Petrus Abaelardus
Sermones

SERMONES AD VIRGINES PARACLITENSES

[15]                                        IN DIE ASCENSIONIS

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[15]

 

                                     IN DIE ASCENSIONIS

 

Ascensionis dominicae festiua iucunditas, quaedam est ab angelis Christo triumphanti pompa uictorialis exhibita. Ipse quippe rex hominum pariter atque angelorum, alteram ab hominibus, alteram ab angelis huiusmodi uenerationem, sicut iustum fuerat, suscepit. In Ramis quippe Palmarum Ierosolymam ueniens, imperiali more, a turbis cum laudibus est susceptus, tamquam rex Israel et haeres dauidicae stirpis ab eis salutatus ac benedictus. Cuius humili, cui insidebat, iumento deuotione populi non solum ramos arborum, sed etiam propria uestimenta substernente, aliquid supra consuetudinem terrenorum regum haec eius ueneratio habuit. Inde ad templum tamquam ad proprium palatium populis laudes acclamantibus deductus, sacrilegium negotiatorum inde potenter expellens, tamquam regia usus potestate ipsum expiauit, et diuina uirtute caecos illic illuminans, miraculorum beneficiis domum suam consecrauit. Sicut autem ibi tunc ab hominibus more triumphalis pompae, ut diximus, est honoratus; ita hodierna die ascendens in caelum, ab angelis ei occurrentibus est susceptus. Quorum duo assistentes in albis solemnibus pia allocutione discipulos consolantur, dicentes:

 

Viri Galilaei... etc.

 

Huius autem ascensus mirabilem gloriam illis mutua laude concinentibus, cum aliis admirantibus saepius quaererent:

 

Quis est iste rex gloriae?

 

alii respondentes dicebant:

 

Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.

 

Et rursum:

 

Dominus uirtutum ipse est rex gloriae.

 

Horum duplex responsio, quorum et duplex praecesserat iussio, bis ita dicentium:

 

Attollite portas, principes, uestras, et eleuamini, portae aeternales.

 

Super quo alii hoc audientes, quasi quadam admiratione commoti, geminatae iussioni geminatam subnectunt interrogationem, cum uidelicet aiunt:

 

Quis est iste rex gloriae?

 

Legimus Dominum eiectis a terrestri paradiso primis hominibus, diligentem atque solertem angelorum custodiam, quae minime falli possit, ibi constituisse. Unde et bene cherubim, id est plenitudo scientiae a propheta uocantur. Hi ergo gladio quodam flammeo atque uersatili eiectos illos ab aditu paradisi arcentes atque inhibentes, hoc ipso gladio quasi quibusdam portis introitum clauserant atque obstruxerant paradisi. Ad quos quidem principes, id est angelos ibi ad custodiam illam praesidentes in figura caelestis paradisi, hodie nobis in ascensu /474/ Christi reserati, nunc dicitur: O uos principes, id est praepositi paradisi custodes, attollite iam uestras portas, id est summouete illam uestram quam diximus obstruente n clausuram, et illum uersatilem auertite gladium, qui proinde uersatis, id est mobilis potius quam fixus est dictus, quia quandoque auertendus et summouendus est. Et, o uos, portae, eleuamini aeternales, id est sublatae et summotae in aeternum estote, et introibit rex gloriae: non quidem terrenus, sed qui ad caelestis gloriae celsitudinem suos de potestate diaboli ereptos in hoc hodierno triumpho secum pariter introducat. Super quo tam glorioso et admirabili triumpho, aliis quaerentibus, et cum summa admiratione dicentibus: Quis est iste, ut dicitis, tantus rex, quem in humana forma, et a nobis olim despecta, super omnem naturam, id est angelicam conscendere uidemus altitudinem; uel unde inferior natura hanc adipisci meruit dignitatem? Alii respondentes concinunt:

 

Dominus iste est fortis et potens, Dominus potens in praelio.

 

Fortis scilicet ad omnia aduerse toleranda, nec remissus in aliquo; quamuis in forma humanae infirmitatis appareat. Potens, sicut statim determinans, subiungit "potens in praelio" nec ita ut uetus Adam, a tentante superatus diabolo, sed ipso mortis auctore morte sua triumphato, quasi spoliorum trophaea in suis, quos eruit, captiuis, nunc refert gloriosa: sicut et de ipso olim Psalmographus praecinerat dicens:

 

Ascendens in altum captiuam duxit captiuitatem.

