IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[13]
Quantum ad deuotionem uel honorem feminarum paschalis exultatio solemnitatis pertineat, tam Veteris quam Noui Testamenti paginae testantur. Veteri quippe pascha in Aegypto a populo Dei primum celebrato, et ea nocte per submersionem Aegyptiorum fidelibus liberatis, canticum gratiarum non solum uiri, sed etiam feminae, ut Exodus narrat, Domino persoluunt. Scriptum quippe ibidem est:
Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: Cantemus Domino, gloriose enim... etc.
Ubi et de cantu quoque feminarum seorsum adiungitur:
Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu. Egressaeque sunt omnes mulieres post eam, cum tympanis et chords, quibus praecinebat, dicens: Cantemus Domino, gloriose enim... etc.
Quod quidem feminarum canticum quanto mysterio plenum describatur, diligenter attendite. Hic quippe Maria, quae choro illi feminarum praecinebat, quae cum uirum habuisse non legatur, uirgo intelligitur, ut non solum uoce cantici, sed etiam priuilegio dignitatis praeiret caeteris, non solum cantasse memoratur, sicut Moyses uel populus; sed etiam prophetes esse describitur, et tympanum in menu tenuisse. Quid enim prophetes, nisi uidens interpretatur? Cum uisionem autem, id est, reuelationem cantat, cui uerborum quoque mysteria Dominus reuelat; /461/ cum in illa uidelicet populi liberatione, et hostium submersione non tam corporum salutem attenderet, quam animarum figurari prospiceret, quam quotidie in sacramento baptismatis diuina operatur gratia. Tympanum autem quod manu gestabat, mortificationem carnis insinuat, quam habebat in opere, quo eius canticum Deo magis esset acceptum. Unde et Psalmista in tympano Deum laudare nos adhortans, ait:
Saepe autem tympanum in ore magis quam in manu habemus, cum sanctorum mortificationem carnis ita praedicamus, ut eam opere non imitemur. Tanto diligentius Mariae canticum describitur, quanto ipsum deuotius et Deo gratius fuisse intelligitur.
Quod si Noui quoque Testamenti reuoluamus seriem, et in hac Maria et caeteris cum ea feminis alteram Mariam, et cum ipsa deuotas feminas, quibus primum Dominus suae resu rectionis gaudium exhibuit, competenter intelligamus, reperimus singula his conuenienter aptari. Illa quippe prophetes memoratur, haec apostolorum apostola dicitur. Illa corporale tympanum sumpsit, haec spiritale habuit. Quo enim haec uiuentem Dominum amplius dilexerat, super eius morte amplius afflicta, et quasi mortificata fuerat. Unde et prima de resurrectione consolationem meruit, quae de eius morte amplius anxia et moesta fuit. Apostolorum autem apostola dicta est, hoc est legatorum legata: quod eam Dominus ad apostolos primum direxerit, ut eis resurrectionis gaudium nuntiaret. Maria illa caeteris in cantico praecinebat, et haec ante alias, gaudio resurrectionis primo est potita; et haec prima nuntiando praecinit quod prima uiderat. Post ipsam uero, ad caeteras feminas hoc gaudium resurrectionis priusquam ad apostolos uel quoslibet uiros peruenit. Quas etiam Dominus ad apostolos dirigens ait:
Ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam... etc.
Ubi praeposterus quidem ordo beatior et honorabilior pensandus est. In ueteri quippe pascha praedicti uiri primitus, etiam postmodum feminae cecinisse memorantur. In nostro autem pascha, hoc est dominicae resur ectionis die, spiritale canticum exultationis de apparitione resurrectionis prius feminae quam uiri adeptae sunt. Pascha autem hebraice, *phase* graece, latine "transitus" dicitur. In ueteri quippe pascha, Dominus per Aegyptum transiens, primogenitis interfectis, et per transitum maris Rubri populum suum liberans, de nomine transitus hanc solemnitatem insigniuit. Praesens quoque dominicae resurrectionis dies non incongrue pascha dicitur. Ipsa quippe immutatio humanae naturae de mortalitate ad immortalitatem, de corruptione ad incorruptionem, quidam in Christo transitus et motus fuit. Transit quippe in aliam statim, et quodammodo mouetur, quia in aliud quam prius fuerat, commutatur; /462/ ueluti cum quod mortale erat fit immortale, et quod corruptibile et passibile siue mutabile in contrarium uertitur.
Hunc quidem transitum et Euangelista considerans:
Sciens, inquit, Iesus, quia uenit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem... etc.
