IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[12]
DE CRUCE
Quanta deuotione dominicae Crucis uenerationem prosequi debeamus, beatus Apostolus ad Galatas scribens diligenter declarat:
Mihi autem absit gloriari, nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi.
Tanto quippe amplius Crux dominica, in qua sumus redempti, a nobis est glorificanda, quanto uerius ex hoc genere redemptionis homo redemptus gloriari ualet. Quid est autem gloriari, nisi quemcumque se aliquid magnum et pretiosum aestimare? In nullo autem quaelibet res quanti sit ita cognosci potest, sicut in pretio eius. Sic et homo quanti fuerit apud Deum, quantam semper sollicitudinem diuina super eum gesserit clementia, quantaeque pietatis uisceribus eum sit amplexatus, pretium ipsum pro redemptione hominis datum patenter insinuat. Quod diligenter Apostolus intuens, et de hoc singulariter glorians, sicut supra meminimus, ait:
Mihi autem absit gloriari... etc.
Ac si patenter dicat: Glorientur alii in quocumque uoluerint, pretiosos se aestiment quibuscumque diuitiis uel honore; mihi autem absit gloriari nisi in hoc redemptionis meae genere, quod apud infideles ignominiosius iudicatur et uilius. Quo enim Dominus indigniora pro homine sustinuit, digniorem apud se et gratiorem eum haberi demonstrauit. Nullum autem patibulum execrabilius cruce antiquitus censebatur, nulla mors adeo turpis et detestabilis iudicabatur. Unde et hoc genus patibuli non solum ad poenam Christi, uerum etiam ad ignominiam impii eligere decreuerunt, sicut ante per Sapientiam de ipsis prophetatum fuerat dicentibus:
Morte turpissima condemnemus eum.
Factus obediens usque ad mortem
quasi parum hoc uideretur, nisi etiam ipsum genus mortis tamquam abominabile determinaret, statim adiecit:
Quod est dicere, non solum usque ad mortem, sed usque ad tam ignominiosam mortem, qua specialiter blasphemi, hoc est qui in aliquam blasphemiam Dei praesumebant, puniebantur. Unde et Domino improperantes quod se filium Dei diceret aiebant:
Blasphemauit. Quid adhuc desideramus testes?
Et quasi hoc genus mortis ex blasphemia promeruisset, exclamabant:
De quo etiam genere mortis, quam detestabile uideretur, et diuina maledictione /456/ plenum, Deuteronomii fiber his uerbis profitetur:
Quando peccauerit homo quod morte plectendum est, et adiudicatus morti appensus fuerit in patibulo, non permanebit cadauer eius in ligno, sed in eadem die sepelietur, quia maledictus a Deo qui pependit in ligno: et nequaquam contaminabit terram tuam, quam Dominus dederit tibi in possessionem.
Cuius quidem capituli memor Apostolus, cum Galatis scriberet, ait:
Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: "Maledictus omnis qui pendet in ligno."
Ex his itaque uerbis liquide monstratur, quam ignominiosum crucis patibulum apud Iudaeos praecipue habebatur, qui solam litterae superficiem, non mysticos sensus in lege perquirunt. Sed quid est magis absurdum, quam omnes eos diuinae maledictionis damnatione dignos credi, qui hoc genere mortis potius quam alio puniantur? Non enim modus poenae, sed lapsus culpae reum efficit. Unde et scriptum est:
Iustus qua morte praeocupatus fuerit, in refrigerio erit.
Sin autem uelamen Moysi detrahentes reuelata facie legem interius speculemur, conuenienter hanc maledictionem tam singulis hominibus per culpam quam ipsi Christo per poenam poterimus applicare. Pro peccato quippe priorum parentum, quod in ligno uetito commissum est, omnes inde damnationem incurrimus, et tamquam in ligno morimur, qui cum originali peccato nascimur, iuxta quod et Dominus Adam increpans, et quasi maledictionis sententiam intorquens, ait:
Omnes itaque, sententiam hanc damnationis ab Adam contrahentes, quasi cadauer sine uita nascimur et permanemus, antequam ex aqua et spiritu renati, ab hac animae morte uiuificemur. Cadauer autem suspensione ligni mortuum eadem die sepeliri praecipitur, quia in hac ipsa uita praesenti qua nascimur, consepeliendi Christo per baptismum sumus; ne uidelicet terra nostra contaminetur, hoc est, ne in contagio terrenae generationis remaneamus, si regenerati specialiter non fuerimus. Bene itaque dicitur maledictus a Deo qui pendet in ligno, quia etsi nondum propria incurramus peccata, illud tamen unum quod originale dicitur peccatum in ligno, ut dictum est, scientiae bond et mall commissum ad damnationem nostram sufficit, cui diuino iudicio deputati sumus, et ob hoc a Deo quadam maledictione percussi. Quae quidem maledictio, et in Christum retorquetur per poenam, quem percussum a Deo et attritum propter scelera nostra Propheta longe ante praedixerat. Et sicut caeteri in ligno, ut dictum est, mortem animae incurrerunt, sic iste mortem corporis, ut per hanc ab illa nos liberans, maledictionem nostram in /457/ benedictionem conuerteret. Unde et Apostolus cum praemisisset:
Factus pro nobis maledictum, sicut scriptum est...
