Petrus Abaelardus
Sermones

SERMONES AD VIRGINES PARACLITENSES

[10]                                           IN EADEM DIE

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[10]

 

                                        IN EADEM DIE

 

Egredimini, filiae Sion, et uidete regem Salomonem in diademate suo quo coronauit eum mater sua in die desponsationis illius, et in die laetitiae cordis eius.

 

Quo egredi admoneantur filiae Sion, ipse textus Cantici Canticorum ex illis quae praemissa sunt patenter insinuat. Cum enim dixisset:

 

Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani

 

atque ipsum miraculum quam mirabile fuerit diligente descripsisset, statim filias Sion egredi hortatur ad ipsum regem in hoc ferculo suo conspiciendum. Hae uero sunt ipsae, quas in proximo dixerat filias Ierusalem, cum ait:

 

Media caritate constrauit propter filias Ierusalem.

 

Quas tamquam ad conscendendum in ipsum ferculum admonens, iubet eas egredi, ut in ipso ferculo rege conspecto eius amore ad eum ascendere niterentur in ipsum eius feretrum, hoc est eius imitatione cr ucem eius tollendo, sicut ipsemet admonet dicens:

 

Qui uult uenire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me

 

hoc est, passiones sustinens me imitetur. Filiae itaque Sion, id est Ierusalem, non Babylonis, fideles animae sunt, quae ad ciuitatem Dei tamquam ciues pertinent, non diaboli. Has tamquam filias uera Ierusalem, hoc est mater Ecclesia Deo parit uel generat, dum eas praedicando instruit, uel baptizando regenerat. Unde et Apostolus tam matri quam petri se comparans ait:

 

Filioli mei, quos adhuc parturio, donec Christus formetur in uobis.

 

Et rursum:

 

Nam etsi multos habetis paedagogos, sed non multos patres. In Christo enim Iesu per Euangelium ego uos genui.

 

De hac matre nostra, cuius conuersatio in caelis est, et per desiderium semper sursum inhabitat, idem apostolus ait:

 

Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater rostra.

 

Huius itaque Sion praedictas filias Salomon exhortatur, egredi, ut uerum Salomonem nostrum, id est Christum, egressae mereantur uidere. Egressae, inquam, maxime de terrena conuersatione, ut in his tam sanctis diebus dominicae passionis per abstinentiam carnem macerantes, crucem eius tollamus: attendentes quod scriptum est, quia

 

Si compatimur, et conregnabimus. Qui enim dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulauit et ipse ambulare.

 

Mactantes in /424/ nobis uitia, nos ipsos praeparemus tamquam hostiam uiuentem et Deo placentem. Nemo enim ad eius hostiam, quae nunc generaliter, pascha imminente, uniuersis proponitur christianis, digne accedere poterit, nisi se ille prius talem, ut diximus, hostiam praeparauerit. Alioquin de mensa uitae mortem sumemus, et quasi pro cibo uenenum hauriemus. Unde et Apostolus Corinthiis ait:

 

Quicumque manducauerit panem, uel biberit calicem Dornini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini.

 

Idem ad Hebraeos:

 

Habemus, inquit, altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deseruiunt. Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes. Non enim hic habemus manentem ciuitatem, sed futuram inquirimus.

 

Altare nostrum altare Christi est, in quo sacrificium eius celebramus, immo ipsum in sacramento proprii corporis et sanguinis petri offerimus. De quo sancto altari edere non habent qui tabernaculo deseruiunt, quia de hoc tanto ac spiritali sacrificio digni sumere non sunt qui carnaliter uiuunt. Tabernaculum quippe dicit huius mortalis corporis, quod nunc habemus habitaculum, quod dissolubile est atque infirmum, sicut tabernacula, id est umbracula pastorum uel peregrinantium, quae non sunt firmae domus ac stabiles, sed molbiles, et ad modicum inhabitandae mansiones. Tabernaculo ergo deseruit, qui mortalis carnis concupiscentiis obedit. Regendum est corpus, et caro spiritui subiicienda, seruire potius quam dominari digna.

 

Quorum enim... etc.

 

Ac si aperte dicat: Bene dixi eos nequaquam sacrificio Christi dignos, qui tabernaculo deseruiunt, hoc est, carnalibus indulgent concupiscentiis. Hoc enim et in sacrificio ueteri, quod figura nostri fuit, Dominus praesignare decreuit, cum animalium corporibus extra castra in heremo crematis, purus eorum sanguis offeretur a pontifice in sancta sanctorum. Sanguis quippe, in quo maxime uita carnis consistit, iuxta illud Moysi,

