IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[08]
Erat autem spelunca et lapis superpositus, et ait Iesus: Tollite lapidem... etc.
Miserationes Domini uniuersis operibus eius Psalmista praeferens ait:
Et miserationes eius super omnia opera eius.
Miserationum itaque Domini recordantes, tanto hinc eum amplius glorificare debemus, quanto haec eius opera caeteris praeesse, et magis necessaria nobis cognoscimus esse. Unde et a turbis hodie meruit honorari, maxime quod moerentium sororum Lazari miseratus, suscitatum eis reddidit fratrem iam in monumento quatuor dies habentem. Ut enim Ioannes scribit, propter hoc hodie turba ei obuia uenit, quoniam hoc audierant factum. Ad quod tamquam hodiernae festiuitatis originem oculos mentis reducentes, tanto diliger tius eius mysterium intueri debemus, quanto haec magna Domini misericordia maiorem tribuit peccatoribus consolationem. Tres quippe mortuos a Domino legimus suscitatos, quibus uniuersa peccatorum genera doctores nostri dixerunt figurari. Suscitauit enim filiam archisynagogi adhuc in domo iacentem antequam fores efferretur. Suscitauit filium uiduae extra portam ciuitatis Naim iam deportatum. Suscitauit et hunc, de quo nunc nobis sermo est, uidelicet Lazarum, cum iam in monumento quatuor dies haberet. Unde et quatriduanus mortuus dicitur. Tres igitur isti mortui tria peccantiumr genera signant, qui per praesentiam diuinam inspirante gratia reuiuiscere dicuntur: et felicius isti a morte animae, quam illi a morte corporis per Dominum suscitantur.
Puella quidem mortua, quae adhuc in domo tenehatur clause quando est suscitata, /411/ illos significat peccatores, quorum peccata mente tantum concepta, nondum per operationem exterius sunt progressa. Iuuenis autem extra portan delatus eos significat, quorum peccata iam in effectum proruperunt, ut uideri iam ab omnibus possint. Lazarus uero, non solum sepultus uerum etiam quatriduanus, eos significat, qui longa consuetudine peccandi magna peccatorum mole premuntur, et diuinae consuetudinis exemplo, altos etiam corrumpunt: unde et foetere dicuntur. Tres itaque mortes animae, tres isti mortui, ut diximus, designant: peccatum scilicet cogitationis, hoc est contemptum Dei adhuc in mente latentem, nondum progressum in operationem; et peccatum operationis, hoc est, iam per operationem apparens, atque peccatum consuetudinis, et iamdudum in operatione habitum. Haec tria genera peccatorum tamquam tres animae mortes in capite I psalmi a beato uiro dicuntur remoueri, cum talis ipse describitur, qui non abierit in consilio impiorum, non steterit in uia peccatorum, non sederit in cathedra derisorum. At quondam resurrectio Lazari ad praesentem, ut diximus, solemnitatem maxime pertinere dignoscitur, mysterium eius sermo noster ut coepimius prosequatur. Quod ut faciat diligentius, paulo historia altius replicetur.
Refert itaque Ioannes, quod, cum facta essent encaenia in Ierosolymis, et ibi esset Dominus Iesus, et quaererent eum Iudei apprehendere, exiit de manibus eorum, et abiit iterum bans Iordanem, ubi fuerat Ioannes baptizans, et mransit illic. Et tune, Lazaro iam languente, miserunt ad eum sorores eius Maria et Martha, dicentes:
Domine, quem amas infirmatur.
Quo audito, mansit Dominus in eodem loco duobus diebus. Deinde, cum dixisset discipulis Lazarum inter im mortnuum esse, uenit Bethaniam cum ipsis, et inuenit Lazarum quatuor dies iam in monumento habentem. Et suscitaturus mortuum, peruenit ad sepulcrum.
Erat autem (ut diximus) spelunca et lapis superpositus ei.
Ut ergo tulerunt lapidem, uoce magna clamauit Iesus:
Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes et menus institis, et facies illius sudario erat ligate. Dicit eis Iesus:
Multi ego ex Iudaeis, qui uenerant ad Mariam, et uiderant quae fecit, crediderunt in eum. Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Iesus. Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium, et dicebant:
Quid facimus? quia hic homo multa signa facit. Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum... etc.
