IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[11]
DE REBUS GESTIS IN DIEBUS PASSIONIS
Quo magis nostrae redemptionis tempus, et dominicae resurrectionis approprnquat solemnitas, crebrius aedificandi sacris exhortationibus sumus; ut tantis beneficiis digni reperiamur, et redemptionis participes simus, et resurrectionis consortes. Et quondam plerumque ipsa rerum gestarum historia deuotionem simplicium excitat magis quam mystica; iuuat secundum litteram omni dulcedine refertam, omni pietate plenam, ea quae Dominus his diebus gessit referendo contexere, et ad exhortationem nostram in mentem reducere. Refert itaque Ioannes, quod resuscitato Lazaro multi Iudaeorum, qui hoc uiderant, crediderunt in Iesum.
Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Iesus. Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium, et dicebant: "Quid facimus..." etc.
Ab illo ergo die cogitauerunt ut interficerent eum. Interficerent, inquam, mortuos suscitantem, et pro uita reddita mortem inferrent! O caeci /429/ pariter et peruersi! Numquid qui uitam restituit mortuis, a mo te sibi non potest prouidere, et machinamenta uestra, si uelit, dissoluere? Et de potestate quidem eius non ambigitis, quem totiens in his uel in aliis experti estis! Alioquin non tamquam ignarum dolo tenere ad occidendum cogitaretis, sed ipsum ui comprehenderetis. Sed quam stulte hoc uestrum consilium et peruersam cogitationem eum latere credatis, euangelista patenter ostendit. Cum enim praemisisset:
Ab illo ergo die cogitauerunt ut interficerent eum
statim hoc eum nequaquam ignorare patenter insinuat, dicens:
Iesus ergo non iam palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit in regionem iuxta desertum in ciuitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
Quod itaque persecutionem scienter ad horam declinat, nequaquam hoc per ignorantiam, sed per dispensationem ab eo fieri constat. Nondum quippe tempus aduenerat, quo in eum ista compleri deberent. Propterea passionem declinando dispensatione, ut dictum est, magis quam timore, nos exemplo sui reuocat a praesumptione: ne forte Deum tentando, certo nos quando non oportet obiiciamus periculo. Quod enim ad hoc eum nequaquam metus impulerit, ut uidelicet passionem declinans ad praedictum locum secederet, ubique cum discipulis suis moraretur, sequentia declarant cum dicitur:
Proximum autem erat Pascha Iudaeorum.
Et rursum:
Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum, ut si quis cognouerit ubi sit, indices ut apprehendant eum. Iesus ergo ante sex dies Paschae uenit Bethaniam.
Attendite, fratres, quid illa uelit conclusio, qua dicitur:
et unde ista pendeat illatio: et uidebitis Domini, ut dictum est, non timorem, sed dispensationem. Praemisso quippe, quia proximum erat Pascha, in quo ipse postmodum se tradendum nouerat, dicens:
Scitis quia post biduum Pascha fiet, et filius hominis tradetur, ut crucifigatur.
dederat pontifices et pharisaei mandatum, ut si quis cognouerit ubi sit, in- dicet ut apprehendant eum
Iesus ergo ante sex dies Paschae... etc.
Ac si aperte dicatur: Quia tempus passionis appropinquabat, et ad hoc perficiendum iam ornnino Iudaei conspirauerunt: ergo ipse Dominus ad hoc se iam praeparat intrepidus, et Ierosolymam accedit, ubi se nouerat esse passurum; ut de se iam Iudaeis praebeat facultatem ad peruersam eorum complendam uoluptatem, ut cum sua damnatione nostram operarentur salutem. Venit quidam a praedicta regione iuxta desertum, uel in ciuitatem gentium, quae dicitur Ephrem, tamquam per hoc etiam ad litteram compleret illam orationem propheticam:
Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae de petra deserti ad montem filiae Sion.
Quid enim petra deserti nisi gentilitas est a Deo derelicta, /430/ cuius per gratiam mundi in amorem sui Dominus emollierat corda? Hunc etiam locum tamquam petram Dominus inhabitabat, in quo sibi tutum ac firmum habitaculum prouiderat. Inde igitur agnum suum Dominus mittit ad montem Sion filiae suae, quando Christus a praedicta gentium ciuitate iuxta desertum sita Bethaniam primo uenit. Deinde passurus Ierosolymam peruenit in monte Sion positam. Quam profecto ciuitatem quasi filiam Deus olei habuit, cum eam caeteris per gratiam extulit, ut specialiter ipsa nuncupetur ciuitas sancta, tam uidelicet Dei templo quam sanctuario adornata, et in capite regni constituta.
Ante sex dies Paschae uenit Bethaniam, inde in crastino, id est quinto die ante Pascha processurus Ierosolymam; ut tempore quo decebat mystici agni perageret sacramenta, sicut iam superius in alio sermone meminimus. Cum autem Doniinus Bethaniam uenisset, fecerunt ei coenam ibi, et Martba ministrabat. Lazarus uero erat unus ex discumbentibus cum eo. Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Iesu, et extersit capillis suis, et domus impleta est ex odore unguenti. Qui uero coenam istam parauerint, ubi Lazarus conuiuatur, Martha cibum, Maria ministrat unguentum, euangelista non exprimit; quia per has personas quas nominat satis insinuatum intelligit. Ut enim de Lazaro taceamus, nequaquam congruum erat, ut sanctae feminae in domo alterius, uel de alienis ministrarent sumptibus. Conuiuatur Lazarus cum Domino, ut bina eius probetur resurrectio. Unde et Hieronymus in II Contra Iouinianum, de ipso Domino ait:
Comedit quidem post resurrectionem, ut ueritatem sui corporis comprobaret. Nam quotiescumque mortuum suscitauit, iussit ei manducare dari, ne resuscitatio phantasma putaretur. Et Lazarus post resurrectionem ob hanc causam scribitur cum Domino inisse conuiuium.
Bene autem mulieres, quae Dominum suscipiunt quem uiri persequuntur, et eum insuper reficientes, gener ale maiorum Christum persequentium non uerentur edictum. Quae, ut diximus, Christo ministrantes, fiat re ipsarum Lazaro recumbente, tanto felicius in anima insinuantur suscitatae, quanto maiore Christo assistere monstrantur deuotione.
Legimus Dominum ministrasse mensis discipulorum, sicut et ipse profitetur, dicens:
Nunquid maior est qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio uestrum sum, sicut qui ministrat.
Solas autem feminas Scriptura commemorat Domino ministrasse. Nouimus et ipsum pedes discipulorum abluisse; nullum autem uirorum hoc ei obsequium exhibuisse, sed solam peccatricem illam, quae poenitentiae lacrymis pedes eius lauit, capillis tersit, unguentis recreauit. Nec solum pedes, uerum etiam caput ipsius mulier inungens, /431/ corporaliter eum Christum fecit, et tam regis quam sacerdotis in eo sacramenta peregit. Attendite, uiri, humilitatem Domini ita ut diximus ministrantis: per pendite, feminae, dignitatem uestram, quae sic ei in omnibus ministrare meruistis. Quod uero saepius pedes Christi mulier unxisse perhibetur, patenter innuitur eum calciatum incedere, cuius pedes ad ungendum ita inuenirentur parati, cum tamen ipse discipulis sandaliorum calciamenta indulserit. Ex quo aperte iuxta litteram pates, quia auras habuerit uies, de quibus ipse ad patrem loquitur:
Propter uerba labiorum tuorum... etc.
Quod uero in crastino de Bethania primo Bethphage ad montem Oliueti uenit, deinde Ierusalem peruenit, nequaquam a mysterio uacat. Bethphage quippe uiculus est sacerdotum, et interpretatur "domus buccae", sicut Bethania "domus obedientiae". De Bethania itaque Bethphage uenitur, quia solus his dignus est praedicare, qui prius didicerit obedire; ut ante discipulus fuerit obsequendo, quam magister fiat praecipiendo. Bene autem hic uiculus sacerdotum, hoc est praedicatorum, ad montem Oliueti esse describitur; quia qui tales, ut diximus, fuerint, altiores in Ecclesia tam dignitate ordinis quam meritorum habentur. Unde et Dominus:
Qui autem fecerit et docuerit sic homines, hic magnus uocabitur in regno caelorum.
Oliuetum quoque, quod oleum ministrat, sanctis praedicatoribus recte congruit. Oleum quippe de igne, quem nutrit, lucem spargit: et praedicatores sancti igne caritatis accensi tamquam lucerna sunt ardens et lucens: ardens uidelicet in se, lucens aliis, qui eorum illuminantur praedicatione. Lucas uero refert quod cum appropinquaret iam Dominus ad descensum montis Oliueti, coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare Deum uoce magna super omnibus quas uiderant uirtutibus, dicentes:
Benedictus qui uenit rex in nomine Domini: pax in caelo, et gloria in excelsis.
Bene autem descendens de monte Dominus a turbis glorificatur; quia nisi se quis humiliauerit, nequaquam meretur exaltari, sicut et de ipso scriptum est Domino:
Humiliauit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltauit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen... etc.
Deinde turbis ei, ut dictum est, laudes acclamantibus, ut appropinquauit, uidens ciuitatem, fleuit super illam, dicens:
Quia si cognouisses et tu, quia uenient dies, etc. Et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognouisti tempus uisitationis tuae.
