Petrus Abaelardus
Sermones

SERMONES AD VIRGINES PARACLITENSES

[14]                               EXPOSITIO DOMINICAE ORATIONIS IN DIEBUS ROGATIONUM, QUAE LITANIAE DICUNTUR

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[14]

 

                            EXPOSITIO DOMINICAE ORATIONIS IN DIEBUS ROGATIONUM, QUAE LITANIAE DICUNTUR

 

Praesentes Rogationum, id est orationum, dies ex ipso quoque nomine suo nos nunc praecipue ad orationem inuitant. Constat autem inter uniuersas orationes eam tam dignitate quam utilitate praeminere, quae ab ipso Domino discipulis tradita Dominica inde est appellata, et ob hoc a fidelibus potissimum frequentanda, ut de ipsa praecipue Iacobus uideatur dixisse:

 

Multum enim ualet oratio iusti assidua.

 

Quantum autem ualeat et possit oratio iusti illud Hieronymi super Ieremiam manifeste declarat, Domino ad prophetam dicente: /466/

 

Tu autem noli orare pro populo hoc, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te.

 

Hieronymus:

 

Quod autem dicit: "Et non resistas mihi" ostendit quod sanctorum oratio irae Dei possit resistere. Unde et loquitur ad Moysen: "Dimitte me, ut percutiam populum istum."

 

Quod si tantumdem oratio sanctorum posse habeas, utpote Moysis uel Ieremiae; quid de ipsa Domini sperandum est oratione, quam ipsemet dictauit, ipse misericorditer instituit, ut sic eius dram uertamus in misericordiam? Sed quoniam orationis fructus aut nullus est, aut paruus, quam deuotio intelligentiae non comitatur, cum cordis potius quam oris sit inspector Deus, iuuat orationis huius praecipue sensum aperire; ut eo magis fructuosa sit orantibus, quo deuotius intellecta dicatur. Quod quidem Apostolus diligenter attendens, Corinthiis ait:

 

Nam si orem lingua, spiritus meus uat, mens autem, anima mea sine fructu est. Quid ergo? orabo spiritu, orabo et mente. Psallam spiritu, psallam et mente.

 

Lingua tantum sine spiritu uat uel psallit, qui flatu suae prolationis uerba tantum format quae non intelligit. Mente insuper hoc agit, qui intellectum applicat his quae dicit. Unde et illud est beati Benedicti:

 

Sic stemus ad psallendum, ut mens nostra concordet uoci nostrae.

 

In tantum autem uerborum intelligentiam Apostolus commendat, ut nihil in Ecclesia dici permittat, quod non comitetur intelligentia. Alioquin eos pro insanis habendos iudicat, qui quod praedicant prophetare, hoc est exponendo interpretari, minime sufficiunt; aut benedictionibus, quas non intelligunt, amen supponunt. Sic quippe consequenter adnectit:

 

Si ergo conueniat uniuersa Ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae aut infideles, nonne dicent quod insanitis?

 

Idem supra:

 

Caeterum, si benedixeris spiritu, quis supples locum idiotae? quomodo dices amen super tuam benedictionem? quondam quid dices nescit. Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur.

 

Et post aliqua de uniuersis quae in Ecclesia dicuntur concludens, ait:

 

Quid ergo?  cum conuenitis, omnia ad aedificationem fiant.

 

Et ad Ephesios:

 

Implemini, inquit, Spiritu sancto, loquentes uobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus uestris Domino.

 

Et quisque ei loqui proprie dicitur, a quo eius uerba intelliguntur, cum hoc unum sit uerborum officium, ut in auditore generent intellectum. Tunc itaque nobismetipsis loquimur, cum ex his quae dicimus intellectis deuotionem excitamus mentis: et tunc corde pariter et ore psallimus, cum quod exterius profertur, interius per intelligentiam capitur.  Quid autem magis ridiculum, quam cum aliquid orando petimus, quod oramus ignoremus? /467/ nec utrum salubria sint uel nociua discutere ualemus? Duabus denique causis, uerbis quoque Domini constat orandum, ut hoc uidelicet ad eius honorem, et ad nostram fiat utilitatem. Ad eius quidem honorem, cum quod ab ipso postulamus, ab ipso potius quam a nobis hoc esse fateamur quod petimus; et eius gratiae potius quam uirtuti nostrae hoc acceptum tribuamus. Ad utilitatem quoque nostram uerba quoque commendantur, cum intellecta deuotionem excitant, et compunctionem generant, ut eo facilius audiantur a Domino, quo deuotius proferuntur a nobis. Solet quippe dolentium hoc esse naturale uel quasi proprium, ut cum hoc unde dolent uerbis exprimunt, ipsa in eis uerba dolorem accendant, et suis querimoniis mens compuncta, facile prorumpat in lacrymal ex ipsis suis quas refert miseriis. Sic et poenitentes cum in orationibus suis ea quae commiserunt referunt, ipsa eorum uerba quasi quaedam punctiones menses gementium uulnerant, ut lacrymas inde producant, et medullatum uel pingue sacrificium offerant.