Ex quo profecto liquet, ex hoc denique miraculo aduersus Dominum Iudaeos maxime commotos fuisse, et in eius nece ex tunc praecipue conspirasse: tamquam eum occidendo possint delere, per quem mortuos /412/ nouerant suscitatos esse, quasi mortuus non posset resurgere post triduum, qui quatriduanum suscitauerat Lazarum. Cuius quidem resuscitatio tanto diligentius descripta est ab euangelista, quanto plenius nostrae salutis continet mysteria, quos quotidie diuina misericordia felicius, ut diximus, resuscitat a morte animae, quam tunc et semel Lazarum a corporis morte. Lazarus quippe, ut diximus, iam sepultus, et quatriduanus mortuus, illum significat peccatorem, qui longa consuetudine peccati interim deiectus est in profundum, ut in illo profundo tamquam in sepulcro putrescat quatriduanus, nec se tantum perimens, uerum etiam alios exemplo quasi foetore quodam suae putredinis corrumpens. Unde et bene foetere describitur quasi quatriduanus. Quatuor enim dies quos in monumento habuit, uniuersitatem peccatorum exprimunt, quibus quisque pessimus est inuolutus, tamquam in illo profundo uitiorum sepultus, de quo scriptum est:
Peccator cum in profundum uitiorum uenerit, contemnet
quia cum in longa perstiterit consuetudine peccandi, quae iam ei facta est quasi altera natura, graui iugo ipsum deprimit, salutiferas fidelium exhortationes uel diuina monita respuens contemnit. Unde ipsi necessarium est, ut pro illius obstinatione deuotio fidelium intercedat, ut interuentu eorum diuina gratiae respectum assequatur, quo illi poenitentiae gemitus inspiretur, et conuersus saluetur. Unde bene pro fratre Lazaro sanando sorores eius interuenerunt, eius infirmitatem Domino nuntiando. Quem ad subueniendum inuitantes, satishoc esse consuerunt, ut Domino nuntiarent amici sui mortem, et propriam de infirmitate fratris desolationem. Sic enim mandantes dixerunt:
Domine, ecce quem amas infirmatur.
Nec addiderunt: Veni et cura eum; nec tam orando quam nuntiando quod uolebant postulauerunt. Satis enim crediderunt Domino nuntiare anxietatem amici sui, atque suam; tamquam illud prouerbium attendentes:
Amicus et medicus in necessitate probantur.
Unde satis aestimauerunt amicitiam fieri cum dicunt:
Ecce quem amas.
Magna fiducia earum in hac sua petitione plurimum nos confirmat, ut nihil haesitantes a Domino necessaria constanter postulemus. Interueniunt pro infirmo nondum mortuo, quia uiuis adhuc, non defunctis supplicatio fidelium proficit ut salubrem poenitentiam habeant.
In Maria et Martha uniuersi fideles comprehenduntur, tam contemplatiuae scilicet uitae quam actiuae. Quarum orationes dum sibi coniunguntur, facile pro aliis quoque impetrant quae illi non merentur. Et notandum quod, adueniente Domino Bethaniam, Martha occurrit illi. Maria autem domi sedebat. Ex quo diligenter actiuorum et contemplatiuorum uita describitur. Actiui quippe sunt, qui circa proximi causam maxime occupati, temporalia bona procurant, ut habeant unde tribuant /413/ necessitatem patienti; et in exterioribus actionibus laborantes, illa implent opera misericordiae, de quibus illis Dominus dicturus est:
Esuriui, et dedistis mihi manducare... etc.
Contemplatiua uero est uita, quae amore Dei uehementer succensa, tanto sincerius ei uacat, et in eius contemplationem, et status supernae uitae oculos meritis perfectius erigit, et eo magis in hac speculatione suspense delectatur, quanto a curis saeculi amplius remote quiescit. Martha itaque tanquan in exteriori administratione occupata, Domino uenienti statim occur rit, Maria uero domi sedens quiescit, nequaquam istis uisibilibus intenta bond, sed supernis inhians gaudiis, quae nec oculus uidit, nec auris audiuit. Quam etiam euangelista in tantum quietem suam amare describit, ut nequaquam de domo egressa, nisi a Domino prius uocata, cum ei uidelicet Martha diceret:
Nonnunquam uiri contemplatiui de secreto intimae quietis, Deo inspirante, coguntur exire, et populo illo postulante, curis implicantur ecclesiasticis, sicut in beato factum est Martino. Quanto autem contermplatiuorum maior religio feruentiori studio adhaeret Deo, tanto Mariae deuotionem euangelista magis commendans ait:
Maria autem, cum uenisset uhf erat Iesus, uidens eum, cecidit ad pedes eius. Et dixit ei: "Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus." Iesus ergo, ut uidit eam plorantem, et Iudaeos qui uenerant cum ea plorantes... etc.