O summa erga impios pietas, et incomparabilis erga crudeles benignitas! Inter laudes quae ei dantur, et occurrentium gaudia turbarum, quae tam sollicite ab his /432/ exhibentur, non exultat laudibus, non congaudet gaudentibus: sed condolens perituris, quos a morte reuocare non ualet, iam quasi mortuos deflet. Deplorat eorum mortem ut resipiscant, deterret ne pereant. Ventura denuntiat male, per quod sibi prouidere possent a poena. Dolet quod non exauditur, deflet illorum casum, non contemptum suum, qui saluare uenerat, non perdere. Unde et Iesus proprio nomine est uocatus. Deplorat supremam et irreparabilem gentis illius exterminationem per romanos principes, Titum uidelicet ac Vespasianum, futuram. Hi sunt duo ursi, qui de saltu prodeuntes, quadraginta duos pueros perdiderunt, qui Eliseo de Iericho, ubi sanauerat aquas, ascendenti Bethel illudebant, dicentes:
Ascende, calue, ascende, calue.
Ursi quippe siluestres, principes sunt gentiles a discipline legis alieni, et a ciuitate Dei remoti, et more ferarum indomiti. Hos cum gentilitas mittit, quasi de inculto saltu prodeunt, quia de illo prodeunt populo qui nullam diuinae doctrinae culturam nouerat. Qui dum imbellione iudaici populi suam iniuriam intenderent uindicare, diuina hoc actum est dispensatione, ut Christi magis iniuriam punirent ignari quam propriam. Sic quippe de Assur Dominus ait:
Assur uirga furoris mei, ipse autem non sic arbitrabatur.
Cum enim per populum Assur Dominus in populo suo uindictam exercet, ipse Assur quasi uirga est irae Dei, hoc est flagellum uindictae ipsius. Quod tamen hoc diuina dispensatione geratur ignorat, quia hoc totum quod prae- ualet non diuinae ordinationi, sed propriis uirtutibus adscribit. Tale quid et de istis romanis principibus Psalmista praeuidens, exterminationem suae gentis deplorabat, sic ad eum conquerens:
Quanta malignatus est inimicus in sancto!
Ac si diceret: O quantas malitias et abominationes ille Romanorum populus exercuit in ipso etiam templo et sanctuario diuino! Et gloriati sunt qui oderunt te uerum Deum, tamquam idolatriae cultores, quia daemones. Gloriati, inquam, in medio solemnitatis tuae, hoc est inter dies paschales, quos tu ipse ad honorem tui solemnes institueras. Iustum quippe fuit ut Iudaei, qui in solemnitate paschali Christum occiderant, locum et gentem per eum amittere metuentes, in eadem solemnitate capti, per istos in perpetuum exterminarentur, uel omnino perderentur; per istos, inquam, Vespasianum scilicet patrem, et Titum, eius filium, punirentur illi, qui in Deum Patrem et eius Filium tam grauiter deliquerunt. Gloriati sunt de uictoria quam obtinuerunt, nescientes quod propter peccata illius populihaec Deus permiserit fieri. Unde et sequitur:
hoc est uexilla erexerunt, tamquam uictoriae signa.
hoc est more triumphantium, qui in portis captarum ciuitatum erigunt sue trophaea super summum, hoc est in altiore loco ciuitatis, unde magis ab introeuntibus uel /433/ exeuntibus conspici possint. Et cum tanta, Deo permittente, agerent, non tamen cognouerunt, quid scilicet agerent, quia suam tantum iniuriam ulcisci crediderunt, sed non diuinam, et suis uiribus hoc magis potuisse, quam promissione diuina qua tradidit impios.
Pueri itaque paruuli quos praedicti perdiderunt ursi, quia illuserunt Elisaeo, ipsi sunt Iudaei tamquam sensu carentes, neque per legem, neque per tot signa Christum cognoscentes, et sic a uera sapientia, quae ipse est, alieni et in reprobum sensum traditi. Non enim taliter Christo illuderent ante crucifixionem, nec Pilato inclamarent:
quod est quasi dicere Christo:
Ascende, calue, ascende, calue.
Crucifixus quippe Christi ascensio est crucis. Caluum uocant, quem terrenis auxiliis uel opibus destitutum uident. Tale est ergo: "Ascende, calue" tamquam si dicerent: Tu miser, omnibus bonis destitute, qui te a nobis exaltandum esse praedixeras, ueni huc, ascendens crucem exaltare. Hoc enim per ironiam illudentes dicebant, quod in ueritate de exultatione crucifixi, et de electione gentium Dominus disponebat. Bene illi pueri quadraginta duo fuisse memorantur, secundum uidelicet numerum annorum, quos eis Dominus ad poenitentiam indulserat. Quadragesimo quippe anno secundo a Passione Domini, haec eis calamitas accidit. Sed nec a mysterio uacat, quod sanatis aquis Ierico Elisaeus Bethel, hoc est ad domum Dei ascendebat: cum et Dominus in Ramis Palmarum Ierosolymam ueniens, cum per Ierico transiret, egressus inde duos caecos sanauerit. Qui profecto antequam per Christum tam corpore quam anima illuminarentur, et ob hoc eum sequerentur, quasi aquae steriles erant, dum adhuc omni uento doctrinae fluctuantes quid crede e deberent certum non habebant, et ob hoc fructu spiritali carentes.
Ut tautem nostrae narrationis textum superioribus, quae intermissa fuerant, copulemus, cum, ut diximus, Dominus Ierosolymam ueniens, futuram ciuitatis ruinam deplorasset ac praedixisset, ciuitatem ingressus cum multo exultantium turbarum comitatu, ad templum tamquam propriam domum peruenisse refertur, et in ipso tam iustitiam quam m isericordiam exercens, cum inde negotiatores potenter expulisset, caecosque ibidem et claudos sanaret, ipsam Domini domum reconciliauit. Eiecerat iam alia uice tales de templo, quod solus Ioannes commemorat. Sed de hac ultima eiectione scribunt alii, quando uidelicet facto flagello de funiculis omnes eiecit. Marcus uero refert hanc eiectionem non in Ramis Palmarum, sed sequenti die cum rediret Dominus Ierosolymam, factam fuisse. In Ramis tamen Palmarum ipse quoque Dominum commemorat intrasse templum, sed in eo nihil exegisse, nisi circumspectis omnibus quae aderant, cum iam /434/ uespera esset, in Bethaniam cum duodecimis redisse. Quod igitur alii euangelistae, Matthaeus scilicet ac Lucas, hoc praetermisso eiectionem illam commemorent, succincte per anticipationem dixisse uidentur, et ad ea quae praemiserant congrue connexuisse. Matthaeus quippe cum praemisisset Dorminum dixisse discipulis:
Ite in castellum quod contra uos est... etc.
et Lucas retulisset Dominum ruinam ciuitatis defleuisse, consequenter exprimere curauerunt, quorum culpa praecipue illa contrarietas uel ista ruina contingerent, hoc est sacerdotum uel caeterorum templi ministrorum. Unde in ipso templo hanc in eos ultionem decreuit exercere, tamquam per hoc patenter insinuans eorum malitiam, et circa Deum negligentiam, horum quae diximus causam existere.
Primo itaque cum magno comitatu turbarum laudes acclamantium templum ingressus, et omnibus circumspectis hinc egressus, Bethaniam rediit, et in crastinum, ut diximus, hanc potestatem exercere distulit. In quo quidem nos moraliter instruit, et potentiae suae magnitudinem ostendit. Prius enim male quae corrigamus diligenter inquirere, et praenoscere debemus, quam ea uindicemus, et per patientiam ad horam sustinere, ne praecipitanter sententiam inferamus uindictae. Undebene Dominus prius conspicere uoluit male domus suae, quam in ea seueritatem exercere iustitiae. Sicut enim et de ipso Genesis refert quod cum superbiam aedificantium turrem ex confusione linguarum uellet reprimere, et sic eos per regiones dispergere, prius Dominus descendit ut uideret illam superborum stultitiam, quam in eam daret sententiam. Sic et peccata So lomae et Gomorrhae puniturus:
Descendam, inquit, et uidebo utrum clamorem qui uenit ad me opere compleuerint, an non est ita, ut sciam.
Sic et hoc loco prius in templo circumspectis male agentibus, ostendit se cognouisse quid deberet uimdicare. Exhibuit patientiam differendo uindictam. Noluit uindictam exercere, quasi praedictarum turbarum confisus ope, quo maior eius potestas appareret, cum hoc sine turbis perageret. Solos quippe pueros tunc adesse, et clamantes in templo:
Matthaeus commemorat, ut in laudibus horum recompensaretur quod commiserat in Elisaeo puerorum irrisio. Vespera facta, ut dictum est, de templo Dominus egressus, in Bethaniam cum apostolis rediit, tamquam de domo inobedientiae ad domum conferens obedientiae. Nemo enim Deum habitatorem meretur habere, nisi qui praeceptis eius praesto est obedire. De ciuitate ad modicam procedit uillam, quia, ut ipsemet ait, multi uocati sunt, pauci uero electi. Ierusalem et templum tamquam propriam ciuitatem et domum relinquens, cum ibi non haberet ubi caput reclinaret, illud quod de seipso scriptum est adimplet:
In /435/ propria uenit, et sui eum non receperunt
Ierusalem, immo iam non Ierusalem, quae dicitur uisio pacis, sed asylum factam tyrannidis. Iam enim in eum ita manifeste conspirauerant maiores ciuitatis ut in ea hospitium non inueniret. Nec tamen hoc eius impotentiae, sed patientiae tribuendum est. Posset, nisi uellet, securus hospitari, cui certum est a nemine posse uim inferri, cuius potentiae est corda hominum quo uoluerit inclinare. Nam et cum uoluit, libere ibidem quidquid decreuerat egit. Discipulos illuc dirigens ut asinam et pullum soluerent et sibi adducerent nemine contradicente, sicut dixerat impleuit, cum tamen in se conspirationem factam non ignoraret: de qua his, quos mittit, discipulis ait:
Ite in castellum quod contra uos est
hoc est in locum Deo pariter et uobis aduersantem, nec iam ciuitatem dicendum, hoc est conuentum hominum ad iure uiuendum, sed tyrannicae munitionis castellum. Ite, inquit, confidenter in locum quamuis talem, atque adeo uobis contr arium, et quod praecipio securi peragite. Unde et subnectit:
Et si quis uobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet, et confestim dimittet eos.