 

quia anima omnis carnis in sanguine est,

 

bona fidelium uita uel anima est. Quod quidem per pontificem Christum, qui pro nobis interpellat, quasi sacrificium offertur in sancta sanctorum, quod est secundum tabernaculum, dum dignando efficitur, ut ad supernam mansionem assumatur, ubi pure et perfecta est sanctitas, pe sancta sanctorum srgnificata. Sed ut hoc fiat, necesse est prius in hac uita horum animalium corpora cremari extra castra: hoc est carnem affligi atque macerari zelo diuini /425/ amoris nobis sic extra castra positis, hoc est extra uoluptates carnis constitutis. Hae quippe uoluptates quasi quaedam castra uel carceres animae sunt, qui ipsam constringunt et comprimunt, ne se omnino erigat ad superna, et libere toto affectu surgat ad caelestia. Propter quod etiam significandum ipse noster pontifex passus est extra portam, hoc est extra septa Ierusalem, non intra: ut uidelicet significaret non aliquos per suum sanguinem sanctificandos atque redimendos, nisi qui, ut dictum est, extra castra positi, id est uoluptates carnis, ipsum imitarentur. Ad quod consequenter nos adhortans Apostolus, ait:

 

Exeamus igitur

 

hoc est, imitando eum sequamur, extra castra, ut determinatum est, facti: ut eum apprehendere possimus in supernis. Improperium hoc est pati, pro eo quaecumque probrosa uel turpia tolerare, sicut et ipse pro nobis nulla respuit perferre.

 

Non enim... etc.

 

Exeamus, inquam, ad eum, relictis castris, hoc est properemus ad ipsum peruenire per quaecumque aduersa, postpositis uoluptatibus carnis: quia non habemus in hac uita stabilem nransionem, nec ad hanc uitam creati sumrus, sed futuram, quae indeficiens est, apprehendere nitimur.

 

Quod igitur Apostolus hoc loco nostrum exire dicit, hoc Salomon superius nostrum egredi praesignauit, dicens:

 

Egredimini, filiae Sion... etc.

 

Tanquam si diceret: Egredimini mente semper ad eum conspiciendum, qui extra portam crucifixus pro uobis, uestrum factus est sacrificium. A nobis ad eum egredimur, cum abrenuntiantes propriis uoluptatibus, eius uoluntati nos dicamus, et eum imitando sequimur, qui Patri usque ad mortem obediens, ait:

 

Non ueni facere uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me.

 

Hoc utique modo crucem post Iesum portamus, quod de illo Simeone Cyrenaeo Lucas refert, cum usque ad mortem in eius obedientia persistere parati sumus, crucifigentes corpora nostra cum uitiis et concupiscentiis, sicut et Apostolus praecipit Simon quippe obediens interpretatur, qui post Christum crucem eius baiulans eos significat, qui per imitationem eo usque Christum sequuntur, ut consummatam obedientiam usque ad rnortes ei exhibere parentur. De qua profecto perfectione obedientiae etiam ipse Simoni Petro ait "Sequere me", ut uidelicet id quod ille Simon Cyrenaeus egit in ministerio, iste Simon Petrus Ecclesiae typum gerens consummaret in facto. Refert supra memoratus euangelista, quod Simone post Iesum crucem eius baiulante, sequ[eb]atur illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant, et lamentabantur eum. Non enim hic Simon solus per passionem Christum imitatur, uerum innumera fidelium multitudo tam in uiris quam in feminis per martyrium Christum sequitur, et ad Deum extra portam passum /426/ hoc modo egrediuntur. Quem et nos hodie egressum praesentamus, cum de urbibus, uel castellis, aut uillis, clerus pariter ac populus cum sanctuario crucem adorare procedunt in campo, ipsa uidelicet die qua primum in anno dominica recitatur passio. Qua quidem generali fidelium processione, tamquam ad Dominum extra portam passum egredientes, passionis ipsius nos memores esse profitemur, quasi eum prae oculis crucifixum pro nobis aspicientes. Ad quem utique aspectum admonemur cum dicitur, ut post egressum nostrum uideamus regem Salomonem in diademate, quo coronauit eum mater sua: mater, inquam, sua, hoc est Iudaea, de qua ipse natus est secundum carnem.

 

Diademate coronauit eum

 

hoc est, ad modum uictoris eum exaltauit, qui in ipsa morte maxime de diabolo triumphauit. De hac exaltatione in ipsa crucis suspensione, ipsemet Nicodemo ait:

 

Sicut Moyses exaltauit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis.

 

Legimus et a Iudaeis ipsum Dominum corporaliter spinea corona esse coronatum. Quod cum illi ad irrisionem et poenam intenderent, mysterium ignari gesserunt rei conuertendae in gloriam.  De qua et Psalmista dudum praedixerat:

 

Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius.

 

Quod quidem testimonium Apostolus prosequens, Hebraeis scribit:

 

Eum autem, qui in modico quam angeli minoratus est, uidemus Iesum per passionem mortis gloria et honore coronatum.

 

Scriptum quoque est in Ioanne, quia:

 

exiuit Iesus portans spineam coronam:

 

ut etiam iuxta litteram nobis ad eum sit exeundum, sicut praedictum est, in diademate suo uidendum.