Nequaquam enim Martha, quae Domino prior occurrerat, uel ad pedes eius adorando prostrate, uel super fratre dicitur lacrymata. Prior ad Dominum Martha uenit, quondam actiua uita licet in meritis sit posterior, naturaliter tamen in ordine temporis est prior. Ut enim beatus meminit Gregorius a minimis quisque inchoat, ut ad maiora perueniat. Et imperfectior actiuorum uita quaedam est fidelium inchoatio, in qua se prius exerceant, quam ad perfectionem contemplationis conscendant.
Quod uero Dominus Lazarum suscitaturus infremuisse spiritu, et seipsum turbasse dicitur, hoc in seipso exhibuit quod misericorditer in nobis agit. Quo enim quisque poenitens maiora commiserit, magis horrore gehennae infremere ac turbari cogitur de peccatorum quorum magnitudine. Hic uero qui quatriduanus mortuus dictus est, per hos quatuor dies, quos iam in morte habuerat, omni peccatorum genere contamirratus fuisse innuitur. In eo quippe tam cogitationis quam operationis peccatum praecedens in consuetudinem uenerat, et tandem altos per exemplum corrumpendo, in morte pariter tam aliorum quam propria consummatum erat, primo, ut dictum est, in cogitatione, secundo habitum in opere, tertio dictum in consuetudine, quarto in aliorum corruptione. Quod uero Dominus interrogat:
Ubi posuistis eum?
tamquam ignorans sepulcri locum; hoc /414/ nobis insinuat, tales maxime a Deo ignorari, quorum opera magis improbat, iuxta illud quod reprobis ait:
Primo lapidem praecipit tolli qui mortuum premit, ut sicut mortuus resurgere possit; quia talibus, ne de magnitudine peccatorum desperent, indulgentia Euangelii magis est praedicanda, quia dictum est adulterae:
quam legis in lapide scriptae duritia in contaminationem inducenda. Hic itaque longa consuetudine peccandi detentus, et prauae consuetudinis iugo grauiter depressus, atque in tantum libero arbitrio in ipso iam debilitato, ut non solum ad eum surgere non posses, ut eum requireret, sed nec pro se orare satageret; uenit ad eum misericors Dominus, cum ei gemitum poenitentiae inspirat, et uiribus omnino destitutum erigat aegrotum. Ad quem uoce magna clamans:
ipso clamore insinuat, quam longe remotus hic ab eo absistat. "Veni fores" inquit, hoc est, per temetipsum culpam, quae est in mente, propala confessione, et spiritali medico uulnus ostende, a quo suscipias cataplasma medicinae. Vocat Dominus Lazarum, cum peccatori salubris poenitentiae inspirat gemitum. In quo quidem gemitu mortuus reuiuiscit, quia mors animae, quod est peccatum, per eum abscedit. Quippe qua hora peccator ingemuerit peccatum suum, saluus erit. Et quia post poenitentiam confessio restat peccati, uocatus Lazarus foras exit, dum se poenitens per confessionem peccatorum prodit, et de profundo uitiorum tamquam de sepulcro surgit.