O mira potentiae confidentia! tamquam Dominus ex imperio mandat id eis, quos in mortem suam iam omnino conspirasse nouerat. Sic mandat, sic praecipit, et sic obedire compellit. Nec dubitant missi quod eis iniungitur peragere, confisi de mittentis potestate. Quam et illi qui hanc maxime conspirationem fecerant experti, de templo non semel sunt eiecti, cum uni resistere non ualerent multi. Qui etiam post hanc eiectionem, et eorum, ut diximus, conspirationem, cum esset quotidie docens in templo, quam in trepidus esset patenter ostendebat, cui omnia pater in manus dederat. Denique cum uoluit secundum legem Pascha celebrare in ipsa qua disposuerat tradi nocte, missis iterum discipulis ubi uoluit, domum sibi in qua id faceret, in ipsa ciuitate parauit. Qui ergo totiens in talibus potenter egit, nunc quoque si uellet, ubicumque uellet parare hospitium posses, nec in Bethaniam coactus rediret. Duo itaque in hoc egit prouide, ut uidelicet illos quos uitabat habitatione sua indignos ostenderet, et dilectis hospitibus copiam sui in extremis daret, ut hoc ipsum iam quasi mercedem hospitalitatis haberent.
Mane autem facto, ipse cum discipulis de Bethania Ierosolymam reuertens esuriit, ut Marcus ait:
Et uidens a longe ficum habentem folia, uenit quaerens si quid forte inueniret in ea, et nihil inuenit praeter folia. Non enim erat tempus ficorum. Et ait illi: "Nunquam ex te fructus nascatur in perpetuum." Et audiebant discipuli eius, et arefacta est continuo ficulnea, et ueniunt Ierosolymam. Et cum introissent templum, coepit eiicere uendentes et ementes in templo, et menses nummulariorum et cathedral uendentium columbas euertit. /436/ Et non sinebat ut quisquam transferret uas per templum. Et cum uespera facta esset, egrediebatur de ciuitate.
Et abiit rursum in Bethaniam, sicut refert Matthaeus, ibique mansit. Et haec secunda die a Ramis Palmarum, hoc est die Lunae, sicut Marcus scribit, gesta fuerunt. Quid est, Domine Iesu, quod esuriens mane, cibum quaeris in arbore, quem prae omnibus constat esse solitum ieiunare? Neminem discipulorum legimus tunc esurire, sed te solum. Ministrabas aliis quod tibi nunc indulgebas. Ieiunus aliis ministrabas, et esuriens discipulos reficiebas, qui ministrare ueneras, non ministrari. Pauperes fortassis, etsi spontaneos, habueras hospites. Nimium reputasti, quod large eorum paupertas discipulos refecit. Pepercisti impensae solus abstinendo, pro quo impensa omnia constat esse. Cibum requiris in arbore, quem natura sponte praebeat, non quem hominum pr aepar et cure, aut qui largiores augeat expenses. Quaeris utique cibum, ubi certus es nequaquam haberi eum. Non ergo id pro refectione corporali, sed magis pro mysterio agis. Quippe cum non ignores, non tunc tempus esse ficorum. Tanquam iratus maledicis arbori, quod fructum non habeas, eo tamen tempore quo secundum naturam nequaquam haber e debebat. Maledicta statim aruit, et potentiam maledicentis inuisibilis sensit, et quasi damnata est quae non meruit. Cur ita? Domine. Nequaquam id crudelitate, sed magis pietate nouimus gestum esse. Ad terrorem hominum, et correptionem malorum gestum est in arbore, quod gerendum erat in homine Exhibita est uirtus potentiae in re insensibili, cuius offensa caueri debuit a rationali. Factis ferret, uerbis docet incredulam plebem; ne in sua malitia pereat, quam etiam crebris miraculorum beneficiis ad poenitentiam inuitat. Ipse angelus consilii quibus potest modis ne pereant, consulit perituris, ut uel poenitentes saluentur, uel inexcusabiles damnari mereantur. Et haec quidem in secunda gesta sunt feria.
Die autem tertio, sicut Marcus et Matthaeus referunt, cum a Bethania rediret Ierosolymam, uiderunt discipuli arefactam ficulneam. Et recordatus Petrus dixit ad Iesum:
Rabbi, ecce ficus cui maledixisti aruit.
Et cum uenisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi. Quibus ipse plura in parabolic locutus, et multa eis improperans peccata, grauiter eos contr a se commouit, quod maturius perficerent quod de morte ipsius tractauerant: qui deinceps cum egressus de templo iret in montem scilicet Oliueti, sicut Matthaeus et Marcus patenter insinuant, adnectendo uidelicet quod ibi sedens discipulos doceret, unus discipulorum ait illi:
Magister, aspice quales lapides et quales structurae.
Vides has omnes magnas aedificationes? Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
Deinde /437/ profectus ad montem Oliueti, cum ibi sederet, sicut Matthaeus scribit, accesserunt ad eum discipuli eius, secreto dicentes:
Dic nobis quando haec erunt...
(de destructione scilicet Ierusalem)
...et quod signum erit aduentus tui
in fine scilicet mundi, et ipsius consummationis saeculi. De qua cum plura Dominus praedixisset, et prolixum eis sermonem habuisset, subiungit Matthaeus:
Et factum est, cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: "Scitis quia post biduum Pascha fiet, et filius hominis tradetur ut crucifigatur."
Post biduum, hoc est in fine quintae feriae, quando tunc oportebat uetus Pascha celebrari de immolatione agni seu haedi ad uesperum. Hoc enim Pascha hoc loco dicit, quod secundum legem omnibus erat notum. Tertia itaque feria, hoc est die Martis, sermonem illum habuit in monte Oliueti, et eo finito, dixit discipulis, quia post biduum Pascha fiet. Tunc quippe illo anno accidit, ut post illud biduum, in quinta, ut diximus, feria, quartadecima eueniret luna, ut eo die ad uesperum secundum legem ueteris Paschae fieret sacrificium. Quo quidem finito, ueteri scilicet Paschae sacrificio in carnibus haedi uel agni cum azymis et lactucis agrestibus, statim ipse Dominus nouum Pascha cum fecerit in sacramento corporis et sanguinis sui, et sic uetus Pascha terminauit.
Completis autem utriusque Paschae sacramentis, de eadem nocte est traditus ad passionem. De qua consequenter traditione subiungit ut dictum est:
Et filius hominis tradetur ut crucifigatur. Tunc congregati sunt (inquit Matthaeus) principes sacerdotum, et seniores populi consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. Dicebant autem: "Non in die festo (subaudis: hoc faciendum esse!): ne forte tumultus fieret in populo" --
hoc est, ne turbae, quae illum cum exultatione susceperant, uel sicut prophetam habebant, in eos commouerentur, et ipsum eriperent. O caeci et pessimi! Dolo eum uultis tenere, tamquam ignarum machinationis uestrae, nec in die festo istud perficere, non quidem pro reuerentia diei, sed pro metu quem diximus populi. Diem festum dicit primum diem azymorum post Paschal Pascha quippe proprie uocatur in quartadecima luna, ubi immolatio fiebat ad uesperum. A quinta uero die decima sequente usque ad septimum diem erant dies azymorum, quod uidelicet post diem Paschae septem diebus azymis uescerentur. In quibus quidem uidelicet diebus azymorum, primus dies eorum et septimus celebriores erant caeteris et sol emnes, cum ipse dies Paschae nullam solemnitatis dignitatem ex auctoritate legis obtineat. Hinc in Exodo scriptum est de his septem diebus azymorum:
Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festiuitate uenerabilis. Nihil operis facietis in eis, exceptis his quae ad uescendum pertinent.
Illum ergo primum /438/ diem azymorum intelligunt, cum dicunt "non in die festo." Tunc enim omnes pariter secundum legem ab operibus uacantes congregati in ciuitate, facilius tumultum credebantur excitare. Quod uero Matthaeus ait:
Tunc congregati sunt... etc.
Illud 'tunc' referendum est ad praedictam feriam tertiam, quando ait Dominus:
Scitis, quia post biduum... etc.
Quid autem ipse Dominus postea egerit in illa tertia die, uel in quarta sequente, non exprimit Scriptura manifeste. Credimus autem ut hoc definitum consilium Iudaeorum euitaret, nec eis facultatem peragendae malitiae praeberet, ante diem traditionis siue passionis eius congruam. Quod uero adiecit euangelista:
Cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi
ibidem recumberet, accessit ad eum mulier habens alabastrum... etc.
Incertum est utrum hoc fieret in praedicta die tertia, an in quarta sequente. Nonnulli tamen istud recumbere in domo Simonis, putant illam fuisse coenam, de qua Ioannes ait:
Quia ante sex dies Paschae uenit Iesus Bethaniam, fecerunt autem ei coenam ibi, et Martha ministrabat, etc.