Quid enim nomine Patris, nisi potentia diuinae maiestatis exprimitur? In hoc autem mundo, hoc est in praesenti uita aerumnosa et misera, quasi impotens et infirmus secundum fragilitatem assumptae humanitatis extiterat, et quasi a Patre, boc est, diuinae potentiae uirtute se humiliando descenderat, ac quodammodo recesserat, minor etiam angelis in hoc effectus. Nunc autem in resurrectione omnem hanc infirmitatem deponens, ad Patrem ascendere uel transire dicitur, cum iam in se nihil infirmitatis uel potentiae retinet: sed totum quod habet, potentiae ac uirtutis est, ut quasi iam totus in Deum transit, qui iam non, ut caeteri homines, homo proprie, id est animal rationale mortale dicendus est. Quod et beatus Apostolus diligenter attendens, cum electionem suam a caeteris apostolis distingueret, ad Galatas scribens, ita exorsus est:
Paulus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum, et Deum Patrem qui suscitauit eum a mortuis... etc.
Caeteri quippe apostoli, ut beatus meminit Augustinus, a Christo tamquam homine, id est adhuc mortali, sunt electi. Hic uero postmodum Christo iam quasi toto Deo facto, id est iam diuinitus magis quam humanitus in perpetuum uiuente, singularem sortitus est electionem. Quod quidem, ut ita dicam, deificationem, et immortalitatis gloriam statim Apostolus exponens, ait:
Qui suscitauit eum a mortuis.
Et attende quod iuxta hanc immutabilitatis et stabilitatis gloriam, quam a die resurrectionis in Christo humanitas est adepta, non incongrue tam dies ipsa resurrectionis quantum ascensionis Domini, quae iam non de mortali it mutabili, sed de immortali et immutabili celebrantur, feriarum uariationem non habent, sed in eadem feria semper obseruantur. Caeterae uero Christi solemnitates a die conceptionis eius usque ad Pascha, sicut et sanctorum quaelibet festiuitates per ferias uariantur, ut modo uidelicet in prima feria, modo in secunda uel in alla celebrentur.
Solet nonnullos mouere, cur dies dominicae passionis, quae maxime nostram operate est salutem, celebritatis non habeas exultationem, sed in moerore potius quam in laetitia peragatur: praesertim cum singulorum passionibus sanctorum festiuam iocunditatem Ecclesia persoluat. Ad quod respondendum arbitror pro dominicae resurrectionis gloria, quae tertio die passioni succedit, diligenter ab Ecclesia id esse constitutum, ut quo maior praecesserit in nobis de passione Domini compassio, gratior de resurrectionis gloria sequatur exultatio. Unde et /463/ paschalis solemnitatis laetitiae non solum proxirmum moestitiae biduum praeponitur, uerum etiam totius quadragesimae abstinentia praemittitur. In qua quidem quadragesima, uoces illae gaudii:
Alleluia, Gloria in excelsis Deo
et apud clericos etiam:
reticentur, et paschalibus gaudiis reseruantur, ut eo tunc gratiores sint quasi nouae, quominus antea fuerant usitatae. Constat quippe quadragesimam dominicae abstinentiae, ad cuius exemplum uel imitationem nostra est instituta, nequaquam eo tempore extitisse, quo munc nostra peragitur, sed a die Theophaniae ipsa incoepisse, ipsumque Dominum post baptismum statim ad desertum transiisse, sicut Marcus commemorat, ibique quadraginta dierum et moctium abstinentiam habuisse; non in diebus proximis Paschae, sicut nunc nostra fit quadragesima; ea quam diximus congrua dispensatione, ut uidelicet eo gratior dominicae resurrectionis exultatio fiat, quo maior abstinentiae maceratio, uel poenitentiae praecessit afflictio. Quid igitur mirum, si et biduum illud dominicae passionis ac sepultuae in luctu compassionis praecipue ducimus, ut post fletum gratior habeatur risus, nec iam dominicae pressurae recordemur, resurrectionis gloria superueniente? Unde et Apostolus:
Etsi Christum nouerimus secundum carnem, sed iam non nouimus.
Ac si aperte dicat: Et si olim corpus Christi carnale, hoc est infirmum ac passibile seu mortale fuisse non dubitemus, iam ipsum quasi spirituale factum nouimus; nec iam tam infirmitatem illam quae praecessit, quam gloria resurrectionis, quae subsecuta est, attendimus. Quae quidem gloria si in ipsis quoque membris Christi, sicut in ipso capite iam esset completa, nequaquam eorum passiones uel dormitiones solemnem haberent celebrationem.
Cum enim, inquit Apostolus, uenerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex par te est.
Perfecta autem glorificatio sanctorum in resurrectione est futura, ubi tunc singulis erunt geminae stolae, quibus iam datae sunt singulae. Adeo autem propter excellentiam resurrectionis proximae dies crucifixionis solemnitatem non habet, quod ubi Paschae solemnitas imminet, festiua iocunditate Crucis uenerationem celebrarmus, quod totum ad dominicae passionis honorem per tinere dubium non est, propter quam solummodo haec tota reuerentia Cruci exhibetur. Unde et hymni uel caetera quae de passione sunt, ibidem decantantur.