Sed quia hic talis excommunicari meruerat, et ab Ecclesia expulsis uinculis anathematis adhuc religatus erat pro tam manifestis criminibus suis, procedere dicitur ligatus pedes et manus, et sudario faciem inuolutus. Quislibet excommunicatus a praelatis, qui iam per poenitentiam et confessionem Deo sit reconciliatus, tamen ab ipsis Ecclesiae ministris anathematis uinculis est absoluendus; ut satisfactione per acta, consortium ei reddatur fidelium ab ipsis per quos fuerat exclusus. Pedes et manus ligatos habet, cui adhuc introitus Ecclesiae non est concessus, ut satisfactionis opera sint iniuncta, quae pro qualitate uel quantitate peccatorum a praelatis sunt imponenda: ut sicut non est liber ad incedendum quo uoluerit, ita nec ad operandum quod ipse decreuerit. Qui enim diu male uiuendo abusus est potestate sua, iam non proprio, sed alieno quod deliquit corr igere dehet arbitrio, nec iam sui iuris est in talibus agendis, sed alieni. Faciem quoque inuolutam habet, quia ante satisfactionis impletionem deuotio poenitentis, et uerus poenitentiae gemitus non potest cognosci. Per faciem quippe, qua quisque cognoscitur, notitia designatur. Faciem itaque poenitentis inuolutam aperiunt, qui eius institute satisfactione, ipsius, ut dictum est, deuotionem cognosci /415/ faciunt, et reddendo ei Ecclesiam tamquam fidelem eum recognoscunt, qui eum habebant prius tamquam incognitum, et sicut ethnicum uel publicanum. Soluunt itaque discipuli resuscitatum a Domino, et liberum ire sinunt, qui prius extra Ecclesiam fuerat relegatus, dum introitum Ecclesiae, et consortium fideliurr ei reddunt, et in arbitrio eius proponunt quocumque uitae tramite uelit ad Deum tendere, et quibus operibus id possit eligere. Et oc est quod eis Dominus ait:
Ecce Dominus mortuum corporaliter suscitando, discipuli suscitatum soluendo, multum meliorem tam suscitationem, quam solutionem iustitiae nobis proponunt, prout exponendo prosecuti sumus.
Illud semel miraculum Dominus egit in corpore, quod multo felicius in animabus poenitentium agit quotidie. Reddidit Lazaro uitam, sed rursum morituro temporalem. Tribuit poenitentibus uitam, sed sine fine mansuram. Illud mirabile in oculis hominum, sed istud maximum iudicio fidelium. Quo uero maius, eo appetendum amplius. Scriptum est hoc de Lazaro, non ipso Lazaro sed pro ipso, sed nobis et pro nobis.
Quaecumque, inquit Apostolus, scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.
Semel uocauit Dominus Lazarum, et suscitatus est a morte corporali. Saepius nos uocat, ut melius resurgamus a morte animae. Semel ei dixit:
et statim prodiit ad unum Domini praeceptum. Quotidie nos Dominus per Scripturam inuitat ad confessionem, hortatur ad emendationem, promittit uitam quam dare paratus est nobis, qui mortem non uult peccatoris. Negligimus uocantem, spernimus inuitantem, contermnimus promittentem. Inter Deum et diabolum tamquam inter patrem et hostem constituti, paternis monitibus ad uitam hostiles praeponimus ad mortem.
Non ignoramus, inquit Apostolus, astutias Satanae
astutias, inquam, illas eius maxirmas, quibus nos ad peccatum inducit, et ab emendatione retrahit. Peccatum suggerens, duobus nos exuit, quibus illi maxime potest resisti, timore scilicet ac pudore. Quod enim uitamus, aut timore cuiusque damni, aut reuerentia pudoris dimittimus. Honesti quippe uiri plusquam rerum cauent detrimentum, sicut e conuerso inhonesti faciunt. Cum ergo Satanas quemlibet ad peccatum impellit, facile hoc efficit, si primo illum timore, ut diximus, et pudore priuauerit. Cum autem id effecerit, eadem ei reddit quae prius abstulit, ut sic eum a confessione retrahat, et in peccato suo mori faciat. Tunc ei latenter susurrat in animo: Leues sunt sacerdotes, et difficillimum est compescere linguam. Si hoc uel illud talibus confitearis, secretum esse non poterit: et cum in notitiam uenerit, imminebit periculum, uel incurres famae detrimentum, uel damnum /416/ te sustinere, uel confundi necesse est ex uilitate. Sic misero diabolus illudens, cum ea primum ei abstulerit, quae per peccatum uitae debuit, eadem postmodum ei reddidit, per quae ipsum in peccato detinere possit. Timet captiuus temporale, non animae damnum. Erubescit homines, contemnit Deum. Pudet hoc in notitiam hominum uenire, quod non puduit eum in conspectu Dei et totius curiae supernae committere. Formidat humanum iudicium, qui non ueretur diuinum. De quo Apostolus ait:
Horrendum est incidere in menus Dei uiuentis.
Et per semetipsam Veritas:
Nolite, inquit, eos timere qui occidunt corpus, animae uero non habent quid faciant; sed potius timete eum qui potest corpus et animam mittere in gehennam.