Et quidem illi, qui hanc coenam, quam Matthaeus et Marcus commemorant, illam eamdem esse uolunt, quam Ioannes ante sex dies Paschae factam asserit, dicunt nunc eam nequaquam secundum ordinem rei gestae ab euangelistis narrari; sed tamquam inde prius factam ad rmemoriam reduci, ut uidelicet innuerent inde Iudam occasionem accepisse uendendi Dominum, quasi hoc pretio illud suum damnum restauraret. At uero si diligenter hanc et illam coenam sibi conferamus, uidebimus quia nequaquam decebat in alterius domo, uel de alienis sumptibus Domino ministrare. Praeterea Ioannes ibi Mariam non refert nisi pedes Iesu unxisse et capillos extersisse, nec isti euangelistae referunt hic eam nisi super caput ipsius recumbentis unguentum posuisse Quod non incommode in aliena domo facere potuit, cum fortasse qui cibum daret unguentum non praeberet. Bene autem prius Domini longa uia fatigati pedes unxit mulier, ut sic eum a labore uiae recrearet. Nunc autem satis esse arbitrate est caput quiescentis inungi, tamquam hoc unguento remedium conferees contra illius feruentissimae terrae calues. Denique in illa priore coena, qua Martha ministrauit, Ioannes neminem refert de unguento murmurasse nisi Iudam proditorem In hac uero secunda coena, nequaquam Iudas de hoc ab euangelistic notatur, sed indefinite super hoc discipulos indignatos uaisse referunt. Ex quibus omnibus quasi quibusdam corriectur is hanc et illam coenam nequaquam eamdem fuisse, et deuotionem mulieris tanto circa Dominum maiorem extitisse, quanto saepius hoc ei beneficium ministrauit. De hac autem et secunda coena, sicut Matthaeus patenter ostendit, Iudas abiit ad principes sacerdotum, /439/ et iniit cum eis pactum, ut pro triginta argenteis Iesum traderet illis. Cum enim retulisset Matthaeus, Dominum approbasse effusionem unguenti super caputeius a muliere factam, statim adiunxit:
Tunc abiit unus ex duodecim qui dicitur Iudas... etc.
In quo et Marcus similiter consentit. Quod ergo utrique tunc Iudam ad hoc quod diximus abiisse referunt, satis diligenter innuunt, ad hoc eum inde commotum fuisse atque indignatum, quod hac etiam uice confusus pretiun unguenti non potuit obtinere.
Quid autem Dominus quinta feria egerit, hoc est die coenae, quo tune, ut diximus, Pascha Iudaeorum contigit, et ipsis certum est euangeliis, ubi scriptum est:
Prima autem die azymorum, accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: "Ubi uis paremus tibi comedere pascha?" Et misit Petrum et Ioannem, dicens: "Euntes parate nobis pascha, ut manducemus." At illi dixerunt: "Ubi uis paremus?" Et dixit ad eos: "Ecce introeuntibus uobis ciuitatem, occurret uobis homo amphoram aquae portans. Sequimini eum in domum in quam intrat, et dicetis patrifamilies domus: Dicit tibi magister: "Ubi est diuersorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem?" Et ipse ostendet uobis coenaculum magnum stratum, et ibi parate." Euntes autem inuenerunt sicut dixit illis, et parauerunt pascha. Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.
Discubuit quidem ad uetus pascha primo celebrandum. Quod uero tam Matthaeus quam Marcus dicunt, hoc esse factum prima die azymorum, quae uidelicet dies proprie pascha dicebatur, ut supra meminimus, sicut septem dies sequentes azymorum uocabantur; sciat rector ipsum diem Paschae nomine quoque azymorum comprehendi posse, cum in eo etiam azymis cum lactucis agrestibus uescerentur. Paschae quoque nomine nunnunquam e conuerso dies azymorum continetur iuxta illud Ioannis:
Saepe etiam Pascha ipsa hostia Paschae potius quam dies appellatur, iuxta illud:
Ubi uis paremus tibi comedere pascha?
Et alibi:
Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.
Et Apostolus:
Pascha nostrum immolatus est Christus
hoc est ipse nostra hostia paschalis. Quod uero Ioannes ait:
Et coena facta, cum diabolusiam misisset in co ut traderet eum Iudas, surgit a coena
ut uidelicet pedes lauaret discipulorum. Et postmodum ablutione facta, subiungit:
Cum recubuisset, iterum dixit eis: Scitis quid fecerim uobis... etc.
Hoc insinuare uidetur, quod intra coenam ueteris Paschae et coenam dominicam, pedes Dominus ablueret, per hoc patenter innuens, neminem ad sacrificium Christi dignum accedere, nisi prius ablutis pedibus, hoc est affectionibus animi mundatis, alioquin iudicium sibi comedit et bibit. /440/
Et cum recubuisset iterum
innuit eos post sacrificium ueteris Paschae, ad coenam conuiuium ciborum accessisse. Non enim tantae uirorum familiae unius comestio agni uel haedi ad refectionem diei sufficeret. Praeterea Lucas cum retulisset Dominum de ueteri Pascha dixisse discipulis:
Desiderio desideraui hoc pascha manducare uobiscum... etc.
duos calices postea commemorat Dominum discipulis dedisse, unum quidem statim post uetus Pascha, alterum in celebr atione noui Paschae. Et de illo quidem primo calice Dominus discipulis ait:
Accipite et diuidite inter uos. Dico enim uobis, quia non bibam de generatione uitis, donec regnum Dei ueniat.
De alio uero calice scriptum est, quia dedit illis, dicens:
Hic est sanguis meus noui testamenti. Dico autem uobis, non bibam amodo de hoc genimine uitis usque in diem illum, cum illud bibam uobiscum nouum in regno patris mei.
Prior itaque calix post uetus Pascha, et ante nouum susceptus, et ille secundus recubitus post ablutiorem pedum, non ad sacrificium, sed ad refectionem corporum pertiner e uideretur. Nihil enim de potu in ueteri Pascha lex praecipit, sed tantum de carnibus agni uel haedi cum panibus azymis et lactucis agrestibus. In hac itaque conuiuii refectione discipulis edentibus, uidetur Dominus de panibus illius mensae, non de azymis Paschae accepisse, et nouum Pascha confecisse. Non enim illo die paschae interdictum erat, ne panes etiam fermentati, qui proprie panes uini adiectione dicuntur, in dornibus reperirentur; sed sequentibus tantum septem diebus, qui ob hoc die azymorum specialiter dicebantur. Unde et Graeci non de azymo pane, sed de fermentato Dominum dicunt nouum Pascha confecisse; quasi nihil de ueteri Pascha in nouo uellet retinere. Qui etiam, ubicumque nos habemus im nouo Pascha dictum a Domino, quod "accepit panem et benedixit " pro pane in graeco habetur *arton*, quod "fermentatum" significat.
Quod uero discipulis edentibus Dominus ait, quod unus eorum esset eum traditurus, et eum deinde praesignauit, dicens:
Qui intingit mecum manum in parapside (siue in catino) hic me trades
ad esum ueteris Paschae referendum est; ut cum illud ederent hoc eis diceret. Signum autem parapsidis, quo proditor designatur, sic accipiendum uidetur, quod cum proditor audisset Dominum dixisse, quia unus discipulorum esset eum traditurus, ne hoc de se dici putar etur, quem iam conscientia sua super hoc accusabat, temeritate quadam prouidit demonstrandum, nequaquam de se suspicandum esse, qui sic de Domino confideret, ut in eodem uase cibum communem habere non trepidaret. Unde tunc in eius parapsidem manum illam sceleratus intulit, qua eum ipsa nocte traditur us ad mor tem fuerat. Sicut quoque intelligi potest signum illud parapsidis, quod Dominus, qui mensis ministrabat discipulorum, in consuetudinem haberet postquam mensae deseruisset cum Iuda refici, qui quasi procurator /441/ communis loculos impensae deferebat. Tertio Dominus proditorem designa e curauit, quo eum amplius a sua compesceret iniquitate. Cum enim primo dixisset:
Qui intingit mecum manum in parapside, hic me tradet
ac postmodum traditor tamquam conscius sui, et quasi iam designatus ex parapside, requireret dicens:
Nunquid ego sum? Rabbi.
Tu dixisti.
Ac si diceret: Tu iam pacto cum Iudaeis inito, et te hoc facturum esse pollicitus, quod nunc dico eis praedixisti. Refert etiam Ioannes, quod, cum ipse Dominus dixisset:
Qui manducat panem meum, leuabit contra me calcaneum suum
et ipse Ioannes recumbens super pectus Iesu, requireret ab ipso quis ille esset, respondit:
Ille est, cui intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Iudae, et post buccellam, tunc introiuit in illum Sathanas. Dixit ei Iesus: "Quod facis, fac citius." Cum autem accepisset ille buccellam, exiuit continuo. Erat autem nox.
