. Quos ut imitari possimus, rogamus te, Domine Iesu, ut nos quoque tua facias iumenta, quibus in fidem et regendo digneris praeesse, Saluator mundi, cui dicitur in alio psalmo:
Homines et iumenta saluabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus.
Amen.
-----------------------------------------------------------------------