Illud quoque non praetermittendum aestimo, primitias dormientium Christum ab Apostolo dictum esse, quod primus in hanc immortalitatis gloriam surrexerit. Nam etsi plures ante eum, uel ab ipso, uel a prophetis suscitati sunt, iterum mortui esse non dubitantur. Illi quoque, quos in testimonium suae resurrectionis /464/ suscitatos Euangelium narrat, cum dicitur:
Et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt, et exeuntes de monumento post resurrectionem eius, uenerunt in sanctam ciuitatem, et apparuerunt multis;
nequaquam ex his uerbis intelligendi sunt ipso die dominicae crucifixionis resurrexisse, sed tunc tantum in fissura petrarum eorum sepulcra aperta fuisse, et postmodum, ipso die resurrectionis, post eius resurrectionem suscitatos esse, et statim in ciuitatem uenisse, et fidelibus apparuisse. Quod itaque dicitur, "exeuntes de monumentis" post resurrectionem eius manifeste indicat, non ante, eos resurrexisse. Quod igitur euangelista et apertionem sepulcrorum, et resurrectionem eorum, breuiter et succincte commemorat, quasi simul facta sint, per anticipationem rei futurae narrationem suam breuiauit. Notandum quoque ad gloriam dominicae sepulturae, de qua Isaias praecinit:
Et erit sepulcrum eius gloriosum
non minimum profuisse tam horum fidelium quam caeterorum sanctorum sepulturas, qui Ierosolymis fuerant, ita nunc occultas esse, ut ubi fuerint ignoretur, nullasque ibi reliquias sanctorum ibidem tumulatorum apparere: sed omnes inde uel asportatas esse, uel Deum eas occuluisse, ut tota celebratio honoris dominico uacet sepulcro.
Quoniam uero infidelium multi in tantum de resurrectione hominum dubitant, ut nullatenus corpora nostra in puluerem reducta, et dissoluta iterum suscitari aestiment posse, decreuit diuina pietas non solum uerbis, uerum etiam ierum exemplis hanc nobis exhibere, ne quod in minimis saepius operatur natura, nonnunquam in maximis facere diuinae potentiae dubitetur gratia. Nemo quippe est qui phoenicis naturam cognouerit, et quam ei gloriam saepius morienti et suscitatae diuina gratia contulerit, qui de nostra quandoque resurrectione futura diffidere debeat. Cuius quidem auis naturam et resurrectionis modos si ad Christum mystice referamus, conuenienter singula ei conuenire uidebimus. Haec quippe auis quia unica esse perhibetur, nec masculini, nec feminini sexus esse cognoscitur; et quia pullos non generat, nequaquam nidificat. Quae cum sibi mortem post annos plurimos imminere praesenserit, struem quam dam et domunculam sepulcri ex ramusculis aromaticis uel ipsis aromatibus sibi praeparat, tamquam foetorem cadaueris sui per fragrantiam exprimere satagat. In hanc itaque aromatum structuram se conferens expirare dicitur, et sole desuper aestuante, et aromata ipsa calefaciente, combustus in cinerem soluitur. Unde post aliquot dies, in modum apis suscitatus, paulatim alas et plumas induens in pristinum redit statum. Quae singula nulli tam congrue ut Christo uidentur conuenire. /465/
Quod enim unica est auis, nec parem uel dignitate uel coitu cognoscit, tam excellentiae quam uirginitati Christi pulcherrime aptatur. Quis enim unicus et dignitate singularis ita ut Christus? In quo quoque nec masculum, nec feminam Apostolus esse dicit: quia in Christi corpore, quod est Ecclesia, nullam dignitatem diuersitas sexuum operatur; nec sexuum qualitatem, sed meritorum Christus attendit. Nidum haec auis ut caeterae non curat, et filius hominis ubi caput reclinet non habet; nec etiam in proprio, sed in alieno natus est. Sepulcrum sibi praeparat, quo et aromata congregat. Et Dominus ipse per Ioseph siue Nicodemum tam sepulcrum sibi quam aromata praeparauit, quibus ipse hanc deuotionem inspirauit. Concrematio quoque phoenicis a Christi mysterio non discrepat, in cuius typo carnes paschalis agni non elixae, sed assae praecesserunt. Resurgens phoenix formam apis induit, quae corruptionem carnis nescit; quia in illa resurrectionis gloria
neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in caelo
Quam quidem gloriam et uos, Christi uirgines, iam in terris adeptae, nec tam humana quam angelice uiuentes, tanto huius solemnitatis diem deuotius colite, quanto eam, ut ante praefati sumus, ad excellentiam uestri honoris amplius pertinere constat.
-----------------------------------------------------------------------