IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[09]
Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani. Columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum. Media caritate constrauit propter filias Ierusalem.
Ferculum hoc loco a ferendo, id est portando, uehiculum dicitur, quasi lectica potentium uel infirmorum, qua molliter deferantur. Ligna Libani, duo ligna sunt crucis. Libanus quippe candidatio interpretatur. Ligna itaque crucis, ligna sunt candidationis et emundationis nostrae: quia in illis uerus immolatus est Agnus, cuius sanguine a peccatis mundati sumus. Unde et Apocalypsis ita meminit:
Hi sunt qui lauerunt stolas suas et dealbauerunt eas in sanguine Agni.
Haec ligna Libani, ex quibus dominica crux fuit composite cedrina; et ob hoc imputribilia esse dicuntur. Unde Hieronymus in Cantico Canticorum:
Ferculum crucis secundum historiam de lignis Libani cedrinis factum est.
Quid autem per haec imputribilia ligna, nisi dominicae passionis per pes memoria in cordibus fidelium est expressa? Quam praecipue nobis Dominus commendans ait:
Hoc facite in meam commemorationem.
Et Apostolus:
Quotiescumque, inquit, manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec ueniat.
Haec Domini passio dum per praedicatores annuntiatur, quasi quodam ferculo atque uehiculo crucis uerus Salomon per mundum defertur.
Crux itaque duobus lignis composita, uehiculum est Salomonis. Qui dum crucifixus praedicatur, in ipsa cruce tamquam uehiculo, ut dictum est, quodam ubique /420/ circumfertur. Hoc uehiculum ipse sibi Salomon fecit, qui bonis operibus Iudaeos in inuidiam accendens, ipsos ad hoc commouit ut eum crucifigerent. Quod nequaquam factum est per illorum coactionem, sed tantummodo per eius praemissionern, atque optimam ipsius dispensationem. Ipse quippe est qui ait:
Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam.
Et rursum:
Potestatem habeo ponendi animam meam... etc.
Ferculi columnas ipse idem fecit argenteas, quae sunt apostolieae praedicationis eloquia, et de ore ipsius accepta docunrenta. De quibus eloquiis Psalmista praedixerat:
Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum.
Casta eorum praedicatio dicitur, quia sicut unus eorum dicit, non erant adulterantes uerbum Dei, quia praedicationem suam gratis impendebant: non spe alicuius terreni lucri uendere intendebant, nec se in pretio more adulterarum siue meretricum ponebant. Argentea dicuntur apostolicae praedicationis uerba, quia claritatem habent intelligentiae, non obscuritatem uelaminis, sicut lex et prophetiae, quae mysticis magis quam apertis utuntur uerbis. Haec tamquam columnae ferculum sustentant, et dominicam crucem corroborant, dum passionis dominicae crucis uirtutem annuntiant. Et quod dicunt eduxerunt. Unde hene per excellentiam eloquia dicuntur, quasi extra caeteras sacrae doctrinae locutiones, quibus sunt ex utilitate longe commodiores. Omnis quippe locutio ad intelligentiam est accommodate, et propter eam in auditore faciendam etiam reperta, et ad hoc unum institute. Quaelibet itaque uerba quo intelligibiliora sunt, et ita quod debent magis efficiunt, caeteris utique praeponenda sunt.
Sicut autem apostolicae praedicationis uerba columnas ferculi diximus, sic et ipsos ex uirtute uerborum quorum, uel gratia miraculorum eis collata, qua corroborant sua dicta, columnas nouimus appellatas. Unde et unus eorum, nomen cuius supra meminimus, Galatis scribit:
Iacobus, et Cephas Ioannes, qui uidebantur columnae esse.
Reclinatorium dicitur, non lectus in quo iacendo moriamur, sed loculus quidam in quem se reclinando qui sedent paululum quiescendo se refouent, et fatigatos se ad horam recreant. Reclinatorium igitur in ferculo a Salomone praeparatum, somnus est dominicae mortis in cruce, de quo scriptum est:
Et inclinato capite, tradidit spiritum.
Hic somnus sicut uelociter aduenit, ita et uelociter transiit. Scimus quippe Dominum hora sexta crucifixum, circa nonam expirasse, et Pilatum miratum fuisse quod tam celeriter obierit, antequam latrones fractis cruribus mori cogerentur. Velox quoque ad transeundum iste somnus fuit, quia cito Dominus resurrexit. Quasi ergo in reclinatorio Dominus obdormiuit, quia mortis somnum uelocem et transitorium /421/ habuit. Somno, qui maxime fessos recreat, mors fidelium comparatur, qui quanto amplius hic pro Deo laborauerunt, ad maiorem requiem moriendo transire meruerunt. De hac igitur dormitione et matura eius resurrectione Psalmista in eius persona praedixerat:
Ego dormiui, et soporatus sum, et exsurrexi.