 

Constat autem orationem dominicam tam a Matthaeo quam a Luca conscriptam esse, sed ab illo plenius, qui non solum euangelista, uerum et apostolus ipsam ex ore Domini audierit, quando eam Dominus in monte ipsi caeterisque simul apostolis tradidit. Unde nunc eam praecipue nostra prosequitur expositio, quae plurimum auctoritatis, sicut et perfectionis abet, in septem uidelicet petitionibus distincta, cum illa Lucae quinque sit contenta, quae non apostolisc sed cuidam discipulo memoratur tradita. Sic quippe in ipso scriptum esse Luca meminimus de Domino:

 

Factum est, dum ipse esset in quodam loco orans, ut cessauit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos. Et ait illis. Cum oratis, dicite "Pater, sanctificetur nomen tuum. Adueniat regnum tuum, fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis peccata rostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos induce in tentationem."

 

Matthaeus uero dominicam orationem apostolis tamquam doctoribus et perfectioribus perfectius traditam, eam interserit sermoni ad eos in monte habito, quem et perfectiorem esse constat quam ille fuerit, quem Lucas refert in campestribus ad turbas factum. Sic quippe scriptum est in Matthaeo, Domino ad apostolos dicente:

 

Cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant, in synagogis et in angulis platearum stantes, orare ut uideantur ab hominibus. Amen dico uobis, receperunt mercedem suam. Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio tuo, ore patrem tuum in abscondito. Et /468/ pater tuus, qui uidet in abscondito, reddet tibi. Orantes autem nolite multum loqui, sicut ethnici. Putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari eis: scit enim pater uester quid uobis opus sit, antequam petatis ab eo. Sic autem orabitis: "Pater noster qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adueniat regnum tuum. Fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum supersubstantialen da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos induces in tentationem; sed libera nos a malo."

 

Diligenter nos Dominus de oratione instruens, non solum uerborum pronuntiationem tradit, uerum etiam de intentione nos erudit, ut oratio fructuosa nobis esse possit.

 

SICUT HYPOCRITAE, inquit, hoc est, non ea intentione qua illos constat orare. Quorum quidem intentionem aperiens, ait: "ut uideantur ab hominibus" potius quam a Deo, dum eis placere appetunt, a quibus sic laudes uel terrena commoda requirunt.  Qui ut a pluribus conspici possint, AMANT, inquit, IN SYNAGOGIS ET IN ANGULIS PLATEARUM, hoc est, in publicis conuentibus hominum, hoc agere. Non dicit simpliciter eos ibi ORARE, quia ibi a pluribus uideri possum. Nec dicit "in plateis" sed IN ANGULIS PLATEARUM, quasi conspectum hominum fugere VIDEANTUR, se IN ANGULIS occultando, quem maxime appetunt. STANTES orant potius quam sedentes uel procubantes: ut eo religiosiores putentur, quo se in oratione magis affligere creduntur.

 

PERCEPERUNT, inquit, MERCEDEM orationis ab hominibus in praesenti, non eam postmodum a Deo percepturi. Merces siue remuneratio orationis his redditur, cum laudes humanas uel terrena commode, quae inderequirunt, adipiscuntur.

 

TU AUTEM QUICUMQUE ES, CUM ORABIS... etc. CUBICULUM nostrum, in quo requiescimus, mens nostra est, a perturbationibus mundanis semota, ut Deo uacantes puriorem habeamus orationem, tota intentione nostra in eum directa. Ingressi cubiculum, ostium eius claudimus, ne ab aliis, sed a solo Deo uideamur, cum modis omnibus prouidemus, ne sic per orationem nostram hominibus placeamus, ut Deo displicere mereamur.