...ut in gentibus benedictio fieret.
Sicut ergo in ligno, id est pro transgressione ligni uetiti, Christus corporaliter est mortuus, ita et corporaliter per poenam a Deo maledictus, hoc est ex sententia Dei poenae huic deputatur. Hinc enim et peccata nostra suscepisse seu portasse dicitur, hoc est peccatorum nostrorum poenam tolerasse, et sic quodammodo nostrae maledictioni communicasse. Cuius quidem poenam uel passionem, qua perductus est ad mortem, si per singula reuoluamus, reperiemus ea quae mortem praecesserunt, longe grauiora et intolerabiliora morte ipsa fuisse. Imminente quippe passionis articulo, in tantam animam eius anxietatem legimus, ut sudor eius fieret tamquam guttae sanguinis decurrentis in terram. Qui enim nouerat quantus passionis dolor in illa dissolutione corporis et animae futurus esset, mirabile non est si, iuxta infirmitatem assumptae humanitatis, hanc supremam passionem amplius horreret. Captus autem postmodum et tentus, et insuper, Ioanne referente, uinctus, ad sacerdotes primum adductus est, ubi, sicut Marcus meminit, coeperunt quidam conspuere eum, et uelare faciem eius, et, ut scribit Matthaeus, in eam conspuere, et tam colaphis quam alapis ipsum caedere, atque illudere dicentes:
Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit?
Ubi inter caetera, cum a pontifice interrogaretur de discipulis suis et doctrine eius, et ipse respondisset:
unus assistens ministrorum dedit alapam ei, dicens:
Haec autem in nocte captionis suae constat in eum facta esse. Mane autem facto, de concilio sacerdotum ad Pilatum praesidem ipsum adhuc uel iterum uinctum perduxerunt. Quo adducto, ut Matthaeus ait, stetit ante praesidem. Stetit, inquam, ut dictum est, ligatus, potius quam sedit, ut uidelicet in utroque, tam statione scilicet quam ligatione eum affligerent. Quanta autem constantia illic persisteret, patenter ostenditur, ubi interrogatus a Pilato, responsum ei non reddebat. De qua eius confidentia, et quasi de suo contemptu Pilatus admirans:
Nescis, inquit, quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te?
Qui etiam a Pilato ad Herodem missus, cum multis ab ipso quoque interrogaretur sermonibus, nihil ei respondebat. Unde tam ab ipso quam ab exercitu eius spretus et illusus est, ueste alba indutus, et sic ad Pilatum remissus.
A principibus itaque interrogatus, qui ad eum liberandum plurimum poserant, responsione sua dignos eos non censuit; qui tamen, ut supra meminimus, a ministro pontificis percussus, blandam ei responsionem non negauit, dicens: /458/
Si male locutus sum, perhibe testimonium: si autem bene, cur me caedis?
Quanta denique apud Pilatum sustinuerit, non ignoramus. Qui cum tertio, ut Lucas meminit, eum innocentem esse confessus esset, idque ipsum ex ablutione manuum demonstraret, ipsum tandem flagellauit, quasi illud implens quod antea dixerat:
ut sic saltem ad misericordiam Iudaeorum flecteret saeuitiam. Quod cum efficere non posses, caesum eum flagellis tradidit eorum uoluntati. Tunc milites, ut Matthaeus refert, suspicientes eum, congregauerunt ad eum uniuersam cohortem. Quibus quidem congregatis, et hoc ei obiicientibus et improperantibus quod se regem faceret, quasi in modum regis illudentes ei, exutum uestimentis suis uiii purpura induerunt, et pro diademate spinis coronauerunt, et pro sceptro arundine ipsum insignierunt, et genu flexo, ipsum quasi regem salutantes, ac dicentes:
simul et in faciem eius iterum spuebant, et caput eius arundine percutiebant. Item Pilatus, ut Ioannes refert, exiens ad eos, ipsum secum tam crudeliter tractatum adduxit, tentans utrum ex hoc si quomodo eorum duritiam mollescere posset, et ad pietatem inclinare. Ad quos quidem egressus:
Ecce, inquit, adduco eum uobis fores, ut cognoscatis quia in eo causam non inuenio.
Exiit ergo Iesus portans spineam coronam, et purpureum uestimentum, et dicit eis:
Ecce homo.