Sunt animae morbi, sicut et corporis. Et ideo diuina pietas medicos utrisque sana dis praeuidit. Ipse quippe Dominus Iesus se spiritalem medicum appellans, ait:
Non est opus ualentibus medico, sed male habentibus.
Huius locum sacerdotes in Ecclesia tenent, quibus tamquam animarum medicis peccata confiteri debemus, ut ab eis satisfactionis cataplasma sumamus. Qui mortem corporis timet, qualicumque corporis per te patiatur quantumque secreta, quantumlibet obscena, medico reuelare, et ad curandum exponere non differt. Quaelibet dura, quaelibet aspera sustinet, ut mortem differat, non euadat. Quidquid pretiosum habet, dare non dubitat, ut ad modicum mortem hanc corporalem depellat. Quid ergo pro morte animae faciendum est, quantumcumque sit grauissima, sine magno labore, sine magnis sumptibus imperpetuum medicari potest. Nos ipsos Dominus, non nostra quaerit, nec nostris indiget qui omnia praebet. Ipse quippe est, cui dicitur:
Apud eum quisque tanto maior est, quanto apud se per humilitatem minor. Tanto magis iustus, quanto proprio iudicio magis reus. Tanto amplius ibi nostra tegimus, quanto hic ea promptius per confessionem propalamus. Ab hac itaque, fratres, nos retinentes, attendamus quod scriptum est:
Est confusio adducens gloriam, et est confusio adducens peccatum.
Et rursum:
Veniensque Babylonem, ibi liberaberis.
Confusio quippe duplex est erubescentiae Alter a quidem salubris, cum erubescimus nos turpia commisisse in conspectu Dei. Altera lethalis, cum magis homines quam Deum uerentes ad confessionem uenire nos pudet: uel quotiens aliqua humilia propter Deum agere recusamus, ne uiliores apud stultos habeamur. Haec profecto confusio est adducens peccatum, quia ne uilescamus hominibus, uilescere Deo sustinemus. Illa uero confusio ueram nobis acquirit gloriam, qua uilescere hominibus non refugimus, ut gloriosi Deo effrciamur, et magni diuino /417 uerius quam humano iudicio simus. Ad hanc utique Babylonem, id est confusionem laudabilem cum peruemerimus, ut de peccato scilicet erubescamus, ab ipso statim liberabimur, parati iam ad confessionem, et condignam satisfactionem. Unde et Psalmista:
Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor aduersum me iniustitiam meam... etc.
Delictum meum cognitum Deo facit, qui uicario eius locum ipsius in Ecclesia tenenti confiteri peccatum nequaquam erubescit. Sicut enim ipse in membris suis persecutionem sustinere uel beneficium suscipere se testatur, dicens:
Saule, Saule, quid me persequeris?
et:
Quod uni ex minimis meis fecisti, mihi fecisti
ita et in uicariis suis sacerdotibus cognitum sibi fieri peccatum dicit. Quod statim Psalmographus exponens adnectit:
Et iniustitiam meam non abscondi
hoc est, non solum opera, uerum etiam meritis nequitiam in confessione accusans.
Dixi: Confitebor aduersum me iniustitiam meam Domino.
Hoc est, stabiliui apud me, ac deliberaui iniustitiam meam confiteri sacerdoti. Confitebor, inquit, aduersum me, nullum alium in me inde accusans. Sunt enim nonnulli, qui in sua confessione, ut suam minuant culpam, alios magis trahunt in culpam, dicentes, ad ea quae commiserunt ab aliis se inductos et quasi compulsos, siue diabolo, seu hominibus. Qualis quidem illa confessio fuit, cum ille in uxorem, illa in serpentem culpam retorquens, se magis excusare quam accusare uidebatur. Unde et statim debitae poenae sententiam excipere meruerunt. Iustus uero, qui sicut scriptum est, in primordio accusator est sui, quo se amplius accusat, eo se magis apud supremum ac misericordissimum Iudicem excusat; et ueniam impetrat se accusando, qui poenam incurreret se excusando. Ut enim Tullius in Rhetorica docet, confessio peccati, quae a iudicibus poenam institutam suscepit, apud superiorem senatus potestatem indulgentiam potest assequi. Iudices quippe a superiori potestate instituti, et legibus iurati, poenae sententiam non habent relaxare, sed inferre. Superior autem potestas, cuius est tam legem promulgare quam iudices imstituere, in arbitrio suo habet rigorerm legis temperare, et poenas institutas misericorditer relaxare. Non enim super se habet potestatem quam metuat, ut non libere misericordiam cui decreuerit impendat. Quanto magis summa illa caelestis potestas, quae de misericordia illa caelesti nos consulens ait:
Euntes discite quid est: Misericordiam uolo, et non sacrificium, et iustitiam Dei plus quam holocausta.