Dormit fidelis et separatur, quia moriendo ad illam requiem transit, qua maxime oblectatur, et eo iam Dei uisione fruente, summum desiderium ipsius impletur. Unde et Hieronymus de praedicta Christi dormitione ait:
Dormire Dei est, cum unigenitus Patris in assumpta carne mori pro nobis dignatus est. Quibus mors recte dulcis somnus praedictus est, ipso dicente per Ieremiam: "Ideo quasi ex somno excitatus sum, et uidi, et somnus meus dulcis est mihi."
Aureum dicitur declinatorium Salomonis, quia cum sit pretiosa mors sanctorum in conspectu Domini, pretiosissima dicenda est Christi, quem non solummodo sanctum, uerum etiam constat esse Sanctum sanctorum. Quanti quippe pretii mors illa est dicenda, quae in nostrae redemptionis pretium data, uitam omnibus emit, et paradisi ianuam aperuit? Unde bene hoc singulare pretium excellentiori metallo est comparatum, ubi reclinatorium est descriptum aureum.
Ad quod denique reclinatorium ipsius, Salomon purpureum aptasse memoratur ascensum: et horum media, tam reclinatorium scilicet quam ascensus purpurei, interposita caritate constrauisse, et tamquam haec sibi coniunxerit illius interpositione. Ascensus iste purpureus ad illud reclinatorium iam in Christo completunr, nobis etiam ab ipso est factus; cum per eius exemplum et exhortationem malis resistimus usque ad sanguinis effusionem, et sic tamquam purpureum ascensum ad supernae quietis, quo iam ille praecessit, peruenimus reclinatorium. Sed quia humanae infirmitatis non est, mortem excipere, sed naturaliter fugere, caritate media hic ascensus et illud reclinatorium sibi coniunguntur, quia nullus hominum in tanto agone persisteret, ut illuc perueniret, nisi caritas, quae "omnia suffert, omnia sustinet," interueniret. Denique cum adiungit propter filias Ierusalem hunc ascensum ad reclinatorium fieri, uel media eorum caritate consterni, patenter innuit per hanc caritatis interpositionem, hoc tam arduo ascensu illuc conscendere nostram infirmitatem. Quod enim filias dicit potius quam filios, ex infirmiori sexu humanam exprimit imbecillitatem. Sicut filiae Babylonis animae intelliguntur reprobae, sic filiae Ierusalem electae. Duae quippe sunt istae ciuitates Dei et diaboli, quarum haec in malo, sicut illa generat in bono
Potest etiam quod dicitur "media caritate" accipi intransitiue: ad eumdem casum, scilicet ablatiuum, sibi sociantur substantiuum et adiectiuum. Et tunc quidem ita est legendum, quod illum ascensum purpureum media caritate constrauit, dum eius uidelicet /422/ gradibus eam interpositam inseruit. Tres quippe sunt gradus, quibus ad supernae quietis reclinatorium conscenditur: fides uidelicet, caritas, et spes. Primus itaque gradus fides est, secundus caritas, tertius spes habetur. Non enim recte speranda est illa felieitas, nec de ea confidendum, nisi cum eam ex caritate meruerimus: nec caritas haberi potest, nisi fide praeeunte, tamquam omnium bonorum fundamento. Caritas ergo his duobus extremis gradibus quasi media inseritur, quia de fide ad caritatem, de caritate ad spem, ut diximus, est procedendum. Quod quidem est ascensum illum purpureum media caritate consterni.
His igitur praemissis de illo sancto ferculo Salomonis, et reclinatorio aureo, et ascensu purpureo, filiabus Ierusalem per Christum praeparato, ipsae filiae consequenter inuitantur egredi ad uidendum ipsum Salomonem in diademate suo. Sic quippe subinfertur:
Egredimini, filiae Sion... etc.
Ut enim in agone passionum uiriliter pro Christo persistamus, ipse semper prae oculis est habendus, et eius passio nobis semper esse debet in exemplo ne deficiamus. In cuius uidelicet passionis reeordatione, ipse corporis et sanguinis sui sacramenta frequentari praecepit in Ecelesia, unde et Apostolus:
Dominus, inquit, Iesus qua nocte tradebatur accepit panem, et gratias agens fregit, et dixit: "Hoc est corpus meum quod pro uobis tradetur. Hoc facite in meam commemorationem." Similiter et calicem: "Quotieseunque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec ueniat."
Sed quid prodest nobis hoc in nostram reducere uel aliorum memoriam, nisi sic ei compatiamur, sicut idem dicit apostolus, ut et conglorificari resurgendo mereamur? Alioquin illud terribile iudicium incurremus, quod ipse consequenter adnexuit, dicens:
Itaque qui manducauerit uel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini.
Per ascensum, ut dictum est purpureum condescendendum nobis est ad reclinatorium aureum; quia nisi communicemus passioni Christi, participes non erimus suae resurrectionis. Quod ut eo trahente possimus, ipse manum porrigat, qui ut conscendamus inuitat. Amen. /423/
-----------------------------------------------------------------------