IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[16]
A minimis Dominus inchoans, ut ad maiora perueniat, tamquam a minore ad maius argumentum ducens, fidem ex infimis astruit summis; ut cum in istis magna uiderimus, in illis talia mirari desistamus. Unde contra infidelium errores de his, quae in seipso mirabiliter gessit, quaedam in creaturis exempla praemisit, quibus quaelibet haereseos schiismata scindi ac dissipari possint. Verbi gratia, partum uirginis adeo nonnulli abhorruerunt haeretici, ut dicerent: Si uirgo peperit, phantasma fuit. Cuius quidem erroris uulneri medicamentum Dominus apponens, nonnunquam equas, ut beatus in Ciuitate Dei asserit Augustinus, a spiritu uentorum concipere facit; quo mirari desistamus, si ex Spiritu sancto uirgo conceperit. Coruos quoque in osculo concipere et nunquam coire, pluribus non esse ignotum nouimus. Apes quoque sine detrimento suae integritatis fructu non priuantur prolis. Quotidie insuper ex insensibilibus et uilissimis rebus, uermes innumeros, et animantium diuersa genera procreari uidemus. Unde nec uermi comparari Dominus dedignatur, cui dicitur:
Qui etiam de semetipso dicere non erubescit:
Desperationem quoque resurrectionis phoenicis defuncti saepius in tanta uiuificatio tollit. Denique et Domini ascensionem raptus Eliae praecessit, qui mortale adhuc corpus et corruptibile gestans, curru igneo translatus est in paradisum. Constat ignei elementi naturam caeteris longe subtiliorem esse atque leuiorem. Si ergo Eliae corpus adhuc terrena grauitate ponderosum illa ignis leuitas sustinere, nec comburere potuit, quid mirum si Christi uel nostra corpora iam immortalia facta, nec tam animalia quam spiritualia dicenda, illud quoque igneum et supremum caelum, quod agnis contegi constat, conseruare possit illaesa?
Quoniam autem ad ascensionis dominicae fidem, Eliae translationem induximus, iuuat denique mysterium huius ascensionis ab Elia sumere. Quem ergo rectius Elias ex ipsa quoque nominis interpretatione uel affinitate, quam Christum uerum animarum solem figurat? De quo, ut beatus meminit Gregorius, in cantico Habakkuk prophietae ita continetur:
Eleuatus est sol, et luna /477/ stetit in ordine quo.
Post ascensionem quippe Domini missus ab eo Spiritus sanctus, sicut ipse promiserat, dicens:
Ecclesiam, quae per lunam significatur, in tantum ordinare studuit, ut peruersos in ea nequaquam toleraret, sed statim a palea grana purgaret: sicut per Petrum de Anania et Saphira egit. Quod et Petrus Ananiam increpans profitetur:
Cur, inquit, tentauit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui sancto?
Et post aliqua:
Non est mentitus hominibus, sed Deo.
Cum enim Veritas apostolis dicit:
Non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis,
quotiens Spiritus aliquid occultum reuelat fidelibus, de quo interrogant, ipse potius quam ipsi hoc agere dicitur, cum inspiratione uel suggestione hoc faciunt. Sublato etiam Elia in caelum, et spiritu eius in Elisaeo geminato, congregatis filiis propl etarum ad Elisaeum, tanto magis ordinatam duxerunt uitam, quanto maioris abstinentiae uel continentiae uirtutem arripuerunt, in solitudine monasticae uitae perfectionem inchoantes, quam et apostoli post ascensionem Domini per Spiritus sancti missionem non minus seruare studuerunt. Elias sublatus in caelum, dimisit in terram pallium suum. Christi uero pallium, corpus quod se Verbum induit intelligitur, de quo per Iacob praedictum fuerat:
Lauabit uino stolam suam, et sanguine uuae pallium suum.
Hoc itaque pallium Christus ascendens ad dexteram Patris in sacramento dereliquit, cuius participatione purgati, et sic quodammodo Christum induti, praecedentium peccatorum foeditatem tegimus. Elisaeus, pallio Eliae assumpto, Deique ipsius nomine inuocato, aquas Iordanis eo percusses diuisit. Et nos uirtute diuini sacrificii, et inuocatione superni auxilii aquas diuidimus, ne in ea submersi pereamus, dum carnales concupiscentias quasi quosdam noxios humores in nobis reprimimus uel exsiccamus: ut quasi sicco uestigio ad ueram permissionis terram perueniamus, ad quam caput nostrum conscendisse nouimus. Quod quia nostrarum uirium non esse scimus, ipse nos illuc post se gratia sue trahat, cuius regnum et imperium permanet in saecula saeculorum. Amen. /478/
-----------------------------------------------------------------------