Ecce hoc tertio proditor manifeste designatus, post buccellam statim exiit ad conceptum scelus peragendum, tamquam iam omnino de Domini gratia desperans, cum eius mentem ita diabolus omnino possideret, ut redire ad ueniam nullatenus posset. Mirum tamen est quomodo acquieuit ut intinctam buccellam acciperet, si prius audierit Dominum hoc dixisse in sigum fieri futurae proditionis. Credimus ergo Domimrm hoc priuatim Ioanni recumbenti super pectus eius respondisse, ita ut proditor id nequaquam intelligeret. Nam et Petrus secreto hoc demonstrari petiit, innuens Ioanni potius quam loquens, ut a Domino requireret quis ille esset de quo diceret. De illa autem buccella panis, quam ad proditorem designandum intinctam ei porrexit, plerisque uideturquod de ipso pane sacrato eam acciperet, unde inter caeteros ita eum communicaret. Quam quidem communionem cum indigne sumeret, iudicium potius quam salutem ibi acciperet, sicut et Apostolus asserit de indigne communicatis. Unde et post buccellam, Sathanas in Iudam introisse, et sic eum plenius possedisse memoratur. Nam et quod huic quoque communioni proditor interfuerit, Lucas patenter insinuare uidetur. Qui, dum nouum pascha celebraretur a Domino, refert eum dixisse:
Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa.
Continuo tamen accepta buccclla, proditor non exspectat communionem finiri, uel hymnum post refectionem Domino persolui; sacrum statim collegium egreditur, quo prauum desiderium amplius maturaret, sicut et Dominus praedixerat dicens:
Ideo autem panem intinctum soli proditori dedit, ut eius mentem iam conceptione peccati infectam et maculatam significaret. Caeteris autem, qui puram habebant conscientiam, sacramenta corporis et sanguinis sui separatim distribuit, quasi panem per se et uinum per se separatim ministrans. Unde bene statutum est in Ecclesia, ut quando fideles communicantur, haec separatim accipiant. Sunt uero qui panem illum /442/ intinctum nequaquam de sacrificio Christi fuisse intelligunt, sed buccellam illam de quocumque pane acceptam esse ad proditorem solummodo designandum. Quorum etiam nonnulli uolunt Iudam in sacramento dominici corporis participasse. Augustinus super Ioannem:
"Et cum intinxisset panem dedit Iudae." Non autem, ut putant quidam, tunc Iudas corpus Chr isti accepit. Intelligendum est enim, quod iam omnibus eis distribuerat Dominus sacramentum corporis et sanguinis sui, ubi et ipse Iudas erat, sicut Lucas euidentissime narrat. Deinde per buccellam tinctam atque porrectam suum exprimit traditorem.
Ubi uis paremus tibi pascha manducare? Post quae Iudas proditor iudicatur, sine quo pascha accepto calice et fracto pane conficitur. Dignus enim aeternorum sacramentorum communione non fuerat. Nam discessisse statim intelligitur, quod cum turbis reuersus ostenditur. Neque sane bibere cum Domino poterat, qui non erat bibiturus in regno, cum uniuersos tunc bibentes ex uitis istius fructu bibituros secum postea polliceretur.
Notandum tarnen nequaquam in uerbis Domini uniuersos haberi, quamuis hoc beatus intelligat Hilarius, sed ita indefinite a Domino dici:
Cum illud bibam uobiscum nouum in regno patris mei.
Multa quippe nouimus ad hunc modum apostolis Dominum loqui, quae monita generaliter sunt accipienda, ut Iudae quoque possint conuenire. Quale est illud:
Beati oculi qui uident quae uos uidetis
et:
Sedebitis uos super sedes duodecim... etc.
et:
Gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in caelis.
Et rursum:
Et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.
Saepe etiam cum generaliter aliquid dicitur, non est tamen generaliter accipiendum. Unde illud est Hieronymi ad Damasum in parabola Domini de filio frugi et luxurioso:
Et omnia mea tua sunt.
Quomodo autem Dei omnia Iudaeorum sunt? Numquid angeli, throni? Omnia ergo intellige prophetias, eloquia diuina, secundum illud quod saepe exposuimus, non semper omnia ad totum esse referenda, sed ad partem maximam, ut:
Omnes declinauerunt
et:
Omnes qui ante me uenerunt, fures fuerunt et latrones
et:
et:
Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi.
Denique si ponamus Iudam quoque communioni interfuisse, qua complete Dominus illud ait:
Non bibam amodo de hoc genimine uitis usque in diem illum, cum illud bibam uobiscum nouum in regno patris mei
non cogimur ideo fateri tunc Iudam adfuisse, cum hoc Dominus dixerit, nec eum expectasse finem coenae dominicae, qui continuo, ut supra dictum est, exiuit post acceptionem buccellae, /443/ ut eos conuocaret quibus Dominum traderet. Post cuius quidem egressum, Dominus, ut Ioannes refert, prolixum sermonem ad discipulos habuit. Cuius primam partem, dum adhuc recumberet, dixit usque ad eum scilicet locum, ubi ait:
Sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem, et sicut mandatum dedit mihi pater, sic facto; surgite, eamus hinc.
Quem quidem locum beatus exponens Augustinus, ait:
Tanquam diceretur: Cur ergo moreris, si non habes peccatum, cui debetur mortis supplicium? continuo subiecit: "Sed ut cognoscat mundus, etc." "Eamus" dixit. Quo, nisi ad illum locum, unde fuerat tradendus ad mortem? Habebat ut moreretur mandatum Patris.
Postquam autem dixit discipulis suis:
illis de accubitu mensae surgentibus, et hymno gratiarum dicto, de quo Matthaeus et Marcus scribunt, aliam partem sermonis confirmauit, usquequo de domo illa exierit, secundum consuetudinem suam, in montem Oliueti. Unde et Lucas de Domino meminit, dicens:
Erat autem diebus docens in templo, noctibus uero exiens morabatur in monte qui uocatur Oliueti.
Et iterum:
Egressus ibat secundum consuetudinem in montem Oliuarum.
Secuti sunt autem illim et discipuli. De nostra quippe salute Dominus sollicitus, die praedicationi intendebat, nocte in oratione pernoctabat. Ad quam quidem faciendam secretum requirebat locum et a tumultu saeculi remotum, quo purius suis discipulis esset orandum. Quo cum ipse peruenisset atque orasset, eos quoque ad orationem inuitat, dicens:
Vigilate et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
Tanquam si diceret: Prolatio uobis facilis est ad me confitendum, et cum Petro dicendum, quia parati estis mecum et in carcerem et in mortem ire; sed adhuc infirmi estis ex carne ad resistendum tentationibus. Quod humanitas Chiristi imminente passionis articulo, se ad orationem conuertit, et discipulos hinc scandalizandos ad orationem hortatur, patenter nos instruit, ne unquam de uiribus nostris in aliquo periculo praesumamus constituti, quia non est homini mortem constantia super are, nisi hanc uirtutem nobis Domino ministrante. Ter in die Daniel in anxietate positus orasse Dominum legitur, tamquam hunc unum in tribus personis intelligens. Trinam et nunc Dominus orationem assumit, qua ueram infirmitatem cainis se habere demonstrans, uerum se hominem probaret, et similem nobis in omnibus absque peccato, ut uera eius passio sicut et carnis susceptio credatur. Orans itaque dicit:
Pater si possibile est... etc.
Et rursum:
Pater, si non potest hic calix transire... etc.
Si possibile est, inquit, hoc est conueniens, ut alio modo redemptionis quam per mortem meam possit humanum genus saluari. Calicem dicit mortem suam transitoriam, /444/ cito resurrecturus. Qua uidelicet morte, tamquam poculo quodam, desiderium suum de nostra redemptione, quasi sitim suam erat refecturus. Sed nunquid mortem timuit, ad quam nos minime timendam adhortatur, dicens:
Nolite timere eos qui occidunt corpus?
Certe neminem martyrum, cum ad agonem uenirent, quod passuri erant, orasse memini ut ab eis passio transiret, sed laeto animo et magno desiderio eam suscipere, tamquam illud implentes Apostoli:
Cupio dissolui, et esse cum Christo.
Nunquid ipse morti se offerens, plus eam timuit quam caeteri, aut tristis ad eam uenit, ad quam alii occurrere dicuntur laeti? Sic quippe de ipso Marcus refert, quod coepit pauere et taedere; et tam ipse Marcus quam Matthaeus eum scribunt dixisse:
Tristis est anima mea usque ad mortem
nec non et eum passionis amaritudinem profiteri non uelle, et suam in hoc uoluntatem a uoluntate Patris dissidere, cum ait:
Verumtamen non sicut ego uolo, sed sicut tu
uel ita:
Sed non quod ego uolo, sed quod tu.
Pater, si uis, transfer a me calicem istum. Verumtamen non mea uoluntas, sed tua fiat.
Ubi et subditur:
Apparuit autem illi angelus de caelo, confortans eum, et factus in agonia, prolixius orabat. Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.
Neminem alium prae timore mortis sanguinem legimus sudasse, quod supra naturam humanam constat esse. An forte plus quam caeteri timuit, quem timor passionis ad hoc coegit? an sponte magis quam anxietate timoris hunc sudorem emisit? Quem denique fortem athletam ita periculo mortis anxiatum, et tamquam ex desperatione legimus esse perturbatum, ut de Domino scriptum esse uidetur?
Nunc anima mea, inquit, turbata. Et quid dicam? Pater, saluifica me ex hac hora.
Et post aliqua:
Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu.
Ut autem ponamus in quibusdam uidetur in his uerbis, timoris uel tristitiae eum membra sua in se transformasse, ut ex persona suorum membrorum haec dicerentur aut fierent: numquam certe in eorum persona sudor iste iuxta litteram accipiendus est. Beatus autem Ambrosius plus eum quam caeteros passionem mortis horrere non ueretur asserere. Sic quippe ait de fide ad Gratianum scribens, in libro II:
Petrus dicit: "Animam meam pono pro te." Christus dicit: "Anima mea turbatur." Utrumque uerum est, et plenum utrumque rationis, quod inferior non timet, et superior gerit timentis affectum. Ille enim quasi homo uim mortis ignorat, iste quasi Deus in corpore constitutus, fragilitatem carnis exponit, ut eor um qui sacramentum incarnationis abhorrent, excluderetur impietas.