 

IN ABSCONDITO magis quam in manifesto Deus uidere dicitur, quia probator cordis et renum, non tam quae fiunt, quam quo animo fiant attendit, nec tam opera quam intentionem remunerat.

 

ORANTES AUTEM NOLITE... etc. Hoc est, ne appetatis prolixitatem uerborum in oratione, ea qua infideles faciunt intentione. Putant enim, quod quanto prolixior uerbis oratio sua fuerit, tanto magis a Deo exaudiri posses, quem non ubique praesentem aestimant, et uerbis indigere putant, quibus ei quod uolumus insinuemus. NOLITE ergo in hac scilicet intentione similes eis fieri.

 

PATER NOSTER. Octo autem partibus haec secundum Matthaeum oratio distinguitur. /469/ Quarum prima pars est inuocatio qua dicitur: PATER NOSTER QUI ES IN CAELIS. Deinde septem petitiones sequuntur. Tres uero priores ad Deum pertinent, quatuor uero reliquae ad nos. Huius igitur ordinis intendentes expositioni, ipsum prius oremus Dominum, ut orationis suae nobis conferat intelligentiam, quae ipsam nobis faciat fructuosam. Cum dicit PATER potius quam "Domine", nos ei per amorem potius quam per timorem admonet deseruire. Timere quippe seruorum est, amare filiorum. Unde et Apostolus christianam seruitutem a iudaica distinguens, conuersis iam Iudaeis aiebat:

 

Non enim subditi estis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis, in quo clamamus: Abba, pater.

 

Notandum uero hoc loco cum dicitur PATER non unam tantum Trinitatis personam intelligi, sed indifferenter ad Deum orationem dirigi, cui communiter a fidelibus per amorem deseruitur. Non mediocris uidetur beniuolentiae captatio, cum eum quem oramus patrem uocamus, quasi ex tam dulci nomine ad paternae dilectionis affectum moueatur, et non tam quod seruis quam quod filiis debeat recordetur.

 

Cum dicit unusquisque NOSTER  potius quam "meus", filium se Dei per adoptionem quod commune multis est, potius quam per substantiam, quod solius Christi est, profitetur. Bene autem haec oratio non singulariter, sed pluraliter ab unoquoque fit, cum dicitur: NOSTER, uel nostrum, nobis uel nos, potius quam meus uel meum, uel mihi uel me: quia tanto facilius impetramus quod postulamus, quanto per fraternae dilectionis affectum altos nobis in orationem sociamus.

 

QUI IN CAELIS ES, hoc est per gratiam inhabitas in his qui quasi caelestes sunt, caelum potius quam terram habitantes, et in superioribus, non in infimis constituti. De qualibus Dominus ait:

 

Caelum mihi sedes est

 

hoc est anima sublimis uirtutibus et desideriis feruens spiritalibus.

 

SANCTIFICETUR NOMEN TUUM. Post inuocationem petitiones adiungit, et quia plus gloriam Dei quam utilitatem nostram quaerere nos conuenit (hic quippe finis esse debet in omnibus quae agimus, ut glorificetur Deus), tres istae petitiones, ut diximus, priores glorificationem eius postulant. Per Ezechielem Dominus de reprobis Iudaeis conquerens, et eos increpans, ait:

 

Nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus.

 

Quam et Apostolus sententiam inducens, ait:

 

Nomen enim Dei per uos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est

 

in hoc ipso, scilicet, ut dictum est per prophetam. Quemadmodum ergo nomen Dei pollui siue blasphemari, hoc est irrideri uel uilificari ab infidelibus uidetur, cum peruerse agere uideret eos qui se populum Dei uocabant: ita e contrario ipsum /470/ sanctificatur atque benedicitur, seu laudatur et glorificatur, cum eius populus sancte ac religiose uixerit, et illud uiuendo compleuerit, quod ipsemet praecipit, dicens:

 

Luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant opera uestra bona, et glorificent patrem uestrum qui in caelis est.

 

De qua etiam glorificatione Dei uel sanctificatione diuini nominis per eumdem prophetam consequenter Dominus adiungit:

 

Et sanctificabo nomen meum, quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum.

 

Quod etiam qualiter fiat, subsequenter exponit, dicens:

 

Et faciam ut in praeceptis meis ambuletis... etc.