 

Captiua quippe captiuitas genus humanum bis a diabolo captiuatum dicitur; primo uidelicet eius persuasione a paradiso ex latum, et praesentibus aerumnis expositum, postmodum de hac luee ad inferni tenebras deiectum. Suos itaque, ut diximus, bis captiuatos, nunc secum ad caelestia perducens, quasi uictor hodie de antiquo hoste superato, triumphal. Dominus ipse uirtutum, non solum uidelicet hominum quos sic liberat, uerum etiam supernarum uirtutum, per quas ubicumque uult, operatur magnalia. Conferamus autem cum gloria huius triumphi illam, quam diximus uenerationem in Ramis Palmarum ei primum exhibitam, et qua similitudine iungantur per singula uideamus: ita tamen ut hanc longe praecellere consideremus.

 

Ut igitur Ioannes refert, illa prior generatio pro res scitatione Lazari ei facta est, cui nec ipse Lazarus cum eo Ierosolymam ueniens defuisse credendus est. Sicut ergo suscitatio Lazari illud praeconium laudis ab hominibus meruit, ita praedictae liberatio captiuitatis triumphales hodie laudes ab angelis habuit. Et ibi quidem Ierosolymam ueniens, ut dictum est, benedictus a turbis. Hic autem caelos ascendens benedixit discipulis, ut tanto excellentior haec dies habeatur, quanto felicior ex benedictione diuina efficitur. Nec solum qui praeibant, uerum /475/ etiam qui sequebantur, laudes ibi praecinebant. Sic et hodie tam praecedentium angelorum chori, quam captiui liberatorem suum sequentes, summa et ineffabili iubilatione uictori laudes acclamabant, sicut scriptum est:

 

Ascendit Deus in iubilatione, et Dominus in uoce tubae

 

id est cum signo uictoriae. Denique illo ibi ingrediente ciuitatem, cum tanta turbae circumstantis exultatione, alii admirantes quaerebant:

 

Qui est hic?

 

Et alii quaerentibus respondebant:

 

Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae.

 

Sic et in hodierno triumpho, aliis angelis, ut diximus, interrogantibus:

 

Quis est iste rex gloriae?

 

alii respondebant:

 

Dominus fortis... etc.

 

Turbis comitantibus usque ad templum, id est propriae domus palatimn, Dominus perductus est. Et sicut legimus in Daniele, in illo angelorum comitatu quasi oblatus paternae maiestati, usque ad Anticum Dierum filius hominis eductus ab angelis peruenit. Et ibi quidem pigro iumento insidere, hic leui nubi describitur praesidere. Tunc quippe adhuc corruptibile corpus, quod aggrauat animam, id est mortale gestabat. Iam uero omni mortalitatis pondere deposito, nubi praesidere uoluit, et sic ascendere; ut quantae leuitatis haec grauia, quae nunc gestamus, corpora futura sint, in se nobis primum exhiiberet. Sicut enim nascendo ex nolbis, et patiendo pro nobis summum nobis honorem uel caritatem exh ibuit; ita postmodum resurgendo, uel discipulis apparendo, et nunc denique ascendendo futuram corporum glo riam demonstrauit; ut tanto libentius corporalium passionum agones sustineant membra, quantum in ipso capite habent experimentum de futura corporum gloria. In resurrectione quippe corporum immortalitatem nobis exhibuit. Ianuis uero clausis ad discipulos intrans appariturus illis, subtilitatem eorum qua quaelibet solida penetrare possint ostendit. Nunc uero super altitudinem caelo rum ascendens, quantam sit habe etiamqui demonstrat, ut uidelicet ubi cumque uoluerit animus, illuc statim sine difficultate transferatur corpus. Ut igitur Apostolus ait, ipsum nunc mente sursum quaeramus, ubi est in dextera Dei sedens, ut postmodum etiam corpore ad ipsum, nunc mente mereamur peruenire, non tam ascensuri quam ab ipso trahendi, cui honor est et gloria per infinita saeculorum saecula. Amen. /476/

 

-----------------------------------------------------------------------

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License