Ac si diceret: Ecce quod humanae infirmitatis est, in me uobis apparet, non quod diuinae fortitudinis. Postquam autem, ut praedictum est, illuserunt ei, exuerunt eum purpura, et induerunt uestimentis suis, quibus iterum nudauerunt eum, cum crucifigendus esset: quae postea inuicem partiti sunt, sicut Ioannes commemorat. Susceptus tandem ut ad crucifigendum duceretur, ipsum quoque crucis patibulum gestare compulsus est, ut nec interim ei parceretur, ipso crucis pondere prius afflictus quam in ea crucifixus. Qui cum pro uinculis suis uel pro praedictis afflictis expedite uel celeriter non gestaret, mores mortis eius impii non ferentes, quemdam alium Simonem nomine crucem coegerunt portare. Crucifixus denique ad summam eius ignominiam inter latrones constituitur, ut ex similitudine poenae simul reus crederetur culpae. Poena autem huius patibuli quanta sit, nemo est qui possit ignorare. Quae tanto prolixior est, nec statim suspensum interimit; quanto eius passio grauior diutius affligit. Quid etiam hoc patibulo grauius, ubi totum corpus ita clauis confixum extenditur, ut non minus ex pondere quo, quam ex ipsa fixura clauorum sua spensus crucietur? Unde recte hoc unum mortis patibulum, crux a cruciando cognoscitur dictum. /459/
Ecce seriem dominicae passionis, prout memoriae occurrit, ex euangelicis collegimus scriptis; quae super singula, ut dictum est, consideremus, ea quae mortem praecesserunt ipsa morte profecto grauiora, uel intolerabilia, fuerunt. Unde nec ut moreretur, frangi ei crura sicut latronibus uel lancea uulnerari necesse fuit, qui ad celerem mortem ex tot et tantis, quae ante crucem tulerat, perductus est. Conferant martyres quae passi sunt, et uideant in comparatione dominicae passionis nulla esse uel parua quae passi sunt. Unde et bene in eius persona suspirantis Ieremiae lamentatio proclamat:
Attendite et uidete si est dolor similis sicut dolor meus.
Attendant hoc mulieres, et, ut Ezechiel meminit, facta uoce supra firmamentum, stent animalia, et submittant alas suas. Quid autem firmamentum aliud, quam beati angeli, caeteris corruentibus confirmati, est intelligendum? Qui cum nobis adhuc mortalibus dignitate quadam sint superiores, longe tamen supra eos Deus homo praeminet. Fit autem quandoque nobis uox de firmamento, cum uidelicet de illa beatitudine angelorum, quae nobis promittitur, aliquid praedicatur, uel interiori uerbo mente concipitur. Desuper firmamentum alia fit uox, cum ea quae Deus pro nobis humanitus gesserit, corporis uel mentis auribus concipitur: quod profecto cum fit, quasi in admiratione uel in timore sancta stant animalia, et alas deponunt, dum in consideratione tantae rei propriae uirtutes illis uilescunt. Cum autem de firmamento, ut dictum est, aliquid audiunt, quasi erectas adhuc alas habent; quia pro magno uel mirabili non ducunt, quod per tot agones ad illam angelorum beatudinem perueniunt, quam illi per Dei gratiam humilitate seruata perceperunt. Ecce martyres multa propter Deum passi, et in magnis uirtutibus probati, plurimam gloriandi occasionem uiderentur adepti, nisi occurreret Dominum uel tanta uel maiora pro ipsis fuisse passum. Quod profecto dum occurrit, statim, ut dictum est, summittunt alas, pro nihilo ducentes quae passi sunt serui in considerationem dominicae passionis. Quae tanto grauior ac miserabilior, quanto ignominiosior extitisse probatur. Ut enim omittamus caetera, quis tam turpiter, quis tam diu illusus, ut ipse? De captione quippe primum ad Iudaeos adductus, post tot colaphos et alapas, quos uelata facie suscepit, impiis improperantibus ut prophetaret, ita est consputus et sputis deformatus, ut, iuxta Isaiam, non esset ei species neque decor, et pro tanta uilitate nouissimus omnium uideretur uirorum. Qui et inde postmodum Pilato praesentatus, hanc quoque iniuriam cum caeteris ibidem sustinuit. Quis unquam martyrum ita sputis oblitus et deformatus iniuriari legitur? Quis totiens illusus modo apud Iudaeos, modo apud Pilatum uel Herodem, nunc /460/ expoliatus, nunc indutus suuis uel alienis uestibus, et per tot loca tam impie distractus, ut ab omnibus magis illuderetur? quis denique sanctorum ipsum, quo necandus esset, patibulum baiulare compulsus est? Quid ad hoc, fratres, recogitare, uel dicere ualemus, nisi illud propheticum in nobis semper ingemiscere:
Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?
et pro uiribus nostris ad uicem tantae caritatis eius reddendam nos praeparare, sicut et subditur:
Calicem salutaris accipiam... etc.
Quod quia uirium nostrarum non est, ut calicem salutaris accipiamus, hoc est passioni Iesu patiendo communicemus, et nostram quoque crucem baiulando, eum sequamur; ipse sua gratia nobis conferat, ad honorem cuius ipsam, qua redempti sumus, Crucem die ueneramur hodierna. Amen.
-----------------------------------------------------------------------