 

Sicut enim quantum in nobis est, inhonoramus Deum, cum eius praecepta contemnimus; ita et e contrario nostra cum honorat obedientia. Nomen itaque eius, quod in se sanctum est, in nobis etiam sanctificatur, cum sic sub nomine eius uiuimus, ut ipse, cuius filii esse dicimur, ex uita nostra glorificetur. Ut autem ita nomen eius sanctificetur in nobis, orandum nobis est ut, expulso a nobis regno diaboli siue peccati, de quo dicit Apostolus:

 

Non regnet peccatum in uestro mortali pectore ad obediendum concupiscentiis eius,

 

regnum Dei adueniat in nobis. Et hoc est quod secundo petimus dicentes:

 

ADUENIAT REGNUM TUUM, hoc est tuum in nobis ita sit dominium, ut tibi spontaneam in omnibus exhibeamus obedientiam. Quod ut fiat a nobis:

 

FIAT VOLUNTAS TUA IN NOBIS, quae est tertia petitio. Tua, inquam, quae errare non potest, uel mala esse. Tunc autem uoluntatem Dei facimus, cum quod ipse approbat et nobis consulit, implemus.

 

FIAT, inquam, SICUT IN CAELO, ET IN TERRA: ut ipsa etiam in caelum conuertatur terra. Hoc est sic a carnalibus et terrena quaerentibus illa impleatur, sicut a spiritalibus et caelestia desiderantibus.

 

PANEM NOSTRUM SUPERSUBSTANTIALEM DA NOBIS HODIE. Praemissis, ut dictum est, tribus petitionibus ad honorem Dei pertinentibus, ad quatuor reliquas stilum conuertit, quibus quatuor postulantur uirtutes, in quibus fidelis animae perfectio consistit, prudentia scilicet, iustitia, temperantia, fortitudo. Sicut autem prudentia tam tempore prior est quam natura, ita est eius petitio prior ponitur, cum dicitur PANEM NOSTRUM etc., quae est petitio quarta. Sic iunge, ut ab omnibus tua uoluntas impleatur. Has nobis uirtutes impertire, quae perfectionem confirmant animae. Cibus animae est, et spiritalis eius panis, intelligentia diuini uerbi, de quo per Moysen dicitur:

 

Non in solo pane uiuit homo, sed in omni uerbo quod procedit de ore Dei.

 

Hunc panem, id est intelligentiam sacrae scripturae qui non ruminat, et in eo diuisionem ungulae non habet, immundum animal lex iudicat, quia nulla est mentis munditia, ubi eorum quae /471/ praecipit Deus manet ignorantia. Verbum Dei ruminat, qui ipsum frequenter reuoluit, ut diligentius intelligat, sicut scriptum est:

 

Et in lege eius meditabitur die ac nocte.

 

Diuisio autem ungulae qua incedimus, discretio est quam in uerbis diuinis habemus; cum uidelicet diligenter attendimus, quid iuxta 1itteram sit accipiendum, quid ad sensum mysticum uel moralem sit applicaudum. Ex qua quidem intelligentia triplici, dum quasi quibusdam ferculis anima reficitur, uera prudentia illustratur, nec generare potest fastidium ista diuersitas ferculorum. Panis autem supersubstantialis hic intelligentia dicitur, quia longe hic cibus animae excellentior est, quam quodlibet substantiale, id est corporale alimentum, quod cum animalibus nobis est commune. Bene ergo nostrum dicit panem istum, hoc est proprium rationalium animarum. Quod dicit HODIE tale est ac si diceret, in hac praesenti uita, hoc nobis uiaticum ministra, ne deficiamus in uia. Non sine admiratione uidetur accipiendum quod apud nos in consuetudinem Ecclesiae uenerit, ut cum orationem dominicam in uerbis Matthaei frequentemus, qui eam, ut dictum est, perfectius scripserit, unum eius uerbum, caeteris omnibus retentis, commutemus, pro "supersubstantialem", scilicet quod ipse posuit, dicentes "quotidianum", sicut Lucas ait: praesertim cum huius panis dignitas non minus exprimi uideatur, cum supersubstantialis dicitur, quam cum quotidianus appellatur. Denique si arbitremur a Matthaeo melius dicendum fuisse "quotidianum" quam "supersubstantialem" quis hoc praesumptioni non imputet, ut non solum Apostolum, uerum etiam Dominum corrigere uelimus, cum ille sic eam scripserit, sicut eam audierat apostolis tradi, et ab eis ipsam credimus frequentari, sicut eis est tradita, et ab apostolo in eadem etiam lingua prius scripta?