 

Siue ergo coronatus, siue crucifigendus exire Christus memoratur, ut reprobatis Iudaeis, qui in eum ista commiserunt, gratiam suam praesignaret transituram in latitudinem gentium, ubi uidelicet crucifixionis salus, et exaltatio ipsius in acquisitione multorum populorum, uno Iudaeo reprobato, sese dilatauit. Unde et bene hodie ad crucem eius in campo adorandam procedimus, in hoc mystice demonstr antes, tam gloriam quam salutem de Iudaeis egressa esse, et in gentibus sese dilatasse. Quod autem postmodum reuertimur ad loca rostra, unde fueramus egressi, significat in fine mundi ad Iudaeos redituram gratiam Dei: quando uidelicet per praedicationem Enoch et Eliae constat eos conuertendos esse. Unde et Apostolus:

 

Nolo, inquit, uos ignorare, fratres, quia caecitas ex parte contingit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel saluus fieret, sicut scriptum est: "Veniet ex Sion qui eripiat et auertat impietatem /427/ a Iacob."

 

Unde et ipsum Caluariae locum, quo Dominus crucifixus est, nunc intra ciuitatem nouimus contineri, cum prius extra fuerit.

 

Coronauit, inquit, eum mater sua in die desponsationis illius.

 

Tunc enim magna iucunditas regibus exhiberi soles, quando, desponsatis uxoribus, solernnia celebrant nuptiarum. Dies autem dominicae crucifixionis quasi dies ei fuit desponsationis, quia tunc Ecclesiam ueraciter sibi quasi sponsam sociauit, cum eodem die animas fidelium ad inferos descendens, hoc in eis inde assumptis compleuit, quod latroni promisit dicens:

 

Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.

 

Haec itaque dies desponsationis dies laetitiae illi fuit, quando illud ad quod uenerat, et quod maxime in eius desiderio erat, in salute credentium compleuit.

 

Laetitiae, inquit, cordis eius

 

quia tamquam tristis in corpore fuit, in quo molestias doloris tolerauit: sed dum caro tristitiam doloris afferret de his quae inferebantur exterius, cordis, id est animae, summa exultatio erat inferius, de nostra scilicet salute, quam sic operabatur. Unde et cum ad crucifigendum exiret, bene mulieres super eum lamentantes compescuit, dicens:

 

Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super uos ipsas flete, et super filios uestros.

 

Tanquam si diceret: Non est propter me dolendum in his passionibus, tamquam hinc aliquod incurram damnum; sed potius uobis imminet super uos ipsas et filios uestros, grauissima uindicta, quae in me committuntur, plexuros. Sic et nobis, fratres, super nos potius quam super ipsum flendum est, quod ea uidelicet commiserimus ex culpa, quae ille tam grauiter portauit in poena. Sic de ipso gaudeamus cum ipso, ut de nostris doleamus offensis, quod huius siue seruorum reatus commiserit, quod innocens Dominus tantam poenam sustinuit. Ipse nos docuit flere nos ipsos, qui nunquam se flere legitur; sed non fleuit Lazarum suscitaturus, pro cuius suscitatione honor hodiernus est ei a turbis exhibitus. Fleuit et hodie cum a turbis exultantibus susciperetur, sicut Lucas meminit, dicens:

 

Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliueti, coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare Deum uoce magna, super omnibus quas uiderant uirtutibus, dicentes: "Benedictus qui uenit in nomine Domini, pax in caelo, et gloria in excelsis." Et ut appropinquauit, uidens ciuitatem fleuit super illam, dicens: "Quia si cognouisses et tu... etc."

 

Fleuit Lazarum, quem de refrigerio et sinu Abrahae reuocaturus erat aerumnis praesentis uitae. Flebat ruinam ciuitatis, nostra uidelicet damna, non propria. Utinam sic nos male nostra deplorare possemus sicut et ille, sic solliciti de nobis essemus sicut ipse! Qui de ipso laetamur tamquam de Saluatore nostro, cuius morte redempti sumus, super nos defleamus, qui quod ille tam grauiter plexus est commisimus. Egredientes itaque /428/ semper mente ad eum, ut diximus, et ipsum sic pro nobis coronatum memoriter intuentes, sequamur ipsum, crucem eius tollentes. Quod si iam in eo tempore non sumus ut pro eo mori cogamur, quotiens tamen nos pro ipso affligimur, crucem eius tollimus. Crux quippe a cruciando dicta est. Crucem eius tollimus, cum quaslibet aduersitates pro eo sustinemus, uel abstinentiae uirtute carnem nostram macerando, dominio spiritus eam subiicimus. Quod his praecipue diebus nobis est prouidendum, quibus spiritaliter nos praeparari conuenit, ad ipsum Dominum in sacrificio propriae carnis et sanguinis suscipiendum.  Certe, si quis potentum uel amicorum hospitio suscipiendus a nobis expectaretur, cum omni diligentia domum nostram praepararemus, ne quid immundum uel indecens oculos intrantis offenderet. Quanta igitur cura, quanto studio prouidendum est, ne ipsum creator ac redemptor a nobis, ut diximus, suscipiendus, immundum reperiat habitaculum; cum propriam iniuriam tanto grauius uindicet, quanto amplius potest ac debet? Et quondam eius quoque est gratiae in nobis sibi mansionem parare, ipse sibi hanc praeparet, qui hoc nobis sacrificium ad salutem instituit, non ad iudicium. Amen.

 

-----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License