Ex quibus patenter uerbis ostenditur, re uera eius animam, quae per unionem Verbi omnia /445/ scientis tam bene summum mortis cruciatum tamquam ... esset experta, nouerat magis eum horruisse, quam caeterae possent animae. Quando autem plus mortem timuit, et in passione constantior perstitit, tanto uirtus obedientiae maior in eo claruit, et maiorem nobis, pro quibus passus est, dilectionem exhibuit. Ubi et infirmioribus membris consolationem proponere uoluit, ne cum ad agonis passionem trepidarent, pro hoc infirmitate sua deeper arent a uenia. Quam constanter autem Dominus passioni occurreret et in passione persisteret, quisquis diligenter attendit iudex secundum magnitudinem timroris, incomparabilem in eo fortitudinem ... enim omittam caetera, quis non illud miretur, quod a Pilato interrogatus cum respondere nollet, ab eo audierit:
Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te... etc.
Qui etiam ab ipso ad Herodem missus, tamquam ad eius potestatem pertinens, cum esset Galilaeus, ut sic per eum facile liberari posset, nil ei respondere dignatus est, cum multis interrogaretur sermonibus, nedum ei signum aliquod ostendere, quod ille maxime cupiebat.
Quod ergo pauendo taedere, uel perturbari adeo uidetur, ut quasi desperans diceret:
Et quid dicam?
signa sunt omnia non ignauiae uel diffidentiae, sed timoris maximi ad infirmitatis probationem assumptae: ut quod mortem praeuenit, ipsa iam grauius uideatur morte. Angelus apparens in persona Patris eum confortat, sicut et antea factum fuerat, ipso ad eum dicente:
Et clarificaui, et iterum clarificabo.
Haec quippe consolatio orationis complendae, qua pro suis orabat, intelligenda est responsio, qua discipuli audita consolarentur. Quis fidelium, Domine, hanc etiam tuae passionis anxietatem sine compassione possit audire? hanc pro nobis tuam perturbationem queat sustinere? Ait Apostolus:
Si unum patitur membrum, compatiuntur omnia membra... etc.
pro se inuicem sollicita. Quid ergo pro capite dolores nostros et peccata portante, nos oportet facere? Quis siccis oculis hoc intelligat? Cuius cor lapideum dolor iste non scindat? Scissum est uelum templi in tua, Domine, passione, et ad terrae motum ipsa etiam fissa est duritia petrarum. Sol obscuratus est, tamquam immanitatem sceleris conspicere non ferret. Ipsa quoque insensibilia, tamquam tuam sentirent passionem, compassionis exhibuerunt affectum. Ut autem et haec compassio nostra penetret ac scindat corda, ad intermissa, non dimissa, caritas suspirans stylum reducat.
Egressus itaque Dominus ad montem Oliueti, sicut Matthaeus refert, uenit inde cum discipulis in uillam quae dicitur Gethsemani. Quem profecto locumr Marcus praedium nominal, Ioannes dicit:
Trans Iordanem Cedron, ubi erat hortus, in quem frequenter Iesus conueniebat cum discipulis
tamquam secretissimum, atque ad docendum discipulos, siue orandum conuenientem. Idem itaque intelligitur /446/ "uillam Gethsemani" quod "locum illum trans torrentem Cedron" ad radicem montis Oliueti existentem. Cum dicitur "torrentem Cedron" genitiuus graecus est "Cedron" pro "Cedrorum". Torrentem dicunt, quia in ualle Iosaphat, aqua illa uicissim currit, non semper, in qua et cedri crescunt. Qui locus Abrahae hortus erat, qui circa Salem plures hortos et mansiones habebat. Quem locum Iesus cum discipulis suis frequentabat, qui et bene erat inde notus. Igitur hic eum quaerit ad tradendum, et ibidem inuenit quaesitum, sicut statim ipse Ioannes prosequitur, dicens:
Iudas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisaeis ministros, uenit illuc cum laternis et facibus et armis.
Cohortem quidem gentilium a Pilato praeside, ut nec gentiles in eius traditione deessent, qui hos quoque sua uenerat morte redimere; ut uidelicet tam a Iudaeis quam a gentilibus ad mortem traderetur, qui pro salute omnium mortem pateretur. Lucas uerum refert ipsos etiam principes sacerdotum, hoc est pontifices et magistratus templi, et seniores uenisse. Quod sic accipiendum uidetur, ut hoc in ministris suis, non in personis propriis agerent. Caeteris quippe referentibus euangelistis, nouimus Dominum a cohorte et ministris cornprehensum, ad Annam siue Caipham pontifices fuisse perductum. Venientes afferunt laternas, ut qui sunt in tenebris caecitatis, ipsam lucem capiant mundi. Fustibus et armis ueninut muniti, ut per hanc resistenti uim facerent, uel eum a se propulsarent. Iesus itaque omnia quae uenture erant super eum praecessit. Dum homines Deo uim facere parant, sponte Dominus, non intractus, occurrit passioni, sicut ipse dixerat:
Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam. Sciens, inquit, omnia...
hoc est, non ignorans eorum machinamenta, et per dirum mortis supplicium se salutem uestram consummaturum, ac deinceps tam resurrectione quam ascensione, uel sancti Spiritus aduentu glorificandum. Qui ante a passione declinauerat, quia nondum uenerat hora eius, et discipulis praeceperat:
Cum uos persecuti fuerint de ciuitate in ciuitatem, fugite in aliam
sciens iam aduenisse tempus congruum passioni, offert se in pascha, tamquam pascha uel agnus ad immolandum. Processit, et dicit:
Quem quaeritis?
Vere, inquam, tamquam ignorans eorum nequissimam inquisitionem, quia tuum est ignorare male quae improbas, et cognoscere bona quae approbas. Sic quippe Adam, quem ante peccatum noueras, post peccatum tamquam incognitum requiris dicens:
Adam ubi es?
Qui etiam mulieris factum quod improbas, tamquam incognitum interrogans, ais:
Quare fecisti?
Et fatuis uirginibus respondens, dicis:
Cum e contrario /447/ Moysi dices:
et scriptum sit:
Responderunt ei:
O caeci et uere in tenebris uenientes contra lucem, et in nocte aduersum diem, quum ei uos ipsum quaerere respondetis, quem perdere uenitis! Procedit ad bellum tamquam signifer ante suos. Non eum recognoscitis Dominum, quem occur rere uidetis solum. Si enim recognosceretis, nequaquam uestrae machinationis dolum responsione uestra ei panderetis. Contra sapientiam uenientes, quia eam non cognoscitis, stulti permanetis, nec praesentem potestis animaduertere, nisi eo se uobis indicante. Iesunr respondetis, et ne ipse de semetipso in uestra responsione possit errare, tamquam eum et de seipso docentes, subnexa deterrminatione additis: "Nazarenum". Et utinam Iesum, quem profitemini tamquam Iesum, id est Saluatorem, quaereretis, ut quod in ore habetis, corde teneretis; ne, dum Saluatorem perdere quaeritis, uos ipsos potius perdatis.
Ego sum.
Non enim cognoscere eum nisi ipso poterant indicante, sicut nec ipsum capere, nisi ipso se tradente. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. Lucas refert, quia antecedebat eos, et Marcus quod cum uenisset, statim accedens ad eum ait: "Rabbi" et osculatus est eum. At illi manus iniecerunt in eum, et tenuerunt eum. Unde mihi uidetur, quod quando proficisci coeperunt, Iudas tamquam dux eos antecedebat. Ubi autem appropinquare coeperunt, ipse conscientia sua confusus et perturbatus, uel haesitans, ita se retinuit, et gradum suppressit, ut illi praecederent. Unde nunc Ioannes dicit illis ad Iesum peruenientibus, Iudam stare cum illis potius quamr praecedere. Stabat quidem cum ipsis, non ut caeteri cum Domino. Stabat tamquam stupefactus et concepti sceleris immanitate perturbatus, et ex conspectu Domini maxime contusus, aut fortasse, tanta caecitate percussus, ut nec eum posses cognoscere, nisi eo seipsum indicante. Ut tamen impleret quod dixerat:
Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum
omni pudore postposito, non Deum, sed homines ueritus, accessit ad osculum, tamquam eum designans, qui iam semetipsum indicauerat, ut nil in se fieri nisi seipso disponente Dominus declareret. Unde et sequitur:
Ut ergo dixit eis: "Ego sum" abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
Quid agitis missi? Ecce praesto est quem quaeritis, et seipsum offerens, dicit "Ego sum" -- nec istam eius uocem ferre sustinetis, cui uim facere confidebatis. Abeuntes retrorsum, non ei ualentes appropinquare, quem uenitis comprehendere, in terram resupini corruistis. Hic quippe casus proprius est reproborum, sicut cadere in faciem proprium est electorum: unde et illud est beati Gregorii in Ezechielem homilia:
Electi in faciem, et reprobi /448/ retrorsum cadunt, quia qui post se cadit, ibi cadit, ubi non uidet. Iniqui uero qui in uisibilibus cadunt, post se cadere dicuntur, quia ibi corruunt, ubi quid eos tunc sequatnr modo uidere non possum. Iusti uero, quia in istis uisibilibus semetipsos sponte deiiciunt, ut inuisibilibus erigantur, quasi in faciem cadunt, quia timore compuncti, uidentes humiliantur.