 

Quinta autem petitio quae dicitur: ET DIMITTE NOBIS DEBITA NOSTRA, SICUT ET NOS DIMITTIMUS DEBITORIBUS NOSTRIS, aequitatem postulat iustitiae. Aequum quippe est, et hoc iustitia exigit, ut quales per misericordiam nos exhibemus proximo, talem nobis inueniamus Deum. DEBITA dicit, poenas pro peccatis debitas. Cum dicit SICUT ET NOS DIMITTIMUS aliis sua debita, adeo nos ad misericordiam constringit, ut haec oratio a nobis potius ad damnationem quam ad saluten dicatur, si misericordes non fuerimus. DEBITORES NOSTROS hic dicit, sicut sequentia Euangelii patenter insinuant, qui pro his quae in nos commiserunt quodam debito poenae astringuntur, ut pro his scilicet puniri sint digni. Quibus quidem hanc poenam quantum in nobis est remittimus, cum in eis ad satisfactionem paratis, nullam propter hoc uindictam exerceri uolumus. Et hoc est nos poenas delictorum ad similitudinem Dei ignoscere, cum illis de illatis iniuriis poenitentibus /472/ et ad satisfactionem paratis, omnem eis uindictam relaxamus, ut iam eos in nullo penitus pro his punire uelimus. Alioquin non sunt digni uenia quamdiu impoenitentes in sua persistunt malitia, nec debere uolumus, ut quamdiu tales sint, a poena penitus absoluantur: nec nos uelle conuenit quod scimus fieri non posse, uel minime eonuenire. Sed dicis, qua ratione his qui iam uere poenitent, nec in peccato persistunt, poenae pro peccato debeantur, maxime illae quae sunt damnationis aeternae? Aut si iam non debentur, quomodo dimitti possum? Sed profecto cum nullum peccatum credatur impunitum, nequaquam a debito poenae ipsi etiam poenitentes prorsus sunt absoluti: ut si non damnatoriis, saltem purgatoriis in hac uita, siue in futura, subiaceant poenis. Quarum quidem poenarum, futurae scilicet uitae, quamlibet grauiorem esse beatus asserit Augustinus, quam quaecumque poena sit uitae praesentis. Has ergo poenas, quae adhuc poenitentibus debentur, nobis dimitti postulamus, ne de magnitudine ipsarum per impatientiam ad peccata relabamur, sicut illi faciunt, qui supra id quod possum tentati, succumbunt uicti: a quo quidem patientiae defectu, dum probamur in aduersitatibus, liberari precamur, cum subditur:

 

ET NE NOS INDUCES IN TENTATIONEM. Talem temperantiae uirtutem rogat, ne suggestionibus uoluptatum praebeat assensum. Tale est ergo: NE INDUCE NOS IN TENTATIONEM ac si dicatur: Ne permittas nos ita tentari, ut in aduersitatibus deficiamus, uel prauis concupiscentiis succumbamus uicti.

 

SED LIBERA NOS A MALO, hoc est da fortitudinem et robur animi inuictum ad aduerse quaelibet toleranda, ne motu aliquo uel pusillanimitate declinemus a rectitudine.

 

Notandum uero quod, uelut beatus meminit Augustinus in Enchiridionii cap. CXIV, septem has petitiones, quas Matthaeus distinxit, Lucas in quinque, quas posuit, breuiter comprehendit. Lucas quippe in duabus primis petitionibus, quas et ipse ponit, hoc est: "Sanctificetur nomen tuum, et adueniat regnum tuum"; tertiam comprehendit quam Matthaeus distinguit, scilicet "Fiat uoluntas tua" tamquam arbitremur illa non fieri, nisi hoc etiam compleatur. Ultimam uero, quam Matthaeus supponit, et Lucas facet: "Sed libera nos a malo", ita ex praecedenti pendere Lucas autumat, ut illi in unam petitionem sit coniungenda. Quod et ipsa innuit coniunctio, "sed" interposita.

 

AMEN, id est fiat. /473/

 

-----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License