Iustitiam Dei quasi propriam eius dicit, quam ipse sibi, quod maxime suum est, et eum specialiter decet, reddit: tum ipse uidelicet misericordiam /418/ impendit, quia maxime glorificandus est a nobis. Unde et idem propheta:
Et miserationes, inquit, super omnia opera eius.
Cum autem praemisisset:
Dixi: Confitebor aduersum me... etc.
statim quasi Deo sibi apparente et appropinquante, sermonem ad eum conuertit, et gratias agens dixit.
Et tu remisisti impietatem peccati mei.
Quisquis enim iam paratus est ad confessionem, et suscipiendam inde peccati satisfactionem, ex hoc statim suo proposito ita reconciliatus est Deo, ut si aliquo casu praeuentus hoc implere praepediatur, nequaquam de eius salute sit desperandum, cum in eo non remanet quod totis appetit desideriis.
Pro hac scilicet impietate remittenda sanctus etiam quilibet orat, tanto minus de se praesumens, quanto magis est humilis, et de se amplius sollicitus, attendens semper quod scriptum est:
Beatus homo qui semper est pauidus.
Orat, inquit, in tempore opportuno, et orationi congruo, hoc est, in praesenti uita tentationibus et ignorantiis plena. Unde et illa est exhortatio apostolica:
Qui etiam cum maximis praemineret uirtutibus, nec quid in se accusaret, conscientia eius reperiret, nequaquam tamen in hoc se iustum esse censuit, qui iniudicio sui errare potuit.
Sed neque meipsum, inquit, iudico
hoc est, in nullo propria me arguit conscientia;
sed non in hoc iustificatus sum
hoc est, iustus esse ideo dicendus non sum. Ut enim Salomon ait:
Stultorum infinitus est numerus, et est uia quae uidetur homini iusta: nouissima autem eius deducunt ad mortem.
Et rursum:
Quis poterit dicere: Mundum est cor meum, purus sum a peccato?
In multis enim offendimus omnes. Denique quicumque infidelitate permanent, hoc eis accidit per errorem.
Qui autem, ait, iudicat me, Dominus est.
Ac si diceret: Ille in iudicio mei non errat, et qualis sim ueraciter pensat, cuius oculis omnia nude sunt et aperta. Quod si uiri sancti tanto minus de se praesumunt, quanto hum iliores fiunt, nec pro seipsis, quamuis iusti sint, orare desistunt: quid nobis miseris faciendum est, quibus tanto amplius fi equentanda est oratio, quanto nos magis recognoscimus reos? Tanto sollicitius ire Dei est placanda, quanto contra nos eius indignatio magis est accensa? Quibus, ne quis forte desperet de uenia, resuscitatio praedicta Lazari in exemplo mystico est proposita. Vocatus a Domino, statim est uiuificatus. Viuificato dictum est ut prodiret, nullaque est more retardatus. Progressus fores, et adhuc ligatus, confestim a discipulis est absolutus.
Oremus itaque, fratres, Dominum, ut quod tunc in corpore mortuo est actum, ipse compleat felicius in nostris mortuis animabus. Ipse per internam inspirationem /419/ uerum poenitentiae gemitum immittat, quo poenitens uiuificatus a morte animae resurgat. Ipse nos omni deposito pudore, ad confessionem promptos efficiat, qui hoc unum erubescere debemus, ne quid turpe in oculis eius committamus. Ipse per Ecclesiae ministros ita nos absoluere dignetur, ut nullis deinceps peccatorum uinculis constringi mereamur. Ipse nos de peccatis ita hic satisfacere concedat, ut quid in futuro puniendum sit, iudex ipse districtus non inueniat, spes rostra, salus nostra, cuius honor et imperium tam finem ignorat quam principium. Amen.
-----------------------------------------------------------------------