Iterum ergo eos interrogauit:
Quem quaeritis?
Illi autem dixerunt:
Qui abierunt retrorsum, non solum corpore corruentes, uerum etiam in tantam extasim pauoris et perturbationis facti, ut Dominum nec ad indicium suum, nec ad proditoris osculum agnoscere possent. Secundo interrogat eos quem quaerant, et se iterum illum esse docet, quem se illi quaerere respondent. In quo patenter ostenditur et ipsius perseuerantia in passione, et illorum in obstinatione suae malitiae.
Si ergo me quaeritis, sinite hos abire. Ut impleretur sermo... etc.
Si me, inquit, non alium quaeritis, sicut ex duabus iam patet responsionibus uestris, sufficere uobis debet uestram in me complere malitiam. Hoc inquit, discipulos qui aderant intelligens, ut solus ipse torcular passionis intraret, sicut ex persona eius Isaias praedixerat:
Torcular calcaui solus... etc.
Sermo, inquit euangelista, quem ipse Dominus antea dixerat, ad Patrem loquens:
Quos dedisti mihi custodiui, et nemo ex iis periit nisi filius perditionis
Augustinus in Ioanne super hunc locum:
Cur si tunc morerentur, perderet eos, nisi quia nondum sic in eum credebant quomodo credunt quicumque non perituri?
Item:
Petrus, si negato Christo hinc iret, quid aliud quam periret? "Sinite" inquit "hos abire" sed non adiecit, et capite me: ne uidelicet pietatem praecipiens, impietatem quoque quam fieri permittebat, iubere uideretur. Accedens autem proditor ad Dominum dixit: "Aue, Rabbi." Et osculatus est eum.
Iuda, osculo filium hominis tradis?
Hoc osculum non pacis, sed proditionis signum est illud, de quo Matthaeus commemorat:
Dederat autem traditor eius signum eis, dicens: "Quemcumque osculatus fuero ipse est, tenete eum, et ducite caute."
Ecce dux caecorum et miserrime miserorum, quae est ista cautela, ad quam eos hortatur insania tua? tamquam sapientiae Dei praeualere hominum cautela possit. Impudentissime proditor, omnium scelerum abominationes tuis iustificans sceleribus. Dispensatoris curam inter caeteros a Domino susceperes, loculos habens, et ea quae poteras furto surripiens, marsupium tuum, non dominicum uolens augere, ipsum praesumpsisti Dominum uendere, et in pretio pecuniae ipsum /449/ mundi pretium ponere. Ad cumulum malitiae tuae, ipsos conceptae proditionis gradus intuere, ut nullam abominationem impudentiae deesse cognoscas proditioni tuae. Ipsa nocte qua tractabas eum tradere, ad coenam praesumens accedere, in eius parapside, manum sceleratam et tamquam ipsius sanguine cruentatam inserere non timuisti, ut hoc facto quasi teste tuae conscientiae bonae omnem suspicionem a te remoueres. Consors in participatione tam ueteris quam noui paschae, ac deinceps in ipsa traditione eum ut magistrum salutans, et ut lupus agnum osculans, fili perditionis, a mansueto patre audis:
Amice quidem, non amens, sed amate, non diligens, sed dilecte, quantum ad exhibitionem familiaritatis et amicitiae.
tamquam si diceret: Attende, miser, quantam sine causa praesumis execrationem, cum praedictis gradibus ad conceptam peruenis proditionem. In quo et Dominus signum proditionis detestans, ait:
Iuda, osculo filium hominis tradis?
Hoc est: Cur, infelix, osculum in signo proditionis elegisti, quod inter inimicos etiam summa foederatio soles esse pacis? Infelicissime omnium hominum, bonum tibi esset si natus non fuisses, quia more abortiuorum in utero moriens, grauissimam non meruisses poenam!
Videntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: "Domine, si percutimus in gladio?" Simon ergo Petrus ardentior caeteris habens gladium, eduxit eum, et percussit seruum pontificis, et abscidit eius auriculam dexteram. Respondens autem Iesus ait: "Sinite usque huc." Et cum tetigisset auriculam eius, sanauit eum.
Quaerunt alii a Domino, utrum percutiendo debeant eum uindicare. Non sustinet Petrus responsum, ut audiat documentum; nec mensuram habet amor uehemens, nec immense caritas attendit quid excedat. Nouerat dominicae mansuetudinis patientiam, quem iam olim praedicentem suam passionem cum secreto correpsisset, dicens:
Propitius esto tibi, Domine, ne fiat hoc
audiuit ab ipso:
Vade post me, Satana, non sapis ea quae Dei sunt.
Nouerat et qui generaliter ipse discipulis praeceperat, dicens:
Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo, dentem pro dente." Ego autem dico uobis non resistere malo. Sed si quis te percusserit in dextra maxilla tua, praebe ei et alteram.
His et similibus patientiae documentis Petrus instructus nouerat, Dominum nequaquam hanc ei uindictam concessurum. Ne ergo reus inobedientiae percutiendo fieret, si hoc responsum expectaret, praeuenit ipsum, tamquam aliis in hoc quid agerent, praebens exemplum, utpote princeps uel primus eorum; ut sicut Iudas ex aduersa parte dux erat ad malitiam, sic iste in acie Domini dux fieret ad uindictam. Dum ergo alii quaerunt an percutiant, iste percutere /450/ non differens, materialis gladii uindictam usurpat sibi nequaquam commissam. Unde et a Domino sine more corrigitur. Quod tamen non recte tunc gestum est in opere, in mysterio uacuum est assumptione. Luca quippe referente, nouimus duos gladios in coena Domini fuisse. Sic quippe scriptum est de Domino, et discipulis:
Et dixit eis: "Quando misi uos sine saeculo, et pera, et calciamentis, numquid defuit uobis?" At illi dixerunt: "Nihil." Dixit ergo eis: "Sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram, et qui non habet, uendat tunicam suam, et emat gladium. Dico enim uobis, quondam adhuc quod scriptum est oportet impleri in me: 'Et cum iniquis deputatus est.' Etenim ea quae sunt de me finem habent." At illi dixerunt: "Domine, ecce duo gladii hic." At ille dixit eis: "Satis est." Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Oliuarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.
Sacculus maior est quam pera, et ideo necessarius est ad plurimorum uiaticum deferendum. Pera uero singulis sufficere uidetur. Bene ergo Dominus, dum praesens hic esset, eorum necessitudinibus omnino prouidebat, ne quid eis in uia deferre necessarium esset, ut post eius recessum a terris, tanto eius praesentia amplius amaretur ac desideraretur, quanto hi eam sibi imagis necessariam experti fuerant.
Sed nunc qui habet
hoc etiam deinceps tam uobismetipsis quam aliis in pera uel sacculo prouidete sumendo:
et qui non habet
subaudi sacculum uel peram unde comparare gladium possit,
quae magis necessaria uidetur, ut hinc eum emat. Quod quidem iuxta litteram, ut sequentia innuunt, ob hoc uidetur dictum, ut cum armati ad locum traditionis uenirent, tanto maior patientia Domini probaretur, quanto potentior ipse ueniret in sua defensione. Finem habent, id est consummationem, ut ipsa omnia perficiantur in me quae scripta sunt de me. Duo autem gladii illi siue in coena Domini fortuitu reperti, siue ab aliquibus discipulorum, imminente passione, ad pro tection em illic allati, duos in Ecclesia gladios significant, materialem quo rex utitur in uindicta corporali, et spiritalem quo animam sacerdos percutit per sententiam excommunicationis. Hunc spiritalem gladium Petrus assumens, auriculam eius dextram abscidit, qui aduersus Christum uenit, quia qui Christi contrarius est praeceptis, sententia feriendus est anathematis: et sic ei auricula dextra amputatur, dum a diuini uerbi praedicatione remouetur, et ei Ecclesiae aditus interdicitur. Sinistra quippe auris est, qua terrenis intendimus, dum de his instruimur. Dextera uero auris est, quae his auditum praebet, quae de caelestibus, uel quae ad salutem animae pertinent, praedicantur. Quod ergo Petrus egit, quamuis in opere sit reprehendendum, in mysterio tamen est officiosum. Officium quippe dicitur actus cuique personae congruus. Bene autem auris dextra /451/ non tamem auris hoc loco dicitur quam auricula, hoc est auris parua. Pauci quippe sunt electi, ad ea quae de salute animae dicuntur accommodantes auditum: et quod de caelestibus praedicatur uix capi potest, et pro subtilitate imtelligentiae, quasi tenui auris foramine ad animi peruenit intellectum. Quod uero de duobus praedictis gladiis Dominus ait:
Satis est
et post amputationem auriculae dixit:
Sinite huc usque
ad mysterium respexit rei signifrcatae. Duo quippe gladii superius distincti ad exercendam iustitiam sufficinut Ecclesiae, ut quemadmodum homo ex anima constat et carm, ita in his duobus duo exerceantur gladii, regis quidem in corpore, sacerdotis in anima. "Sinite" inquit discipulis "usque huc" ut uidelicet contenti uestra potestate, non plus, ut dictum est, praesumatis uindictae, quam dextram auriculam amputare. Amputatam a Petro auriculam Dominus restituens, percussum sanat, quia eius est poenitentiam inspirare, qua peccator redeat, et uerbo salutis reconciliatus intendat. O misericordia Saluatoris! O impietas persequentis! Sanat percussum Dominus, et persequi non cessat sanatus. Beneficium suscipit, et in obstinatione sua ingratus persistit. Vident persecutores miraculum, nec persequendi immutant animum. Corrigitur persecutor, ut eesset persecutio.
Conuerte (inquit Petro) gladium tuum in uaginam. Omnis enim qui acceperit gladium, gladio peribit.
Qui acceperit, inquit, ad occidendum, non cui traditus est a potestate, ipse gladio dignus est interire.
An putas quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum?
Ac si aperte dicat: Non egeo uestri duodecim hominum patrocinio, cui, si uellem, in auxilio adesset tanta angelorum multitudo. In illa hora dixit Iesus turbis:
Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me. Quotidie apud uos sedebam in templo, et non me tenuistis. Cum quotidie uobiscum in templo fuerim, non extendistis in me manus. Sed haee est hora uestra, et potestas tenebrarum. Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. Adolescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum. At ille, relicta simdome, mucus profugit fore ab eis.
Latrones in uiis insidias temdunt, fures in domibus. Quod autem ait "tamquam ad latronem" tale est tamquam ad eum, qui uiam obsidens, transeuntibus insidiatur, nec tutum aut liberum eis transitum permittit, cum tu, Domine, ipsa sis potius uia, qui dixisti:
Ego sum uia, ueritas, et uita.
Quotidie, hoc est frequenter in templo, ubi omnes conueniunt, sedens quasi securus, non in abscondito, more latronis latens. Unde et a latendo latro est appellatus. Et cum manifeste sic sederem /452/ et docerem, nec menus in me ausi estis extendere, nec tunc etiam cum eos flagellatos eiicerem de templo. Nondum enim uenerat eius [hora], hoc est tempus passioni congruum, quod in eius dispositione fuerat pefixum. Ex quo patenter ostendit, nihil eos in eo agere posse, nisi eo permittente ac disponente.
Vestra quidem ad perdendum, mea uero ad saluandum.
hoc est uobis caecis a me ipso in me permissa. Si enim cognouissent, nunquam gloriae Dominum crucifixissent.
Hoc autem totum
de captione scilicet Domini, et proditione Iudae. Haec etiam uerba non tam euangelistae quam Domini esse uidentur. Unde et subditur:
Tunc discipuli omnes.
Ac si diceretur: Cum eum audirent asserere de sua passione sancitum in prophetic esse, nec ullatenus eis uindictam permittere, fugerunt, innocente impiis derelicto, et lupis agno. Hoc enim et ipse praedixerat ex testimonio prophetiae dicentis:
Percutiam pastorem, et dispergentur oues gregis.
Hunc adolescentem quidam intelligunt Ioannem prae caeteris a Domino dilectum, qui caeteris iunior aestimatur, nonnulli Iacobum fratrem Domini. Beda in Marco super hunc locum:
Quis iste adolescens fuerit, euangelista non dicit.
Item:
Neque aliquid uetat intelligi hunc Ioannem.
Ieremias in minori Breuiario, psalm. XXXVI:
Iudaei uim faciebant uel Petro cum dicerent: "Nam et tu ex illis es"; uel Iacobo, qui cum traderetur, sindone relicta, nudus aufugit.
"Super nudo" sub ipso existente, cum super sindonem nullum haberet indumentum. Fortassis enim ad dominicum dictum tunicam suam, uel aliud indumentum pro gladio emendo dederat, uel pro mutuando posuerat. Quod dicitur:
Tenuerunt eum,
cum, caeteris iam dispersis, eum sequentem inuenirent solum, patenter innuitur nequaquam eos fuisse ausos aggredi apostolos, dum simul armati Domino assisterent.
Cohors ergo, et tribunus, et ministri Iudaeorum, qui apprehenderunt Iesumr, ligauerunt eum, et adduxerunt ad Annam primum. Tribunus cohorti gentili praeerat. Dicitur autem tribunus siue a tribus, uel a tribubus, id est plebibus et minoribus. Tres quippe huiusmodi praelatos dicitur primum romanus populus sibi praecepisse, ut quemadmodum duces militibus, ita isti praeessent plebibus. Ligauerunt eum tamquam ex consilio illius qui dixerat:
Et ducite caute, ne uidelicet posses effugere.
O caeci! nunquid is qui aurem tam cito restituit, uincula dissoluere non posses, si uellet? Sed uincula sustinet impiorum, ut in omni patientia probatus, uincula solueret peccatorum. Ligatur a seruis Dominus ad horam, qui fortem armatum religaret perenniter satanam. Vinctus ut latro ducitur, /453/ humano destitutus auxilio, cui angelotum assistebat multitudo. Primum adducitur ad Annam pontificem, socerum Caiphae, qui uidelicet Caiphas erat pontifex anni illius. Vices quippe sues diuersi pontifices iam facti agebant per diuersos annos. Primum ad Annam illudendus ibi adducitur, deinde ad Caipham, taudem ad Pilatum, ut saepius illusus erubescentia confunderetur, saepius afflictus deficere cogeretur. Pontificibus tamquam legis peritis primo praesentatur: ut ab his, qui legem se cognoscere testabantur, secundum legem iudicaretur, et ab eis inciperet malitia, per quos potius esset refrenanda. Quamuis Caiphas administraret eo anno pontificatum, non indignatur tamen prius adduci Iesum ad pontificem alium, ut tanto liberius et securius damnaret reum, quanto eum conspiceret iam ab alio damnatum, ut sic in ore duorum testium stares uerbum.
Sequebatur autem Iesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille notus erat pontifici. Et introiuit cum Iesu in atrium pontificis. Petrus autem stabat ad ostium foris. Exiuit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae, et introduxit Petrum.
Caeteri euangelistae de solo Petro referunt, quod a longe sequeretur Iesum. Qui enim propinquior ei astiterat in captione, et in uindicta feruentior, aurem serui pontificis amputando, quun iam caeteri in fugam dispersi essent, et, ut Marcus refert, adolescens comprehensus, relicta sindone, nudus profugisset, iam tremefactus Petrus a longe Dominum sequebatur, a quo eum penitus separari non patiebatur uis amoris: quia quatumcumque in aduersis trepidet Ecclesia per Petrum significata, etiamsi timore in aliquibus membris cogatur eum ad horam negare, fundamentum tamen caritatis non sinit eam periclitari, nec a Christo prorsus separari. Quod uero Ioannes refert alium discipulum Petro sequenti Christum fuisse adiunctum, quamuis non exprimat quis ille fuerit, humiliter tamen se uidetur innuere. Qui, ut beatus meminit Augustinus, talibus se uerbis soles significare, ut uidelicet dicat, "alius discipulus". Nam et ipse solus, caeteris iam dispersis, una cum Domini matre ei crucifixo astitit, sicut ac ipsemet Ioannes scribit. Quod enim Petrus plus Christum diligere et Ioannes plus a Christo diligi cum dicitur, et dicitur: maiorem eo tempore dilectionem utrumque illi decebat exhibere.
Pontifex ergo interrogauit Iesum de discipulis et doctrina eius. Respondit ei Iesus:
Ego palam locutus sum mundo. Ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conueniunt, et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis. Ecce hi sciunt quae dixerim ego.
Hoc autem cum dixisset, unus assistentium ministrorum dedit alapam Iesu, dicens:
Si /454/ male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, cur me caedis?
Tanquam superfluam et inconuenientem Dominus arguit pontificis interrogationem. Superflua quidem, quia quod palam dictum fuerat, et omnibus notum, documento non eget. Incongrua uero, quia nemo proprio commendandus est testimonio. Unde bene Dominus eos qui audierunt, potius quam se super his censet interrogandos esse.
Hoc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum... etc.
Tanquam contemptor praecepti pontificis, qui de se ad eius imperium testimonium non dedit, alapa caeditur.
quia ante poenam criminis testes sunt inducendi.
Principes autem sacerdotum et omne consilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent. Et non inuenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Nouissime autem uenerunt duo falsi testes, et dixerunt: "Hic dixit: 'Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud'."
Tamquam occasionem hinc sumentes, quod dixerat Iesus:
Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo.
Falsos testes inquirunt de maledictis eius, qui ueros inducere non possum, nec facta eius arguere. Duo falsi testes, tamquam in ore duorum falsorum ueritas stares, falsos esse conuincuntur in his quae Domino imponunt. Qui enim dixerat:
nequaquam se illud facturum esse uel facere posse praedixerat, sed hoc ab illis potius esse faciendum innuerat, non quidem de templo menu facto, sicut illi mentiebantur, sed de templo corporis sui morte per eos dissoluendo.
Et surgens princeps sacerdotum ait illi: "Nihil respondes ad ea quae isti aduersum te testificantur?"
Iesus autem tacebat, et princeps sacerdotum ait illi:
Adiuro te per Deum uiuum, ut dices nobis si tu es Christus filius Dei uiui.
Surgens pontifex, et impatiens, cum non inueniret locum calumniae, motu corporis indicat insaniam mentis, et prouocat ad respondendum, ut quamlibet occasionem accusandi inueniat. Tacet Dominus ad obiectum testimonium, quod tam manifeste falsum nulla ex occasione uel responsione censet dignum. Quod et pontifex intelligens adiurando eum extorquere nititur blasphemiam, qua manifeste conuinci uideatur, et summae falsitatis reus, summam profitens ueritatem. Adiuratus Dominus per Deum uiuum ne tantae maiestatis laesae reus fieret, ueritatem profitetur, pro ueritate damnandus, qui et ipsa est ueritas. Dicit itaque illis Iesus... /455/
-----------------------------------------------------------------------